|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli corpora unita
habeant. Augustinus enim in Lib. de Civ. Dei, inducit verba
Apuleji definientis Daemones sic: Daemones sunt genere animalia,
animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna: nec
hanc definitionem improbat. Ergo videtur quod habeant corpora aerea
naturaliter unita.
2. Praeterea, Gregorius dicit in homilia Epiphaniae, quod
Judaeis annuntiavit Christi incarnationem rationale animal, idest
Angelus. Sed animal est compositum ex anima et corpore. Ergo
videtur quod Angeli habeant corpora naturaliter unita.
3. Praeterea, illud quod in se est incorporeum, respectu nullius
potest corporeum dici: quia haec praedicatio est absoluta: quod enim
absolute album est, respectu nullius est nigrum. Sed secundum
Damascenum, et Gregorium, Angeli in comparatione Dei corporei
sunt. Ergo in se incorporei non sunt.
4. Praeterea, nobilius est quod in se habet vitam et alteri
confert, quam quod alterum non vivificat, quamvis in seipso vivat.
Sed vita Angeli est nobilior quam animae. Ergo videtur quod multo
fortius habeat corpus unitum quod vivificet quam anima.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit, quod Angeli sicut
incorporales ita et immateriales intelliguntur.
2. Praeterea, omnis substantia vivificans corpus naturaliter sibi
unitum, habet potentias aliquas quae sunt actus alicujus partis
corporis. Si ergo Angelus uniatur naturaliter corpori tamquam
vivificans illud, oportet quod habeat potentias affixas organis, sicut
sunt potentiae animae sensitivae et nutritivae, quae si in Angelo
ponantur, non differret Angelus ab homine.
Respondeo dicendum, quod Angeli neque boni neque mali habent corpora
naturaliter unita: hoc enim esse non potest, nisi essent formae
illorum corporum vel saltem motores proportionati illis corporibus; et
cum sint perfectioris naturae ipsis animabus, oporteret, quod corpora
nobiliora haberent. Inter omnia autem corpora generabilia et
corruptibilia est nobilissimum corpus humanum quasi maxime accedens ad
similitudinem caelestis corporis propter aequalitatem complexionis;
unde oporteret illa corpora esse corpora caelestia: et sic rediret
error philosophorum ponentium, Angelos esse formas orbium et
multiplicari secundum eorum numerum: quod tamen longe probabilius esset
quam eos habere corpora aerea naturaliter unita quod videtur Augustinus
dicere; quamvis dicatur hoc non nisi ex hypothesi eum dixisse, ut
utentem positionibus Platonicorum, contra quos disputabat.
Ad primum ergo dicendum, quod Apulejus falsum dixit, nec Augustinus
contra hoc disputabat, quia pauca de Angelis asserere voluit.
Ad secundum dicendum, quod secundum Dionysium proprietates animales
et humanae dicuntur de Angelis per modum eminentiorem: quia quod habet
natura inferior, habet et superior, nec eodem modo, sed eminentius;
unde dicitur Angelus animal, non quia compositus ex anima et corpore,
sed ex eo quod habet virtutem cognoscendi sensibilia, non tamen per
modum sensibilem, sed intellectualem.
Ad tertium dicendum, quod Angeli dicuntur corporei in comparatione ad
Deum, quia conveniunt cum corporibus in quadam proprietate, quae est
loco definiri, in quo corpora a Deo distant; non quod aliquo modo
naturam corporalem habeant.
Ad quartum dicendum, quod quanto aliquid habet esse vel vitam magis
absolute, tanto nobilius est; et ideo cum omnis forma habeat esse in
conjunctione ad materiam, nobilior est vita illius quod corpori non
unitur quam id quod corporis forma est. Sed quod influit vitam per
modum efficientis tantum, et non sicut forma conjuncta, hoc nobilius
est. Sed hoc neque animae neque Angelo convenit, sed Deo tantum.
|
|