|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignetur locus ipsis Angelis malis post casum. Illi enim qui ex
loco nullam impressionem recipit, aequaliter convenit omnis locus.
Sed Daemones, cum sint incorporeae substantiae, non recipiunt
aliquas impressiones locales et corporales, quia nec illuminantur
lumine corporali, nec infrigidantur. Ergo videtur quod nihil sit
dictu, quod eis unus locus magis quam alius debeatur.
2. Praeterea, peccantibus non debetur nisi locus carceralis et
poenalis. Sed secundum philosophum, Pythagoras locum ignis dixit
esse carcerem. Ergo videtur quod ibi deberent esse post peccatum, et
non in aere.
3. Praeterea, locus debet esse proportionatus locato. Sed
Daemones per peccatum sunt obtenebrati. Ergo videtur quod debeatur
eis locus circa terram, quae est corpus opacum.
4. Praeterea, cum Daemonibus debeatur perpetua poena, non debet
eis concedi a Deo locus quem desiderent: quia desiderium completum
mitigat poenam. Sed Daemones libenter volunt hic esse nobiscum: unde
leguntur frequenter petivisse ne in Infernum mitterentur. Ergo
videtur quod semper debeant in Inferno esse.
5. Praeterea, peccatum Daemonis est gravius quam peccatum hominis.
Sed animae damnatorum statim ad Inferna descendunt, nec hic nobiscum
remanere permittuntur. Ergo videtur quod nec Daemones.
6. Praeterea, ut dicitur Jac. 2, in quadam Glossa, Daemones
quocumque vadunt, secum ignem Inferni portant. Sed ignis ille, cum
sit corporalis, agit ex necessitate naturae. Ergo videtur quod ad nos
nunquam accedant: quia omnia quae circa nos sunt comburerentur.
7. Praeterea, quorum est unum pondus in corporibus, est unus
locus, sicut omnium gravium centrum, in quod tendunt suo motu. Sed
secundum Augustinum, idem est amor in spiritibus quod pondus in
corporibus. Cum ergo omnes Daemones per affectum unius vitii
peccaverint, videtur quod unus locus tantum eis debeatur.
1. Sed contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod Angelo secundum suam essentiam locus non
debetur, ut in 1 Lib. dictum est, distinct. 37, sed solum
quantum ad operationem: vel per modum congruentiae sicut in opere
contemplationis, vel per modum necessitatis, sicut in his quae circa
nos operantur. Operatio autem Angeli secundum naturam suam, cum sit
intellectualis substantia, est contemplari: unde omnes in loco
contemplationi congruenti, scilicet in caelo Empyreo, creati sunt.
Operatio autem gloriae non differt ab operatione naturae eorum, nisi
sicut perfectum ab imperfecto; et ideo idem locus debetur Angelis
conditis et gloriosis. Sed quantum ad statum culpae vel miseriae,
potest eorum operatio tripliciter attendi: aut secundum lucem naturae,
quae in eis remansit, quamvis obtenebrata per peccatum; vel quantum ad
culpae tenebras, et sic debetur eis locus tenebrosus et poenalis: vel
quantum ad ordinem divinae sapientiae, quod ex eorum malitiis bonum
elicitur, causa scilicet nostri exercitii; et quantum ad haec tria
competit eis aer, praecipue quantum ad mediam sui partem: quia
inquantum est diaphanus per naturam lucis consonat eorum naturae
perfectae; quantum autem ad turbulentiam competit eis ut poenalis
contra culpam; inquantum vero propinquus nobis, competit ad
exercitium. Sed Inferni locus competit eis contra culpam, inquantum
est horridus et tenebrosus; nostra autem habitatio competit eis propter
nostrum exercitium.
Ad primum ergo dicendum, quod non dicuntur esse in loco quasi ex loco
corporali aliquid recipientes, sed quasi circa locum operantes aliquid
proprietatibus loci consonum.
Ad secundum dicendum, quod inter alia corpora generabilia et
corruptibilia ignis est subtilissimus, et plus habet de luce: unde
Angelis obtenebratis non competit: unde magis Deus et boni Angeli
secundum metaphoras ab igne sumptas describuntur, ut dicit Dionysius.
Pythagoras autem loquitur de igne quem in medio universi ponebat, ut
ibidem dicitur et hunc nos dicimus esse ignem Inferni, qui est
horridus et tenebrosus, et locus poenalis Daemonum.
Ad tertium dicendum, quod pars aeris juxta terram est lucidior et
calidior ea quae est in media regione aeris: quia ex reflexione
radiorum solis multiplicatur splendor et calor in aere qui est juxta
terram: unde vapores resoluti ex aqua et terra elevantur, et ubi
invenitur minor calor propter distantiam a loco reflexionis, vapor ille
dimittitur naturae suae, unde infrigidatur et condensatur, sicut aqua
calefacta separata a calefaciente: et propter hoc locus ille est
frigidus et tenebrosus, et exinde descendunt pluviae et grandines, et
venti, et hujusmodi. Et ideo ratio supponebat falsum.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod circa nos sunt, nullo modo
eorum poena minuitur; nisi quod sibi poenale aestimant non posse nobis
nocere, sicut quando in Inferno sunt.
Ad quintum dicendum, quod error Graecorum est ponentium nullam animam
ante diem judicii neque in Infernum neque in caelum ire: et est
derivatus a fabulis Pythagoricis et poetarum, qui ponebant animas
occisorum circuire sepulcrum usque ad vindictam mortis, et iterum non
redire ad comparem stellam ante completum periodum vitae, quae ante
terminum immatura morte finita est. Sed quod statim animae damnatorum
ad Inferna descendant, probatur in littera ex iustis, qui illuc
descendebant, et Job 21, 13: ducunt in bonis dies suos, et in
puncto ad Inferna descendunt. Luc. 15, 22: mortuus est dives,
et sepultus est in Inferno. Et similiter quod sancti statim in caelos
ascendant, probatur ex hoc quod habetur 2 Corinth. 5, 1: scio
enim quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur,
quod aedificationem ex Deo habemus. Et tamen utrique circa nos
aliquando apparent ad utilitatem nostram, sicut Angeli beati huc ad
nos accedunt. Nec est simile de animabus damnatorum et Daemonibus;
quia Daemones secundum gradum naturae suae constituti erant supra nos,
ut ex eis aliqua utilitas nobis proveniret; nec hoc omnino per eorum
peccatum deperire debuit: unde dati sunt nobis in exercitium, quod
animabus non competit.
Ad sextum dicendum, quod quidam dicunt poenam sensibilem ipsorum
Daemonum dilatam esse usque ad diem judicii; sed hoc videtur esse et
contra sanctorum auctoritates, et contra rationem divinae justitiae,
quae statim animas damnatorum poenae infernalis ignis adjudicat, quarum
tamen peccatum non est majus peccato Daemonum. Et ideo alii dicunt,
quod in igne infernali semper ardent, quem etiam semper secum
deferunt; non tamen ignis ille alia corpora comburit, quia agit ut
instrumentum divinae justitiae in illa tantum quae ad talem poenam
addicta sunt. Sed cum sint incorporei, non videtur probabile quod
ignem corporalem secum deportent. Unde dicendum, quod semper igne
infernali ardent, non tamen eis semper praesente secundum locum; quia
non agit corporali modo calefaciendo et desiccando, sed modo
spirituali: unde non requiritur determinata distantia, sicut in
actione corporali.
Ad septimum dicendum, quod tria dicta loca debentur cuilibet Daemoni
secundum diversas conditiones, ut dictum est.
|
|