|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum primi Angeli
non fuerit occasio peccandi aliis. Illud enim quod est deformatum,
non potest occasionaliter movere ad suam imitationem. Sed statim ut
Angelus peccavit, deformatus est. Ergo non movit alios ad suam
imitationem.
2. Praeterea, non videtur quod aliis occasionem peccandi daret nisi
trahendo eos ad consensum sui desiderii, quod fuit ut ceteris
creaturis, sicut Deus, praeferretur. Sed in hoc alii non videntur
consensisse: quia ut sancti dicunt, per superbiam peccaverunt:
dignius autem est superiori subesse, idest Deo, quam inferioribus,
idest Angelis; et illud quod est dignius secundum aestimationem, ad
minus est magis a superbiente desideratum. Ergo videtur quod supremus
aliis non persuaserit casum.
3. Praeterea, inter alias causas una assignatur reparationis
hominis, quia per alium cecidit ut sic congrue per alium resurgeret.
Sed inferiorum Angelorum casus non est reparabilis. Ergo videtur
quod non ad suggestionem superioris Angeli ceciderunt.
4. Praeterea, sicut mali per aversionem ceciderunt, ita et boni per
conversionem confirmati sunt. Sed non ponitur in bonis Angelis unus
causa conversionis alterius. Ergo videtur quod nec ponendum sit in
malis unum esse causam ruinae alterius.
1. Sed contra, Apoc. 12, dicitur, quod draco de caelo cadens,
secum traxit tertiam partem stellarum. Sed trahere pertinet ad causam
aliquo modo moventem. Ergo videtur quod primus Angelus alios ad
peccandum commoverit.
2. Praeterea, Job 61, 25, dicitur de Diabolo in figura
Leviathan, quod ipse est rex super omnes filios superbiae. Sed
secundum philosophum, rex dicitur primus, inquantum movet per suam
voluntatem et imperium, sibi subjectos. Ergo videtur quod primus
Angelus alios ad peccandum traxerit.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod inter peccatum primi Angeli et aliorum non attenditur
aliquis ordo nisi secundum quantitatem culpae, quia peccatum primi
Angeli ceteris gravius fuit. Sed illud non videtur conveniens,
propter hoc quod ex modo loquendi in Scriptura designatur aliqua
causalitas primi Angeli ad peccatum aliorum. Et ideo alii dicunt,
quod praecessit tam gravitate quam causalitate, et etiam temporis
duratione. Sed hoc videtur inconveniens: quia, secundum
Damascenum, quod est in hominibus mors, hoc est in Angelis casus;
unde sicut morientes in peccatis, statim damnationi subjiciuntur, ita
etiam Angelus peccans statim suam damnationem accepit, et a bonorum
consortio ejectus est: unde alios non potuisset ad peccandum trahere.
Et ideo dicendum, quod peccatum primi Angeli, aliorum peccata
praecessit non tantum quantitate culpae, sed etiam causalitate, non
tamen duratione; quod quomodo contingat, sic potest videri. Ipse
primus Angelus, ut dictum est prius, voluit hoc consequi ut sicut
natura alios praecellebat, ita eis quodammodo causa fuisset ultimam
perfectionem consequendi: et quia ipse motus desiderii indivisibilis
fuit et non continuus, ideo principium ejus non praecessit terminum
ipsius: et ideo motus alicujus causatus ab ipso, qui incepit in
termino ejus, simul omnino fuit cum ipso, secundum quod hoc quod
desideravit, attentavit ut ad actum perduceret, aliis suum desiderium
exponendo; et simul cum hoc fuit aliorum visio, et perversus desiderii
consensus. Et simile contingit in omnibus operationibus instantaneis,
quarum una est causa alterius, quod sunt simul tempore, sicut
illuminatio aeris et visio coloris et discretio rei visae, etiam
quantum ad sensibilia per accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod deformitas consecuta est in primo
Angelo ex actu suo, simul cum actu aliorum. Visio autem inferiorum
Angelorum non ferebatur in Angelum primum, secundum quod ex actu in
ipso relinquebatur deformitas, sed secundum quod ex ipso actus
procedebat: quae enim conjuncta sunt tempore, per actum animae
separantur, et praecipue quando unum naturaliter praecedit alterum.
Ad secundum dicendum, quod inferiores Angeli etiam per superbiam
peccaverunt, et tamen superiori subesse voluerunt: unde aliquid
appetebant sibi ipsis ex quo superbiebant, ut scilicet ipsimet secundum
possibilitatem naturalium istorum, gloriam acquirerent, tamen sub
Deo, et non sub superioribus Angelis; et quod eam in alios Angelos
inferiores transfunderent: et aliquid appetebant ipsi superiori, in
quo sibi consentiebant, ut scilicet dictam dignitatem assequeretur:
quia eadem ratio erat de uno et de omnibus. Et est simile de illis qui
pari ratione se habent ad aliquid acquirendum, et ideo omnes in unum
conspirantes, quilibet sibi et aliis desiderat.
Ad tertium dicendum, quod ista non est propria causa quare peccatum
Angeli fuit irremissibile; sed est aliqua congruitas, ut peccatum
hominis magis remedietur. Et praeterea non est simile; quia homo
peccavit per alium tentantem: sed inferiores Angeli per alium
occasionem praestantem.
Ad quartum dicendum, quod conversio efficaciam habuit per gratiam,
quae non est ex aliqua creatura, sed in aversionem sufficienter virtus
creaturae potest. Praeterea non est a veritate remotum quod conversio
unius Angeli esset occasio et exemplum conversionis aliorum; immo
videtur ex hoc quod dicitur Apocal. 12, 7: Michael et Angeli
ejus praeliabantur cum dracone.
|
|