|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli possint peccare.
Quia, secundum philosophum, potestates rationales sunt ad opposita.
Sed liberum arbitrium quod in Angelis bonis manet, est rationalis
potestas, quia est facultas rationis et voluntatis secundum
Augustinum. Ergo videtur quod si possunt bene velle, quod etiam
possint peccare.
2. Praeterea, sicut corruptibile nunquam mutatur ut fiat aeternum,
ut dicit philosophus in 1 caeli et mundi, ita videtur, quod mobile
nunquam fiat immobile. Sed liberum arbitrium Angeli fuit in statu
creationis mobile in peccatum. Ergo nunquam factum est immobile.
3. Praeterea, quanto aliqua virtus magis est determinata ad unum,
minus est libera, sicut patet in virtutibus naturalibus quae per
necessitatem agunt. Sed arbitrium Angeli est liberius post
confirmationem quam ante, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod
non sit determinatum tantum ad bonum sed possit etiam in peccatum.
4. Praeterea, nulla ratio laudabilitatis subtrahenda est a bonis
Angelis. Sed haec est ratio laudis in hominibus quod non peccent cum
peccare possint; sicut Eccli. 31, 10, in laudem boni viri
dicitur: qui potuit transgredi et non est transgressus. Ergo videtur
quod hoc etiam in Angelis sit.
1. Sed contra, immobilitas est de ratione felicitatis, ut dicit
philosophus. Non enim aestimandum est felicem esse chamelaeonta. Sed
si peccarent, moverentur a statu rectitudinis. Ergo beati Angeli
peccare non possunt.
2. Praeterea, motus non est in termino, sed in via ad terminum.
Angeli autem non sunt viatores. Ergo moveri in peccatum non possunt.
Respondeo dicendum, quod sicut Deus per naturam suam habet quod
peccare non possit; ita et hoc Angelus habet per gratiam
confirmationis: quod sic patet. Principium mutationis et causa est
rei possibilitas; nec defectus esse potest nisi per potentiam
incompletam. Illud ergo cui nihil admiscetur de potentia secundum
naturam suam, nec mutari nec deficere potest: illud autem cui
admiscetur potentia quae tamen tota per actum completur, potest
quidem, quantum in se est, deficere et mutari secundum quod esse et
completionem suam non nisi ab alio habet; sed ratione perfectae
receptionis, quae nihil potentiae imperfectum relinquit, habet
immobilitatem et indeficientiam. Hujusmodi autem exemplum sumi potest
in naturalibus et intellectualibus. Invenitur autem in naturalibus
quorumdam potentia naturalis omnino completa et per suum esse et per
suam formam; et ideo esse indeficiens habent, sicut patet in
corporibus caelestibus, quorum potentia non est susceptiva alicujus
alterius esse vel formae, unde elongata sunt a privatione et per
consequens a corruptione. Sed materia aquae non tota completur per
formam aquae hoc modo ut reducatur in omnem perfectionem possibilem per
eam; unde simul cum forma aquae manet privatio formae aeris, et ideo
haec corruptibilia sunt. Et similiter patet in intellectualibus: quia
principium immediatum naturaliter cognitum determinat potestatem totam
rationis. Ante enim quam ad ipsum deveniatur per inquisitionem
resolventem, ita adhaeretur uni parti, ut relinquatur quaedam pronitas
ad partem aliam per modum dubitationis: sed quando resolvendo
pervenitur ad primum principium per se notum, firmatur ad unum cum
impossibilitate alterius. Similiter est de voluntate Angeli beati,
ad quem ita se habet lumen gratiae vel gloriae, et virtus, sicut
formae vel actus in naturalibus et finis ultimus in moralibus, et
principium primum in speculativis: quia secundum philosophum finis in
voluntariis operationibus est sicut principium in speculativis. Unde
cum per lumen gloriae perfecte ultimo fini conjungantur per fruitionem
plenam, ejus bonitate affecti toti in contrarium deflecti non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod rationalis potestas dicitur esse
oppositorum, quae sub electione cadunt, quorum proprie est liberum
arbitrium. Electio autem non est de fine, sed de his quae sunt ad
finem: et haec non eliguntur nisi secundum regulam finis quae est in
aestimatione; et ideo de fine non potest voluntas contrarie se habere.
Voluntas enim non potest esse de miseria neque de malo inquantum
hujusmodi, sed semper est de bono et de beatitudine: ad quam tamen
consequendam possunt homines diversas vias eligere, scilicet secundum
quod in illis melius existimant se posse felicitatem consequi; unde
potest esse error in electione eorum quae sunt ad finem ipsum; et ideo
apud illos quorum est indeficienter recta aestimatio finis, sicut apud
Angelos, qui ipso fine perficiuntur, impossibile est esse voluntatem
alicujus eorum quae a fine deordinant, cujusmodi est voluntas peccati.
Sed tamen possunt velle hoc vel illud, quorum neutrum a fine
deordinat; et sic salvatur proprietas rationalis potestatis, inquantum
possunt hoc facere vel non facere; quamvis non possint in haec
opposita, bonum et malum.
Ad secundum dicendum, quod non est possibile ut in eodem subjecto
succedant sibi corruptibilitas et incorruptibilitas, vel mobilitas et
immobilitas, ita quod utrumque reducatur in ejus principia naturalia.
Et sic etiam dicimus, quod liberum arbitrium Angeli, quod per
naturam mobile erat, non est factum per naturam immobile, sed per
gloriam.
Ad tertium dicendum, quod potestas Angeli nunquam determinatur ad
unum nisi in actibus conjungentibus fini, quin possit hoc facere vel
non facere, aut hoc vel illud facere; non tamen potest propter hoc
peccare: quia secundum Anselmum in Proslogio posse peccare non est
liberum arbitrium nec pars libertatis: quia liberum arbitrium est
libertas eligendi hoc vel illud eorum quae in finem ducunt.
Ad quartum dicendum, quod laudabilitas non dependet essentialiter a
potestate peccandi sed a voluntate adhaerente bono: alias virtuosus,
in quo est minor mobilitas ad peccandum, esset minus laudabilis in actu
suo, quam carens virtute et bonum operans. Sed potestas peccandi est
signum laudabilitatis respectu laudantium, inquantum ostendit non
coacte voluntatem bono adhaerentem.
|
|