|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus non sit
ordo. Dicitur enim Job 10, quod in terra miseriae et tenebrarum
nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat. Illius autem terrae
Daemones sunt incolae. Ergo in eis non est aliquis ordo.
2. Praeterea, in quibuscumque est ordo praelationis, est aliqua
concordia pacis. Sed Daemones videntur esse discordes: quia, ut
dicitur Proverb. 13, 10, inter superbos semper sunt jurgia.
Ergo et cetera.
3. Praeterea, ordo praelationis cujuslibet est secundum aliquam
regulam juris. Sed voluntas Daemonum nullo jure dirigi potest. Ergo
non potest in eis esse ordo praelationis.
4. Praeterea, superiores Daemones gravius peccaverunt secundum quod
naturalia meliora acceperant, per quae stare possent. Sed illi qui
magis peccaverunt, gravius debent puniri. Ergo non videtur probabile
quod praelationem super alios acceperint.
5. Praeterea, inter homines damnatos non ponitur aliquis ordo
praelationis. Sed hominum damnatorum et Daemonum est una damnatio.
Ergo videtur quod nec in Daemonibus sit aliquis ordo.
1. Sed contra est quod dicitur Job 61, de squamis Leviathan,
per quas membra Diaboli significantur, quod una uni adhaerebit, et
tenentes se nequaquam separabuntur. Ergo videtur quod sit inter eos
aliqua concordia, et ordo praelationis.
Respondeo dicendum, quod ordinem praelationis in Daemonibus esse
congruit eorum naturae, divinae sapientiae et propriae nequitiae. Ex
natura enim quidam aliis superiores fuerunt: et quia peccatum naturam
non tollit, consequitur etiam post peccatum, ut quidam aliis
superiores remaneant. Ad sapientiam etiam divinam pertinet ut quae a
Deo sunt, ordinata sint ab eo a quo omnis potestas est, ut dicitur
Rom. 13; et ideo potestas Daemonum ad exercendum homines, et
puniendos damnatos, a Deo est; et ideo ordinata per gradus
praelationis debet esse. Similiter ex nequitia sua humano generi
adversantur: amicos autem esse eos qui unius inimici sunt,
consequitur: et ideo ut magis hominibus noceant, quasi ad invicem
confoederantur, ut concorditer et ordinate impugnent.
Ad primum ergo dicendum, quod ibi omnino removebitur ordo in finem
beatitudinis, a quo irrecuperabiliter ceciderunt; erit tamen in eis
ordo potestatis, quae magis a Deo quam ab ipsis est.
Ad secundum dicendum, quod, quantum in ipsis est, Daemones nunquam
concordiam haberent; sed ad aliquid unum efficiendum concordant: non
enim est probabile quod benevolentiam aliquam ad invicem habeant, sed
solum concordiam ad actum aliquem.
Ad tertium dicendum, quod sicut in quolibet malo oportet aliquid boni
remanere, cum non totum per malum corrumpatur; ita etiam in actibus
injustitiae potest aliquis ordo juris remanere, sicut patet in
latronibus, qui alios injuste spoliantes, inter se aliquam formam
justitiae habent, dum sibi invicem fidem servant; et ita in
Daemonibus esse potest.
Ad quartum dicendum, quod per potestatem habitam, in nullo eorum
poena mitigatur; quin potius quanto sunt superiores officio, tanto
etiam graviori sunt subjecti tormento: unde dicitur Sapient. 6,
7: potentes potenter tormenta patientur. Nec potestas eis datur in
praemium, sed in divinae sapientiae obsequium.
Ad quintum dicendum, quod homines non sunt sibi invicem praeeminentes
secundum ordinem naturae, et etiam non ordinantur damnati in exercitium
aliorum vel in punitionem; et ita non est similis ratio de Daemonibus
et hominibus.
|
|