|
Determinatis his quae pertinent ad naturae conditionem quantum ad bonos
et malos Angelos communiter, hic consequenter tractat ea quae
pertinent ad eorum potestatem et virtutem; et dividitur in partes
duas: in prima determinat eorum potestatem respectu operationum quas in
seipsis habent; in secunda respectu illarum operationum quas in alia
exercent, ibi: quorum scientia atque virtute etiam magicae artes
exercentur. Circa primum duo facit: primo ostendit eorum virtutem
respectu operationum voluntatis vel liberi arbitrii; in secunda
respectu operationis intellectus, ibi: et licet mali Angeli ita per
malitiam sint obdurati, vivaci tamen sensu non sunt penitus privati.
Circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo inducit
quamdam quaestionem: quam primo movet, ibi: sed cum nec boni peccare
possint, nec mali bene velle, vel bene operari; videtur quod jam non
habeant liberum arbitrium; secundo determinat eam, ibi: ad quod
dicimus et cetera. Circa quod primo confirmat illud verum quod in
objectione supponebatur, scilicet quod boni Angeli et mali habent
liberum arbitrium; secundo respondet ad objectionem, ibi: quod ergo
Hieronymus ait (...) accipi oportet secundum statum in quo creata
sunt. Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur.
Hic ostendit eorum virtutem in operationibus quas in subjectam materiam
exercent; et circa hoc tria facit: primo enim ostendit hujus virtutis
principium collativum, et finem. Secundo ostendit operandi modum,
ibi: nec putandum est, istis transgressoribus Angelis ad nutum
servire hanc visibilium rerum materiam. Tertio ostendit impedimentum
operandi sua virtute, ibi: illud quoque sciendum est, quod Angeli
mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt
propter Dei vel bonorum Angelorum prohibitionem. Circa secundum tria
facit: primo excludit duplicem modum falsum; secundo ostendit modum
verum, ibi: omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque
nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis mundi hujus elementis
latent; tertio proponit exemplum primo in corporalibus actionibus,
ibi: sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum (...) ita
non solum malos sed nec bonos Angelos fas est putare creatores:
secundo in spiritualibus, ibi: sicut ergo mentem nostram justificando
formare non potest nisi Deus (...) ita creationem rerum visibilium
Deus interius operatur. Hic est triplex quaestio. Prima de statu
liberi arbitrii in bonis et in malis Angelis. Secunda de cognitione
malorum. Tertia de virtute eorum. Circa primum quaeruntur duo: 1
de confirmatione bonorum Angelorum; 2 de obstinatione malorum.
|
|