|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Daemones verum effectum
corporalem inducere nequeant. Quia dicitur 2 Thessal. 2, quod
Antichristus veniet in signis mendacibus. Sed tunc maximam potestatem
Daemones habebunt. Ergo videtur quod nullo modo possint aliquem
effectum verum inducere.
2. Praeterea, id quod datum est in manifestationem et confirmationem
fidei, non debet concedi fidei adversariis. Sed operatio signorum
data est ad confirmationem fidei, ut habetur Marci ult.: illi autem
profecti praedicaverunt ubique domino cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis. Ergo videtur quod non subsit potestati
Daemonum miracula facere.
3. Praeterea, omnis alteratio reducitur in motum localem, ut in 8
Physic., probatur, quorum primus est motus caeli. Sed Daemones
motum caeli variare non possunt: quia hoc solius Dei est, ut
Dionysius dicit. Ergo videtur quod nullam transmutationem in
corporibus inferioribus facere possint de forma in formam.
4. Praeterea, id quod subjacet virtuti corporali, non habet
virtutem imprimendi in corpora. Sed Daemones subduntur virtutibus
stellarum; unde etiam malefici constellationes determinatas observant
ad invocandum Daemones. Ergo videtur quod non habeant virtutem
imprimendi in corpora.
5. Praeterea, Daemones non operantur nisi per modum artis. Sed
ars non potest dare formam substantialem; unde dicitur in cap. de
numeris: sciant auctores alchimiae, species transformari non posse.
Ergo nec Daemones formas substantiales inducere possunt.
1. Sed contra est quod dicitur Exodi 7, quod magi Pharaonis
virtute Daemonum operantes, virgas in serpentes verterunt.
2. Praeterea, fortius agit in id quod minus est forte. Sed virtus
Daemonis est fortior virtute corporali. Ergo possunt corpora
transmutare propria virtute.
Respondeo dicendum, quod circa hoc potest esse duplex error. Unus
fuit gentilium, qui credebant Daemones, quorum virtute magi
operabantur, deos esse; et ita per modum creationis posse novos
effectus producere: et iste est secundus modus quem ponit in littera
Magister. Alius est Avicennae, qui ponit quod materia corporalis
multo fortius obedit conceptioni substantiae separatae, quam
qualitatibus contrariis agentibus in natura: quia agentia naturalia
sunt tantum disponentia ad formam quae est ex influentia substantiae
separatae. Unde ad conceptionem substantiae separatae, etiam praeter
ordinem motus caeli, sequitur aliquis effectus in inferioribus. Et
ponit exemplum de anima humana, ad cujus conceptionem totum corpus
movetur vel in libidinem ad imaginationem mulieris amatae, vel ad
cadendum ex imaginatione et timore casus; et hic est primus modus qui
tangitur in littera, quod materia corporalis deserviat Daemonibus ad
nutum. Huic autem positioni contradicitur et a philosophis et a
theologis. A philosophis quidem: quia dicunt quod motus caeli est
instrumentum intelligentiae moventis; unde non nisi eo mediante potest
provenire effectus in inferioribus ab intelligentia. A theologis etiam
contra dicitur; quia formae corporales non sunt ex influentia
Daemonum, sed ex influentia Dei, qui eas in potentia materiae
posuit, et educere in actum potest sine adminiculo alicujus inferioris
agentis, secundum quod in actum educuntur secundum cursum naturae ex
determinatis agentibus naturalibus. Unde hujus positionis est falsum
fundamentum. Et ideo dicendum, quod Daemones virtute propria nullam
formam in materiam influere possunt, nec accidentalem nec
substantialem; nec reducere eam in actum, nisi adminiculo proprii
agentis naturalis: sicut enim artifex non propria virtute, sed virtute
ignis appositi calefacit; ita Daemones ad determinata passiva possunt
conjungere activa, ut sequatur effectus ex causis quidem naturalibus,
sed praeter consuetum cursum naturae, propter multitudinem et
vehementiam virtutis activae rerum aggregatarum, et propter habilitatem
passivorum: et ideo effectus qui non sunt in potestate alicujus
virtutis activae naturalis, producere non possunt, ut suscitare
mortuum, vel aliquid hujusmodi, secundum veritatem; sed in
praestigiis tantum, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod tempore Antichristi aliqua vera
miracula fient virtute Daemonum, permissione divina, in illis tamen
ad quae virtus Daemonis se extendit; tamen dicuntur omnia mendacia ex
parte finis, quia ad decipiendum sunt.
Ad secundum dicendum, quod signa facta per bonos possunt distingui ab
illis quae per malos fiunt, tripliciter ad minus. Primo ex efficacia
virtutis operantis: quia signa facta per bonos virtute divina, fiunt
in illis etiam ad quae virtus activa naturae se nullo modo extendit,
sicut suscitare mortuos, et hujusmodi; quae Daemones secundum
veritatem facere non possunt, sed in praestigiis tantum, quae diu
durare non possunt. Secundo ex utilitate signorum: quia signa per
bonos facta, sunt de rebus utilibus, ut in curatione infirmitatum, et
hujusmodi; signa autem per malos facta, sunt in rebus nocivis vel
vanis, sicut quod volant in aere, vel reddunt membra hominum stupida,
et hujusmodi: et hanc differentiam assignat beatus Petrus in
itinerario Clementis. Tertia differentia est quantum ad finem: quia
signa bonorum ordinantur ad aedificationem fidei et bonorum morum; sed
signa malorum sunt in manifestum nocumentum fidei et honestatis. Et
quantum ad modum differunt: quia boni operantur miracula per
invocationem divini nominis pie et reverenter; sed mali quibusdam
deliramentis, sicut quod incidunt se cultris, et hujusmodi turpia
faciunt. Et ita signa per bonos facta, manifeste possunt discerni ab
his quae virtute Daemonum fiunt.
Ad tertium dicendum, quod talem alterationem praecedit aliquis motus
localis, inquantum virtutes activas colligunt, et determinatis
passivis apponunt; sed talis motus localis non reducitur in motum
caelestem, quia non est secundum aliquam virtutem moventem naturalem,
sed inquantum obedit virtuti Daemonis ad motum localem; quod est
virtute naturae suae, quae supra corpora potest: non quidem ut aliquam
formam influat, sed ut localiter moveat: quia motus localis non est
secundum acquisitionem alicujus quod in re sit quae movetur, quia locus
est extrinsecus locato.
Ad quartum dicendum, quod corpora caelestia non habent aliquam
impressionem in Daemones, ut eis subdantur; sed ideo advocati sub
certa constellatione veniunt, quia sciunt virtutem illius
constellationis juvare ad effectum qui requiritur; vel propter hoc ut
homines inducantur ad venerandum aliquod numen in stellis, ex quo
idolatriae ritus procedit.
Ad quintum dicendum, quod ars virtute sua non potest formam
substantialem conferre, quod tamen potest virtute naturalis agentis;
sicut patet in hoc quod per artem inducitur forma ignis in lignis. Sed
quaedam formae substantiales sunt quas nullo modo ars inducere potest,
quia propria activa et passiva invenire non potest, sed in his potest
aliquid simile facere; sicut alchimistae faciunt aliquid simile auro
quantum ad accidentia exteriora; sed tamen non faciunt verum aurum:
quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo utuntur
alchimistae, sed per calorem solis in loco determinato, ubi viget
virtus mineralis: et ideo tale aurum non habet operationem consequentem
speciem; et similiter in aliis quae eorum operatione fiunt.
|
|