|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli assumant corpora
illa secundum veritatem, quae habent illam naturam quae videtur.
Nuntios enim veritatis non decet aliqua fictio. Sed ostendere illud
quod non est verum est quaedam fictio. Ergo videtur quod veram naturam
habeant illarum rerum corpora assumpta.
2. Praeterea, proprietates humanae non inveniuntur nisi in vero
corpore humano. Sed hujusmodi apparitiones fiunt, secundum
Dionysium, ut ex visibilium proprietatibus, de invisibilibus
instruamur. Ergo videtur idem quod prius.
3. Praeterea, non sunt eaedem proprietates diversorum ordinum. Sed
assumptio corporalium figurarum est ad ostendendum invisibiles
proprietates Angelorum. Ergo videtur quod non debeant in eadem figura
apparere Angeli superiorum ordinum et inferiorum ordinum.
4. Praeterea, quaeritur de qua materia assumant, et videtur quod
non de aere. Corpus enim quod Angeli assumunt habet determinatam
figuram et est distinctum ab aliis corporibus. Sed aer non est
figurabilis nisi secundum figurationem corporis alterius, eo quod eum
sit maxime humidum, minime suis terminis terminatur sed alienis; unde
et una pars aeris alteri continuatur. Ergo videtur quod non assumant
corpus aereum.
5. Item videtur quod nec terrenum. Angeli enim apparentes statim
disparent. Sed hoc non potest fieri in corpore grosso terrestri.
Ergo non hujusmodi corpus assumunt.
6. Praeterea, constat quod inter nos et caelum est ignis medius,
qui est maxime activus in inferiora corpora. Si ergo de inferioribus
elementis corpus assumerent, videtur quod quando in caelum ascendunt,
corpora eorum cremarentur.
7. Praeterea, Dionysius dicit, quod inter alia corpora ignis
maxime repraesentat proprietates spiritualium substantiarum. Sed
propter eorum cognitionem fit corporum assumptio, ut dictum est. Ergo
videtur quod semper de igne corpus assumant.
8. Praeterea, corpus caeleste est nobilissimum corporum. Sed
nobili motori debetur nobile mobile. Ergo videtur quod corpus quod ad
motum assumunt, sit de natura quintae essentiae.
Respondeo, quod qualitas corporis assumpti ab Angelis potest
dupliciter inquiri: vel quantum ad veritatem naturae quam habet, vel
quantum ad materiam de qua corpus assumit. Quantum ad primum dicendum
est, quod corpus assumptum ab Angelo non habet veritatem illius
naturae quae ostenditur; unde etsi aliquando Angelus bonus vel malus
moveat corpus alicujus veri animalis, non dicitur proprie illud
assumere; sicut non dicitur Angelus assumpsisse linguam asinae, per
quam locutus est ad Balaam; nec Daemon corpus hominis quem vexat;
cujus ratio est, quia proprietates quae secundum veritatem sunt in
aliquo corpore, ducunt in cognitionem principiorum subjecti, et non
actu in cognitionem substantiae spiritualis; quae ductio est totus
finis visibilium formationum secundum Dionysium. Unde quantum ad
finem apparitionis, oportet ut sint illae proprietates secundum
similitudinem tantum, ut non intelligatur illis subesse aliqua res,
nisi Angelus; ut quasi corpus Angeli esse videatur, et proprietates
ejus sint proprietates Angeli. Si autem quaeratur de secundo, quale
sit quantum ad materiam, dicendum est, quod materia corporis assumpti
ab Angelo, potest considerari dupliciter: vel quantum ad principium
assumptionis, vel quantum ad terminum. Si quantum ad principium, sic
dico, sicut in littera dicitur, quod assumit de aere, propter hoc
quia aer maxime transmutabilis est, et convertibilis in quaecumque; et
hujus signum est, quod quidam videntes corpus a Daemone assumptum,
scindere gladio vel perfodere volentes, id efficere non valuerunt,
quia partes aeris divisi statim continuantur. Sed propter hoc quod
aliquam figuram recipere possunt competentem Angelo apparenti, oportet
quod quantum ad terminum assumptionis aer iste sit in aliquo
inspissatus, et ad proprietatem terrae accedens, servata tamen aeris
veritate: quod efficere possunt tum per motum localem congregando
partes, tum etiam per semina in elementis respersa, ut prius dictum
est.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in locutionibus metaphoricis non
est falsitas, eo quod non proferuntur ad significandum res quibus
nomina sunt imposita, sed magis illa in quibus dictarum rerum
similitudines inveniuntur; ita etiam in apparitionibus Angelorum non
est fictio, quia figurae illae non ostenduntur ad significandum esse
naturale illius rei, sed proprietates Angeli.
Ad secundum dicendum, quod quamvis verae proprietates hominis non sint
nisi in corpore naturali, tamen similitudines illarum proprietatum in
aliis esse possunt; et tales similitudines sufficiunt ad finem
apparitionis.
Ad tertium dicendum, quod secundum Dionysium, in eadem figura
quandoque ostenditur superior et inferior Angelus; quia una res habet
diversas proprietates, per quarum quasdam potest superiores
repraesentare, et per alias inferiores. Praeter ea eaedem etiam
proprietates sunt superiorum et inferiorum, quamvis diversimode,
secundum Dionysium.
Ad quartum dicendum, quod aer aliquo modo inspissatus, potest
figurari, et ab alio aere distingui.
Ad quintum dicendum, quod est aliquo modo terrestre, inquantum habet
terrae proprietatem per condensationem; sed illa densitas subito
dissolvitur remotis causis densitatis.
Ad sextum dicendum, quod cum non assumant corpora nisi propter nos,
non est probabile quod corpora assumpta in caelum Empyreum deferant,
neque eis utantur, nisi quatenus oportet ad operationes quas circa nos
exercent.
Ad septimum dicendum, quod in corporibus assumptis a bonis Angelis
apparent proprietates ignis, praecipue quantum ad splendorem, sicut et
proprietates hominis; non tamen oportet quod hujusmodi corpora
materialiter de igne assumantur.
Ad octavum dicendum, quod cum corpus caeli sit incorruptibile, non
potest dividi nisi secundum imaginationem; nec etiam recipit peregrinas
impressiones, unde ex eo non potest corpus Angeli formari.
|
|