|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Daemones qui a sanctis
vincuntur, non retrudantur in Infernum. Infligere enim poenam ei qui
in pugna succumbit, est incitare ad acrius impugnandum. Sed hoc non
pertinet ad Dei misericordiam. Ergo et cetera.
2. Praeterea, Christus efficacius vicit suum tentatorem quam alii
sancti. Sed Lucifer qui Christum tentavit, non est omnino a
tentationis officio seclusus: quia tempore Antichristi gravissime
homines tentabit. Ergo multo minus alii.
3. Praeterea, quanto pauciores sunt tentatores, tanto levior est
tentatio. Cum ergo continue a sanctis aliqui Daemones vincantur, si
a tentatione qui vincuntur cessarent, in fine mundi levissima esset
tentatio; quod falsum est. Ergo et primum.
4. Praeterea, Daemones sunt ordinati a Deo ad nostrum exercitium.
Si ergo omnino a tentationis exercitio cessarent, omnino ad nihil
ordinati essent: quod non competit divinae sapientiae, quia nihil
inordinatum reliquit. Ergo et cetera.
1. Sed contra, pugnantibus debet institui aequalis conditio a justo
judice. Sed Daemones nos vincentes nostrum exercitium minuunt. Ergo
videtur quod similiter sit e converso.
2. Praeterea, hoc potest probari justitia humana, quae pugilem
victum ad pugnam ulterius non admittit.
Respondeo dicendum, quod omnes concedunt, Daemonem victum aliquo
modo a tentatione cessare; sed circa hoc, scilicet qualiter cesset,
sunt tres opiniones. Quidam enim dicunt, quod hoc modo repellitur,
quod nec ipsum nec alium tentare possit, nec de eodem nec de alio
peccato. Quidam vero dicunt, quod potest tentare de alio peccato,
non autem de eodem, nec ipsum vincentem nec alios: et hae duae
ponuntur in littera. Alii vero dicunt, quod ex quo aliquis perfecte
de uno vitio Daemonem tentantem vincit, non potest de eodem vitio ab
eo tentari, sed de alio potest; alios autem tentare potest et de eodem
vitio et de alio. Haec autem opinio habet causam magis manifestam:
quia ille dicitur perfecte Diabolum vincere de aliquo vitio in quo
omnino vincuntur passiones ad vitium illud inclinantes, sicut est in
illis in quibus acquiritur habitus virtutis consuetudinalis; et tunc
non remanet magna pronitas ad peccatum illud; et ideo a Diabolo non
tentatur de hoc peccato, qui vires ejus cognoscit. Aliarum autem
opinionum ratio potest esse, quia cum caritas bona opera communia
faciat in tota Ecclesia, ex victoria unius omnes aliquod commodum
reportant, dum eorum hostes vincuntur. Quid tamen horum verius sit,
ignotum est: quia nec ratione nec auctoritate multum confirmari
potest.
Ad primum ergo dicendum, quod Daemonum voluntas semper manet in eadem
obstinatione ad nocendum hominibus; et ideo magis prodest quod
removeantur a pugna, quia per hoc potestas impugnandi compescitur,
quorum iniqua voluntas non minuitur nec augetur.
Ad secundum dicendum, quod illi qui etiam ponunt Daemones ab omni
tentatione cessare, intelligunt ad tempus determinatum, post quod
iterum ad pugnam redeunt.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod malum eorum semper est ordinatum per
poenam, quam et ipsi semper sustinent, et in Inferno damnatis
infligunt.
|
|