|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Daemones intra corpora
hominum esse non possint. Dicit enim Glossa super illud Habac. 2,
20: dominus in templo sancto suo, quod Daemones simulacris exterius
praesidere possunt, non autem interius adesse. Ergo multo minus intra
humana corpora.
2. Praeterea, duo spiritus creati non possunt esse in eodem loco,
ut in primo dictum est. Sed anima est in qualibet parte corporis.
Ergo videtur quod in nulla parte ejus possit esse Daemon.
3. Praeterea, secundum Damascenum, Angelus est ubi operatur.
Sed sicut operatur in corpore, ita etiam habet aliquam operationem
circa animam. Ergo sicut intra animam non est, ita nec intra corpus.
4. Praeterea, videtur quod in sensus corporales imprimere non possit
praestigiis deludendo. Illa enim forma quae videtur oportet quod sit
alicubi. Sed non potest esse tantum in sensu: quia sensus non habet
aliquam speciem nisi a rebus acceptam: nec iterum potest esse in re
quae videtur sic quod mulier videatur equa: quia duae formae
substantiales non possunt esse in eodem; et praeterea res illa
videretur talis ab omnibus: nec iterum in aere circumstante qui
susceptibilis figurae non est, nec semper unus et idem circa rem illam
manet, praecipue quando movetur. Ergo videtur quod hujusmodi
ludificationes per Daemones fieri non possint.
5. Sed contra, videtur quod etiam in animam illabi possunt. Quia
ea quae sunt in corde, nullus scire potest, nisi cordis intima
penetret. Sed Daemones sciunt cogitationes malas peccatorum: quas
apud Deum accusant, et ex quibus occasionem tentandi sumunt. Ergo
videtur quod animae illabantur.
6. Praeterea, ipsi immittunt malas cogitationes, ut dicitur in
Psalm. 79, 49: immissiones per Angelos malos. Ergo videtur
quod intellectum penetrare possint.
7. Praeterea, ipsi etiam dicuntur incentores malorum. Sed
incendere pertinet ad affectum cujus est amare. Ergo videtur quod
etiam in voluntatem nostram imprimere possint et eam intrare.
Respondeo dicendum, quod Angeli boni et mali ex virtute naturae suae
habent potestatem transmutandi corpora nostra sicut etiam alia corpora
naturalia; et quia ubi operantur ibi sunt, ideo nostris corporibus
illabuntur, et per consequens etiam impressionem habent in potentias
affixas organis, quarum operationes immutantur ad immutationem
organorum, sicut est sensus, imaginationis, et hujusmodi; sic etiam
per accidens eorum operatio resultat in intellectum, cujus objectum est
phantasia, sicut color visus, ut dicitur in 3 de anima. Sed tamen
hoc non provenit usque ad voluntatem: quia voluntas neque quantum ad
actum neque quantum ad objectum dependet ex organo corporali: quia
objectum suum ab intellectu accipit secundum quod intellectus
apprehendit aliquid in ratione boni.
Ad primum ergo dicendum, quod Daemon dicitur non intus adesse
simulacro quasi virtus conjuncta, ita quod ex Daemone et simulacro
fiat unum, sicut idolatrae putabant aliquod numen in imaginibus
corporalibus esse.
Ad secundum dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco,
sed sicut forma in materia; et ideo non est unius rationis operatio
quam anima in corpus efficit, et Daemon; unde sine confusione
operationum utrumque simul in eadem corporis parte esse potest.
Ad tertium dicendum, quod esse intra aliquid, est esse intra terminos
ejus. Corpus autem habet terminos duplicis rationis, scilicet
quantitatis et essentiae; et ideo Angelus operans intra terminos
corporalis quantitatis, corpori illabitur; non autem ita quod sit
intra terminos essentiae suae, nec sicut pars, nec sicut virtus dans
esse: quia esse est per creationem a Deo. Substantia autem
spiritualis non habet terminos quantitatis, sed tantum essentiae; et
ideo in ipsam non intrat nisi ille qui dat esse, scilicet Deus
creator, qui habet intrinsecam essentiae operationem; aliae autem
perfectiones sunt superadditae ad essentiam; unde Angelus illuminans
non dicitur esse in Angelo et in anima, sed extrinsecus aliquid
operari.
Ad quartum dicendum, quod formae quae videntur in istis praestigiis,
non sunt nisi in sensu. Hoc autem potest dupliciter contingere per
Daemonum operationem. Uno modo ut species quae sunt in imaginatione
servatae operatione Daemonum ad organa sensuum fluant, sicut contingit
in somno; et ideo quando illae species contingunt organa sensus
exterioris, videntur ac si essent res praesentes extra, et actu
sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum, quibus
immutatis, fallitur sensus judicium, sicut in eo qui habet gustum
corruptum, cui omnia videntur amara. Hoc autem facere possunt virtute
quarumdam rerum naturalium, sicut ad vaporationem cujusdam fumi trabes
domus videntur serpentes, et multa experimenta hujusmodi inveniuntur.
Ad quintum dicendum, quod cogitationes cordium scire solius Dei est.
Possunt tamen Angeli aliquas earum conjicere ex signis corporalibus
exterioribus, scilicet ex immutatione vultus, sicut dicitur: in vultu
legitur hominis secreta voluntas: et ex motu cordis, sicut per
qualitatem pulsus etiam a medicis passiones animae cognoscuntur.
Ad sextum dicendum, quod mali Angeli cogitationes immittunt, ut
prius dictum est, illustrando phantasmata, ut secundum diversas eorum
compositiones possint novae intentiones ab eis accipi. Non tamen
intellectus cogitur eas accipere: quia praeter objectum et potentiam
cognoscentem, exigitur ad actualem cognitionem intentio cognoscentis
vel per sensum vel per intellectum. Sed boni Angeli etiam directe in
intellectum imprimere possunt: quia, secundum Augustinum, operantur
in intelligentias nostras miris quibusdam modis. Hoc autem est
inquantum lumen intellectus agentis nostri confortatur per intellectuale
lumen ipsorum. Sed hoc Daemonibus non competit: quia quamvis
naturale lumen eorum sit efficacius quam lumen intellectus nostri,
tamen lumine gratiae non sunt perfecti, sed tenebris culpae obumbrati;
et ideo non intendunt judicium rationis nostrae rectificare per
conformationem intellectualis luminis, sed aliqua nobis ostendere ex
quibus decipiamur, quod faciunt phantasmata illustrando.
Ad septimum dicendum, quod Daemones dicuntur incentores, inquantum
faciunt fervere sanguinem; et sic anima ad concupiscendum disponitur,
sicut etiam quidam cibi libidinem provocant. In voluntatem autem
imprimere solius Dei est, quod est propter libertatem voluntatis,
quae est domina sui actus, et non cogitur ab objecto, sicut
intellectus cogitur demonstratione. Unde patet ex praedictis quod
Daemones imprimunt in phantasiam, sed Angeli etiam in intellectum;
Deus autem solus in voluntatem.
|
|