|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per Daemones divinatio
fieri non possit. Praenuntiatio enim futurorum, divinitatis est
signum: unde dicitur Isaiae 41, 23: ventura quoque annuntietis,
et dicemus, quod dii estis. Sed Daemones sunt omnino divinitatis
expertes. Ergo per eos divinatio de futuris fieri non potest.
2. Praeterea, bonorum prophetarum est veritatem de futuris
praedicere, ut dicitur Hierem. 28, quod iste est propheta quem
misit dominus, cujus verbum evenit. Si ergo homines virtute Daemonum
vera de futuris divinando praenuntiant, videtur quod qui per
revelationem Daemonum prophetant, veri prophetae dicendi sint.
3. Praeterea, non est cognitio rei nisi per speciem ejus. Sed
species eventus futuri non potest per Daemonem in anima fieri, nisi
Daemon species causaret. Ergo videtur quod per ipsum divinatio fieri
non possit.
4. Praeterea, mentem hominis nullus formare potest, nisi solus
Deus, ut Augustinus in littera dicit. Sed non potest cognitio
alicujus accipi nisi mens alicujus aliquo lumine formetur. Ergo
videtur quod per Daemones praecognitio futurorum accipi non possit.
5. Sed contra, in Daemonibus est potentior virtus intellectiva quam
in hominibus. Sed homo potest alteri denuntiare quod scit futurum.
Ergo et Daemones. Sciunt autem quaedam futura, cum etiam quorumdam
futurorum cognitio ab hominibus habeatur, ut ab astrologis et medicis.
Ergo per Daemones divinatio fieri potest.
6. Praeterea, quando anima retrahitur a motibus exterioribus circa
corpus, ut in somno, quorumdam futurorum praecognitionem accipit: non
enim omnino negandum est divinationem fieri in somniis, ut dicit
philosophus. Sed Daemones circa regimen corporis non occupantur.
Ergo videtur quod futurorum cognitionem et habere, et aliis conferre
possint.
Respondeo dicendum, quod futurorum quaedam sunt determinata in suis
causis, quaedam vero non habent causas determinatas, sicut quae sunt
ad utrumlibet. Quilibet autem effectus, secundum quod in causa sua
determinatur, in ea potest cognosci. Si enim determinatur in ea ut ex
qua necessario contingat, certitudinarie cognoscetur; sicut sunt ea
quae circa motum caeli accidunt, ut ortus et occasus, et eclipses, et
conjunctiones luminarium: quae omnia multo melius Daemones sciunt per
species causarum innatas, quam astrologus per artem. Si autem
determinentur in causis ut ex quibus frequenter contingant, cum
potestate tamen deficiendi in minori parte propter impedimentum ex parte
agentis, vel ex parte recipientis actionem; eorum praecognitio non
certitudinalis, sed conjecturalis haberi potest; et hoc modo
astrologus praedicit quaedam futura quae consequuntur ex motibus caeli
in istis inferioribus, quae tamen impediri possunt propter defectum
inferiorum causarum; et haec praecognitio tanto magis ad certitudinem
accedit, quanto ad unum effectum plures causae concurrentes
cognoscuntur, et quanto virtus causae melius scitur; unde Daemones
subtilissimi sunt in talium futurorum praecognitione. Sed ea quae non
habent causas determinatas, ut quae sunt ad utrumlibet, vel in minori
parte, non possunt cognosci in causis suis, sed in seipsis tantum, ut
praesentia sunt: unde eorum praecognitio solius Dei est, cui ab
aeterno praesentia sunt, et cui Deus revelare voluerit: et talium
futurorum cognitionem nec homines nec Daemones habere possunt, nisi
revelatione supernorum spirituum. Ea vero quae ipsi Daemones
praecognoscunt, revelare possunt, non quidem objiciendo se animae
sicut in speculum, in quo videntur quae in speculo relucent, ut quidam
dicunt: quia anima humana, ad minus secundum statum viae, non videt
ea quae sunt a materia separata, nisi quatenus ex phantasmatibus in
eorum cognitionem venit. Nec iterum species quae sunt in intellectu
angelico, sunt proportionatae intellectui humano, cum multo
simpliciores sint, et universaliores. Unde sicut species quae sunt in
intellectu imaginatio non potest comprehendere, nec sensus species quae
sunt in imaginatione; ita nec intellectus humanus, secundum statum
viae, species quae sunt in intellectu angelico. Sed Angelus bonus
vel malus aliter ea quae cognoscit, revelare potest, scilicet per
applicationem luminis sui ad phantasmata, sicut applicatur lumen
intellectus agentis, ut ex eis quaedam intentiones in intellectu
eliciantur; et quanto lumen fuerit fortius et perfectius, tanto plures
et certiores cognitiones elicientur. Et ideo ex phantasmatibus
illustratis lumine angelico resultat aliquorum cognitio in intellectu
possibili hominis, ad quam eliciendam illustratio intellectus agentis
humani non sufficeret, cum lumen ejus sit debilius lumine Angeli.
Ad primum ergo dicendum, quod futura secundum quod habent
determinationem in causis suis, accedunt ad rationem praesentium,
inquantum jam quodammodo sunt determinata in causis suis: et ideo eorum
praecognitio non proprie dicitur divinatio; ut quando medicus praedicit
sanitatem futuram, et astrologus eclipsim vel pluviam, et aliquod
hujusmodi; nisi forte apud eum quem latet ordo causae ad causatum:
unde in illis quae omnibus nota sunt, nullus dicit divinationem esse,
ut solem oriri cras; sed divinatio proprie est eorum quae causas
determinatas non habent: haec enim praecognoscere, solius Dei est, a
cujus actus usurpatione, divini vocantur qui futuris praenuntiandis
intendunt.
Ad secundum dicendum, quod falsi prophetae distinguuntur a veris
quantum ad tria ad minus. Primo quantum ad revelationis auctorem:
quia boni prophetae futura praedicunt divino lumine, mediantibus bonis
Angelis inspirati; sed falsi prophetae vel sequuntur spiritum suum,
nihil videntes, sed mendacia confingentes, vel per revelationem
immundi spiritus. Secundo quantum ad intentionem praenuntiationis:
quia falsorum prophetarum finis est aliquod lucrum temporale; unde
dicitur Ezech. 13, 19: violant me ad populum meum propter
pugillum hordei et fragmen panis; vel saltem ipsius Daemonis
revelantis intentio perversa est, qui deceptionem intendit: sed
prophetarum bonorum tota intentio in rectum finem ordinatur. Tertio
quantum ad certitudinem praenuntiatorum: quia bonorum prophetia
innititur divinae praescientiae, quae omnium futurorum eventus
intuetur; sed praenuntiatio malorum prophetarum innititur praescientiae
Daemonum, quae conjecturalis est.
Ad tertium dicendum, quod Daemon potest aliquod ignotum manifestare
sine causatione novae speciei, dupliciter: aut ex speciebus in
imaginatione servatis, diversimode compositis et divisis, et fortiori
lumine illustratis, alias intentiones eliciendo: aut etiam novas
species in imaginatione formando, secundum aliquam transmutationem
organi corporalis.
Ad quartum dicendum, quod solus Deus format mentem hominis
justificando; non tamen solus immediate intellectuali lumine
illustrat; nisi intelligatur de lumine connaturali, quod a solo Deo
est.
Ad quintum dicendum, quod astrologi non possunt praenuntiare eventus,
nisi quia reducuntur ad motum caeli sicut ad causam, vel per se sicut
transmutationes quae accidunt in corporalibus, ut tempestates et
sterilitates et pestilentias, et hujusmodi; quae tamen impediri
possunt fortioribus motibus supervenientibus, ut dicit philosophus in
Lib. de Som. et Vig.: vel per accidens sicut ad transmutationem
corporis disponitur animus ad aliquos actus magis quam ad alios, sicut
ex naturali complexione quidam sunt proni ad luxuriam vel ad iram, et
hujusmodi; non tamen talis dispositio corporis animae necessitatem
inducit. Unde in his quae ex libero arbitrio dependent, maxime eorum
judicia falluntur. Similiter etiam medici ex signis exterius
apparentibus causas inferiores cognoscunt ex quibus sequitur sanitas vel
mors, vel semper, vel in majori parte. Et haec omnia Daemones
praecognoscere possunt. Non autem omnia futura sunt talia.
Ad sextum dicendum, quod divinationes, etiam quae in somniis sunt,
reducuntur in aliqua signa vel causas naturales. Hoc autem contingit
dupliciter. Uno modo in his quorum causa est in ipso somniante; et
hoc contingit dupliciter: vel ita quod ipsum somnium est causa eventus
futuri, sicut quando quis propter hoc quod in somno videt, movetur ad
aliquid faciendum; vel est signum futuri cujus causa in ipso est,
sicut quando quis somniat se comedere dulcia, significatur, quod
phlegma dulce in eo dominetur: ex quo medicus potest aliquem eventum
futurum conjicere vel morbi vel salutis. Si autem neutro modo se
habeat, tunc non est nisi per accidens, sicut contingit per accidens
me cogitante de adventu alicujus, illum venire. Alio modo in his quae
causam habent extra somniantem; et in his eventus frequenter rei
somniatae se habet ad somnium ut per accidens; quandoque tamen somnium
est signum eventus futuri. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo
ex parte illa qua cognitionem a corpore accipit, inquantum imprimitur
in ipsum virtus corporis caelestis: ex motibus enim corporum caelestium
relinquuntur quaedam impressiones et motus, quae sunt signa motuum
caelestium in corporibus inferioribus: et secundum quod isti motus
perveniunt ad imaginationem, figurantur imagines illorum effectuum ad
quos disponunt motus caelestes, secundum similitudinem magis vel minus
expressam, secundum quod virtus imprimens est fortior vel debilior, et
secundum quod virtus recipiens est magis disposita vel minus, et magis
quieta ab aliis occupationibus: et propter hoc hujusmodi sentiuntur in
dormiendo, quia anima vacat ab exterioribus motibus, et praecipue in
nocte, et circa horam digestionis completae: et per hunc modum quaedam
animalia praecognoscunt quaedam futura, secundum quod est necessarium
ad eorum sustentationem; sicut pisces tempestatem futuram motibus suis
praenuntiant, dum de loco ad locum moventur; et similiter etiam in
formicis, et multis aliis animalibus, ut ad sensum patet, quorum
imaginationes sunt magis quietae quam humanae propter multiplices motus
rationis. Alio modo secundum quod anima cognitionem accipit ex
influentia luminis substantiae separatae, vel Dei vel Angeli, cui
vehementius conjungitur quanto magis ab occupatione corporis cessat: et
propter hoc revelationes in somniis fiunt, et in illis praecipue quorum
anima corporis affectionibus non subditur: et quanto eorum imaginatio
magis obedit intellectui, tanto figurantur in ea expressiores
similitudines; et propter hoc virtutes morales multum faciunt ad
scientiam, et praecipue virtus castitatis, ut dicit Commentator in 7
Physic.: castitas enim praecipue inter virtutes morales corpus animae
obediens reddit.
|
|