|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod Lucifer non fuit
supremus omnium: quia ad eum, secundum Ezech. 28, 14,
dicitur: tu Cherub protegens et extentus. Sed ordo Cherubim,
secundum Dionysium, et Gregorium, non est supremus ordo. Ergo
videtur quod non fuit de supremo ordine.
2. Praeterea, Damascenus dicit de ipso, quod praeerat terrestri
ordini. Sed inferioribus ministeriis, secundum Dionysium,
praeferuntur inferiores ordines. Ergo videtur quod fuerit de
inferioribus ordinibus.
3. Praeterea, natura cujuslibet Angeli ordinata est ad
beatitudinem. Sed non est probabile quod divina ordinatio in natura
nobilissima totius universi frustrata sit. Ergo videtur quod iste
Angelus qui ceteris superior fuit a beatitudine non cecidit.
4. Praeterea, peccatum non potest esse in natura aliqua nisi habente
possibilitatem, quae consequitur eam secundum quod ex nihilo est. Sed
superior Angelus quanto Deo, qui est actus purus, vicinior fuit,
tanto minus de possibili habuit. Ergo videtur quod peccatum in eo
minime locum habere potuit.
1. Sed contra est quod dicitur Ezech. 31, 8: omne lignum
Paradisi Dei non est assimilatum illi neque pulchritudini ejus. Sed
per lignum Paradisi significantur Angeli. Ergo videtur quod Angelo
peccanti, ad quem verba praedicta referuntur, nullus Angelorum
aequari potuit.
2. Praeterea, Gregorius dicit in littera, quod in aliorum
comparatione ceteris clarior fuit. Sed ordo claritatis est secundum
gradum naturae. Ergo peccans Angelus ceteris altior fuit.
Respondeo dicendum, quod hanc quaestionem Augustinus movet, 1 super
Gen. ad litteram, et indeterminatam relinquit, eo quod de his quae
pertinent ad Angelos, pauca voluit asserendo tradere. Sed postmodum
Gregorius expresse determinat, quod fuit altior ceteris, non solum
peccantibus sed etiam stantibus, cui consentit communis sententia:
quae quidem probabilis est tum propter multas auctoritates quae hoc
figurative exprimere videntur: tum etiam ex hoc quod non est probabile
creatoris aequalitatem aliquo modo illum spiritum appetiisse qui etiam
alteri creaturae subjectus erat. Unde oportet quod ille qui hoc
appetiit, ceteris fuerit altior.
Ad primum ergo dicendum, quod dona inferiorum ordinum, quibus
nominantur, sunt etiam in superioribus ordinibus eminenter; unde
superior ordo nomine inferioris nominari potest; et ideo dico, quod
Angelus ille non dicitur Cherub quia de ordine Cherubim fuerit, sed
magis de ordine Seraphim. Dicitur autem Cherub ad exprimendum
qualitatem culpae: quia enim per elationis vitium cecidit, ideo a
scientia nominatur, quam nomen Cherub designat; de qua dicit
apostolus, 1 Corinth. 8, 1: scientia inflat.
Ad secundum dicendum, quod secundum quosdam, Damascenus loquitur
recitando opinionem quorundam, et non veritatem asserendo. Vel
dicendum, quod quamvis inferiorum ordinum sit praeferri terrestribus
secundum hoc quod operationes immediate exequuntur, tamen etiam illi
qui sunt superiores, terrestribus praesunt in hoc quod inferiores
illuminant, et eorum actus dirigunt.
Ad tertium dicendum, quod divina ordinatio de nulla creatura frustrari
potest: quia etiam si deficiat ab uno ordine, relabitur in alium
ordinem, ut in 1 Lib. dictum est.
Ad quartum dicendum, quod Angeli non agunt secundum necessitatem
naturae: et ideo ille in quo est minor dispositio ad peccatum, potest
plus peccare; et ideo peccatum etiam primi Angeli ceteris gravius
fuit, inquantum in eo minus fuit flexibilitas ad peccandum.
|
|