|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uti auxilio Daemonum
in talibus operationibus non sit malum. Ipse enim Paulus Corinthium
fornicarium tradidit Satanae in interitum carnis, ut dicitur 1
Corinth. 5. Sed in hoc non dicitur peccasse. Ergo uti licet
obsequio Daemonum. Praeterea, licet auxilium accipere etiam a
peccatoribus, ut eleemosynam, vel aliquid hujusmodi. Sed in
Daemonibus non est invenire nisi naturam, quae bona est, et
peccatum. Ergo videtur quod auxilio eorum uti liceat.
3. Praeterea, Deus contulit virtutes verbis et rebus. Sed virtute
quorumdam verborum et rerum Daemones advocantur, et quasi
compelluntur. Ergo videtur quod eorum auxilio uti liceat.
4. Praeterea, id quod vergit in aliquam utilitatem et nulli
derogat, non videtur esse peccatum. Sed per invocationes Daemonum
frequenter multa utilia fiunt, sicut patet in inventione rerum
amissarum. Ergo videtur quod in talibus uti liceat eorum auxilio.
1. Sed contra, Deuter. 18, praecepit dominus omnes incantatores
et maleficos interfici. Mors autem corporalis non infligitur sine
gravi peccato. Ergo videtur quod graviter peccant qui talibus
intendunt.
2. Praeterea, Augustinus dicit, omnes divinationes esse fugiendas
et cavendas. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod ea quae sunt supra facultatem humanam et
naturae, a solo Deo requirenda sunt; et ideo sicut graviter peccat
qui illud quod est Dei, creaturae impendit per idolatriae cultum; ita
graviter peccant qui ea quae a Deo expetenda sunt, auxilio Daemonum
implorant: et hujusmodi est vaticinatio de futuro; unde dicitur
Isai. 8, 19: numquid non populus a Deo suo requiret? Et
similiter etiam in aliis operibus magicis; in quibus complementum
operis ex virtute Daemonum expectatur: in his enim omnibus est
apostasia a fide per pactum initum cum Daemone, vel verbotenus, si
invocatio intersit, vel facto aliquo, etiam si sacrificia desint: non
enim potest homo duobus dominis servire, ut dicitur Matth. 6.
Ad primum ergo dicendum, quod Paulus et quidam alii sancti leguntur
aliqua per Daemones fecisse, non pacto cum eis inito, sed sicut
virtutem divinam in eis exercentes; sicut et iam potestatum caelestium
officium dicitur Daemones arcere.
Ad secundum dicendum, quod peccatores, quamdiu in hac vita vivunt,
possunt fieri membra Christi, quantumcumque videantur in malitia
obstinati; et ideo ex caritate diligendi sunt, et ab eis beneficia
recipi possunt et impendi, dummodo contra caritatem non sint: sed
postquam a corpore in damnationem decedunt, idem est judicium de eis et
de Daemonibus.
Ad tertium dicendum, quod non est credendum aliquibus virtutibus
corporalibus Daemones subjacere; et ideo non coguntur invocationibus
et factis quibusdam maleficis, nisi inquantum per hoc cum eis foedus
initur, secundum quod dicitur Isai. 28, 15: percussimus foedus
cum morte, et cum Inferno fecimus pactum.
Ad quartum dicendum, quod nulla utilitas esse potest pro qua aliquid
faciendum sit quod in Dei vergat injuriam: quod contingit quando illud
quod ipsius est, non ab ipso quaeritur, sed cum ejus adversario foedus
initur.
|
|