|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Daemones possint bonum
facere et non sint obstinati in malo. Natura enim intellectualis
ordinata est ad beatitudinem, cujus facta est capax. Sed in
Daemonibus manet natura post peccatum. Ergo non sunt adeo obstinati
quin possint bonum velle et beatitudinem consequi.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod Daemones bonum appetunt, ut
esse vivere et intelligere. Sed bona appetendo habet quis bonam
voluntatem. Ergo videtur quod Daemones bonam voluntatem habere
possint.
3. Praeterea, synderesis in Daemonibus non est extincta: alias
vermem conscientiae non haberent: sed actus synderesis est remurmurare
malo; hoc autem bonum est. Non ergo omnis eorum actus malus est.
4. Praeterea, Jac. 1 dicitur, quod Daemones credunt et
contremiscunt. Sed utrumque horum bonum est. Ergo eorum aliquis
bonus est actus.
5. Praeterea, omni actu peccati aliquis in malitia crescit, et in
merito majoris poenae. Si ergo Daemones omni actu suo peccant,
videtur, quod poena eorum in infinitum crescat, cum obstinatio reatum
poenae non tollat: aliter enim ex sua malitia commodum reportarent.
Ergo poena eorum in infinitum crescit, quod est inconveniens.
1. Sed contra, Augustinus, dicit: Daemones nec mala voluntate
carere possunt, nec poena. Sed ex mala voluntate nunquam procedit
nisi actus malus. Ergo videtur quod omnis eorum actus malus sit.
2. Praeterea, sicut Angeli per conversionem effecti sunt boni, ita
Daemones per aversionem facti sunt mali. Sed Angeli beati malum
facere non possunt, ut prius dictum est. Ergo nec Daemones bonum.
Respondeo dicendum, quod in Daemone est natura bona a Deo creata,
sed voluntas mala: cujus malitiae ipsi sunt causa; et ideo omnis actus
naturae eorum bonus est, sed actus voluntatis eorum est malus. Actum
autem malum contingit esse dupliciter; aut quantum ad substantiam
actus, sicut malus actus voluntatis est fornicari vel mentiri; aut
quantum ad modum agentis, sicut cum quis appetitu laudis dat
eleemosynas. Possunt ergo Daemones aliquem bonum actum ex genere
facere, nullo tamen modo bona voluntate: cujus obstinationis ratio
diversimode assignatur. Quidam enim dicunt, quod liberum arbitrium
Angeli medium est inter divinum et humanum in hoc quod divinum immobile
est ante electionem et post, humanum vero mobile ante et post;
angelicum vero mobile ante sed immobile post. Sed haec ratio supponit
illud cujus causa quaeritur, scilicet immobilitatem post Angelorum
electionem. Et praeterea secundum hoc non posset assignari ratio
confirmationis et obstinationis hominum defunctorum. Alia ratio
assignatur, quia cum Angelus sit indivisibilis, ad quodcumque se
convertit, totaliter convertitur. Sed haec videtur insufficiens:
quia quamvis sit indivisibilis in essentia, est tamen divisibilis
virtute, secundum quod virtus ejus ad multa se extendit, et hoc est
secundum objecta; et secundum quod magis et minus alicui se applicat,
et hoc est secundum intensionem et remissionem actus. Unde non oportet
quod sua operatio procedat ab eo secundum totam suam virtutem, cum sit
dominus sui actus. Alia ratio sumitur per hoc quod homo per alterum
cecidit; unde decuit quod haberet reparatorem, per quem resurgeret:
Angelus vero per seipsum: et ideo impossibile est ejus ruinam
reparari: quia per se non potuit resurgere, nec decuit alium
reparatorem habere. Sed hoc etiam non videtur sufficiens: quia per se
vel per alium cadere, sunt circumstantiae peccati, quae in infinitum
aggravare non possunt, ut peccato recuperabilitas auferatur. Et
praeterea etiamsi homo nunquam reparatus esset, non tamen propter hoc
obstinatus esset, ut patet in infidelibus, qui reparationis beneficium
non consequuntur, quorum non omnes actus peccata sunt, ut infra
dicetur, dist. 31: et ita etiamsi casus Daemonis sit
irreparabilis, non ex hoc sequitur obstinatio voluntatis in malo qualis
in ipso est. Alia ratio est, quia Angelus peccavit contra deiformem
intellectum; homo autem contra dictamen rationis, ut patet ex
Dionysio; et ideo peccatum Angeli fuit multo gravius et
irrecuperabilius: quia ratio est intellectus quasi obumbratus,
secundum quod dicit Isaac in Lib. de definitionibus, quod ratio
oritur in umbra intelligentiae. Sed hoc etiam non videtur sufficiens;
quia intellectus angelicus et ratio humana non improportionabiliter
distant, sicut recuperabile et irrecuperabile; cum utrumque finitum
sit. Alia ratio assignatur, quia natura hominis tota corrupta est per
peccatum ejus in quo originaliter erat, non autem tota natura
angelica; unde magis indigebat reparatione humana natura quam
angelica. Sed hoc non videtur sufficiens: quia, secundum hoc, si
primo homine non peccante, aliqui de filiis ejus peccassent, eorum
peccatum irreparabile foret. Et praeterea in quolibet Angelo est
natura secundum speciem ab alio differens; et ideo eo peccante tota
natura suae speciei vitiata est. Et ideo oportet aliter dicere, ut
inveniatur eadem ratio obstinationis in hominibus damnatis et in
Angelis peccantibus: quia, secundum Damascenum, quod est in
Angelis casus, hoc est in hominibus mors. Dicendum est ergo, quod
sicut impossibile est a voluntate indeclinabiliter adhaerente recto fini
procedere opus peccati; ita e contrario impossibile est a voluntate
adhaerente inconvertibiliter perverso fini aliquod rectum opus
provenire. Peccatum autem voluntatis contingit dupliciter circa
finem; vel ex passione deducente rationem ab actuali consideratione
recti finis; et talis peccator poenitens est passione cessante; vel ex
malitia, quae, secundum philosophum in 7 Ethic., est corruptiva
finis. Dicitur enim ex malitia peccare qui ex electione pravi finis
peccat, eo quod qualis est secundum habitum, talis finis videtur ei;
ut qui habet habitum luxuriae, delectationem veneream sibi ponit
finem. Et cum error circa finem in operabilibus sit sicut error circa
prima principia in speculativis, circa quae errantem non contingit ex
aliis magis notis dirigi; oportet quod sic peccans sit impoenitens, ut
dicit philosophus ibidem. Ergo de peccato nullus potest poenitere,
nisi vel passione cessante, vel habitu remoto, quo malum finem
eligebat. Removeri autem habitum non est possibile nisi in eo qui est
in statu viae et mutabilitatis. Unde quandocumque aliquis devenit ad
terminum viae, non potest deflecti ab eo fine cui adhaesit, sive sit
bonus sive malus. Finis autem viae hominis est mors sua; finis autem
Angeli est terminus electionis suae, qua bono adhaesit vel malo.
Unde sicut homines post mortem in bono confirmantur vel in malo; ita
et Angeli post conversionem vel aversionem. Datur autem homini
longior via quam Angelo, quia erat magis a Deo distans, et oportebat
quod in ejus cognitionem inquirendo perveniret; Angelus autem statim
deiformi intellectu sine inquisitione in divina pervenire potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod in Daemonibus remanet naturalis
potentia ad bonum, ut remota et indisposita et per contrarium habitum
depravata, qua possent benefacere, si vellent; sed velle non
possunt, quia habitus malitiae ab ejus voluntate removeri non potest,
quia jam in statu viae non est.
Ad secundum dicendum, quod cum in Angelis natura sit bona, oportet
quod naturalis appetitus eorum bonus sit; qui tamen per circumstantias
depravatur, quas apponit deliberativa voluntas, inquantum volunt esse
et vivere sub tali deformitate peccati, sicut luxuriosus desiderat
vivere in sua turpi delectatione.
Ad tertium dicendum, quod secundum quosdam synderesis in Daemonibus
non remurmurat culpae, sed poenae; et in hoc magis peccant,
ordinationi divinae justitiae renitentes. Sed hoc non videtur verum,
quia impossibile est quod aliquid non renitatur suo contrario. In
synderesi autem sunt universalia principia juris naturalis; unde
oportet quod remurmuret omni ei quod contra jus naturale fit. Sed
tamen istud murmur est actus naturae. In Daemonibus enim voluntas
perversa repugnat, secundum quam claudunt suas virtutes inspectivas ab
omni consideratione, ut dicit Dionysius.
Ad quartum dicendum, quod quamvis isti actus in se boni sint, non
tamen bene fiunt: quia coacte et non ex electione bonum quodcumque
operantur.
Ad quintum dicendum, quod quidam dicunt, quod eorum culpa et poena
crescere potest usque ad diem judicii. Sed hoc non videtur verum:
quia cum non sint in statu viae, sicut non in bonum, ita nec in pejus
mutari possunt. Unde dicendum, quod eorum culpa vel superbia dicitur
crescere, non quantum ad intensionem malitiae, sed quantum ad
multiplicitatem actus. Poena etiam essentialis non crescit, sed
accidentalis, quae est ex multitudine damnatorum, sicut est etiam de
praemio bonorum Angelorum.
|
|