|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Daemones non sint acuti
scientia, sicut in littera dicitur. Sicut enim dicit Dionysius:
malum Daemonis est furor irrationalis, amens concupiscentia, et
phantasia proterva. Haec autem omnia habitudinem cognitionis
important. Ergo videtur quod scientiae acumine non polleant.
2. Praeterea, secundum philosophos natura substantiarum
intellectivarum perficitur intellectu et voluntate. Sed sicut voluntas
perficitur per appetitum boni, ita intellectus per cognitionem veri.
Cum ergo voluntas eorum non possit in bonum, videtur quod nec
intellectus in verum.
3. Praeterea, revelatio supernorum spirituum fit per
illuminationem. Sed Daemones cum sint in perpetuis tenebris,
illuminari non possunt. Ergo nec aliqua cognoscere possunt revelatione
bonorum Angelorum.
4. Praeterea, cognitio per experientiam longi temporis est
accipientis scientiam a rebus; quia ex multis memoriis fit unum
experimentum, ut in principio metaphysicae dicitur; memoria vero a
sensu oritur. Angeli autem cognitio non est ex rebus accepta. Ergo
per experientiam longi temporis cognitionis acumen non habent.
1. Sed contra est quod in littera auctoritatibus sanctorum probatur:
quod etiam eorum nomen ostendit, quia Daemones dicuntur quasi
sapientes.
2. Item Dionysius dicit: data autem angelica dona nequaquam mutata
esse dicimus, sed manere integra et splendidissima. Sed inter alia
attributa naturalia Angelorum unum fuit perspicacitas intelligentiae.
Ergo hoc adhuc in eis manet.
Respondeo dicendum, quod cum peccatum non tollat naturam, sed tantum
diminuat habilitatem ad bonum, secundum quod facit magis a gratia
distare, oportet in Daemonibus lumen intellectuale perspicuum
remanere, quia natura eorum intellectualis est. Cognitio autem eorum
de rebus est duplex. Quaedam enim sunt quorum cognitio per causas
naturales vel signa haberi nondum potest; et talia non nisi revelatione
supernorum spirituum cognoscunt. Quaedam vero sunt quorum cognitio per
naturam haberi potest; et hoc dupliciter: vel per causas determinatas
ad effectus naturales; et talia cognoscunt per subtilitatem naturae
suae, inquantum in eis resplendent similitudines totius ordinis
universi; vel per aliqua signa, ex quibus ut in pluribus potest
alicujus cognitio haberi, sicut medici prognosticantur de sanitate vel
de morte; et talia cognoscunt per experientiam temporum, secundum quod
talibus signis pluries tales effectus concurrerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod furor et concupiscentia et phantasia non
sunt in Daemonibus proprie, sed metaphorice, cum pertineant ad
sensitivam partem, quae non est in Angelis. Omnis enim defectus
animae qui in nobis accidit, vel est ex phantasia quantum ad
cognitionem, cujus proprium est falsitas, secundum philosophum, vel
ex passionibus irascibilis et concupiscibilis quantum ad affectionem:
et ideo voluntas Daemonum inordinate detestans et appetens aliquid,
dicitur furor et concupiscentia; et intellectus suus deordinatus,
dicitur phantasia. Haec autem deordinatio intellectus est ex prava
voluntate: et ideo dicitur phantasia proterva, quia protervus est qui
pertinaciter verum impugnat. Irrationalitas autem et amentia, furor
et concupiscentia important obliquitatem voluntatis a recto judicio
intellectus vel rationis; et ignorantiam non speculationis, sed
electionis, secundum quam omnis malus est ignorans.
Ad secundum dicendum, quod voluntas est domina sui actus magis quam
intellectus, qui ipsa rei veritate compellitur; et ideo secundum actum
voluntatis homo dicitur malus vel bonus, quia actus voluntatis est
actus hominis, quasi in ejus potestate existens; non autem secundum
actum intellectus, cujus ipse non est dominus.
Ad tertium dicendum, quod revelatio supremorum spirituum facta
Daemonibus, non est per modum illuminationis, ita quod lumen
intellectuale Daemonis vigoretur per applicationem claritatis luminis
angelici, sed per modum locutionis; ita quod sibi exponuntur
cognoscibilia quaedam per modum quo prius non exponebantur, sicut infra
patebit, dist. 11.
Ad quartum dicendum, quod quamvis cognitionem a rebus non accipiat
Daemon, tamen acuitur ejus scientia per longitudinem temporis: per
speciem enim rei quam habet innatam cognoscit rem, et ea quae in re
sunt; sed antequam determinetur causa contingens, et praecipue ad
utrumlibet, non est in ea effectus ejus, unde non potest in ipsa
cognosci; qui tamen, cognita ipsa, cognoscitur quando jam ad effectum
determinata est.
|
|