|
Draco de caelo cadens secum traxit tertiam partem stellarum. Per
draconem intelligitur ipse Lucifer: per caudam suasio, qua aliis suum
desiderium expressit: per stellas Angeli naturali luce fulgentes,
quorum tertia pars cecidisse dicitur, non quantum ad numerum, sed
quantum ad qualitatem; quia qui remanserunt, sunt Deo adhaerentes
assistendo et ministrando; et alii per aversionem ceciderunt.
Adversus principes et potestates mundi hujus. Sciendum quod quamvis
probabile sit aliquos cecidisse de singulis ordinibus, non tamen
Daemones nominantur ab illis ordinibus quorum nomina sumuntur ex donis
gratiae gratum facientis, sicut Seraphim nominantur ab incendio
caritatis, et throni ab inhabitatione divina; sed ab aliis, quorum
nomina sumuntur ex gratiis gratis datis, quae ad scientiam et potentiam
pertinent. Quamdiu durat mundus. Contra, semper remanebunt in
diverso gradu naturae et poenae. Ergo semper remanebit ordo. Et
dicendum, quod dicitur cessare praelatio bonorum et malorum spirituum
quantum ad actus quos circa nos exercent, vel custodiendo vel
tentando.
|
|