|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Angeli corpora non
assumant. Omnis enim assumptio terminatur ad aliquam unionem. Sed
Angeli non possunt esse uniti corporibus. Ergo nec corpora assumere.
2. Praeterea, sicut se habet spiritus unitus ad separationem, ita
spiritus separatus ad unionem. Sed spiritus unitus, scilicet anima,
non potest separari secundum suam voluntatem. Ergo nec spiritus
separatus conjungitur corpori per assumptionem.
3. Praeterea, si assumant corpora, hoc non est nisi propter eorum
operationem; quia ad esse suum corporibus non egent nec quantum ad
principium nec quantum ad finem; sicut animae rationales egent
corporibus quantum ad principium, quia creantur in corpore; sed non
quantum ad finem, quia remanent post corpus. Sed omnis virtus quanto
magis est a corpore separata, tanto est fortior in operationibus suis,
ut patet in anima rationali. Ergo videtur quod nullo modo corpora
assumant.
4. Praeterea, cum Angeli non possint esse formae corporum, ut
dictum est, non possunt corporibus conjungi nisi sicut motor mobili.
Sed hoc modo conjunguntur omni ei circa quod operantur. Ergo si hoc
esset, corpus assumerent, quod non dicitur.
5. Praeterea, quodcumque corpus assumit Angelus, in illo est.
Sed omne corpus, cum sit indivisibile, plures partes habet, et quod
primo et per se est in aliquo, est in qualibet parte ejus, ut probatur
in 6 Phys.: quia si esset in una parte tantum, non diceretur in
toto esse nisi ratione partis. Cum ergo Angelus non possit esse in
pluribus locis simul, ut in 1 dictum est, videtur quod corpus non
assumat.
1. Sed contra, illud quod per se incorporeum est videri non potest.
Sed Angeli frequenter hominibus visibiliter apparuerunt, ut in sacra
Scriptura legitur. Cum ergo sint incorporei, ut dictum est, videtur
quod corpus assumant.
Respondeo dicendum, quod hic est quorumdam error, dicentium Angelos
nunquam corpus assumere, et omnia quaecumque de apparitionibus
Angelorum Scriptura loquitur in praestigiis facta esse dicunt vel
secundum visionem imaginariam. Sed quia sancti communiter dicunt,
Angelos etiam corporali visione hominibus apparuisse, quibus
Scripturae textus concordare videtur, ideo absque dubio dicendum est,
Angelos quandoque corpora assumere, in quibus ab hominibus videntur.
Quod qualiter sit, videndum est. Cum enim natura spiritualis
superior sit natura corporali, oportet quod natura corporalis sibi
obediat: non autem quantum ad formarum susceptionem: quia prima
inchoatio formarum in materia, secundum quod in ea dicuntur esse
habilitates quaedam ad formam, est ab opere creatoris, sed eductio
earum in actum est per virtutem agentium naturalium determinatorum: sed
quantum ad motum localem, per quem nulla forma ponitur in re mota,
obedit corpus virtuti spirituali; et secundum hoc quod virtus
spiritualis movet aliquod corpus, conjungitur sibi sicut motor mobili.
Sed ulterius quando Angelus hoc corpus motum format per modum in
praecedentibus dictum, ut appareant in eo aliquae proprietates
visibiles invisibilibus ejus proprietatibus congruentes; tunc dicitur
illud corpus assumere; unde quandoque apparent in figura hominis vel
leonis, et hujusmodi, per quorum proprietates intelliguntur ipsae
virtutes spirituales Angelorum.
Ad primum ergo dicendum, quod talis assumptio terminatur ad aliquam
unionem quae est motoris ad motum, ut nautae ad navem; non autem ut
formae ad materiam.
Ad secundum dicendum, quod spiritus conjunctus, scilicet anima,
unitur corpori ad unum esse ut forma ejus; et ideo non potest separari
per voluntatem, sed per naturam, facta indispositione circa corpus.
Sed spiritus separatus potest per voluntatem conjungi corpori non sicut
forma, sed sicut instrumento; unde virtute naturae suae potest
assumere et deponere illud quando vult, sicut et homo suum
instrumentum.
Ad tertium dicendum, quod virtus Angeli non impeditur per corpus
assumptum: quia non assumitur ut materia proportionata formae, nec
etiam juvatur: sed tamen assumit ad consolationem eorum quibus apparet
per instrumentum, ut ex visibilibus in invisibilium cognitionem
manuducantur.
Ad quartum dicendum, quod ad assumptionem corporis non sufficit
motus; sed oportet quod sit formatio, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod Angelus assumens corpus, est totus in
qualibet ejus parte, nec tamen est in pluribus locis: quia totum hoc
quod uno motu movetur comparatur ad ipsum sicut unus locus
indivisibilis: quia non est in loco nisi per operationem, ut in 1
Lib. dictum est.
|
|