|
1. Ad primum sic proceditur: et ponitur definitio Dionysii in 4
cap. Cael. Hierar.: hierarchia est divinus ordo et scientia et
actio, deiforme, quantum possibile est, similans, ad inditas ei
divinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitudinem
conscendens. Videtur autem quod sit incompetens. Quia definitio
nihil superfluum debet continere. Sed ipse alibi definiens hierarchiam
dicit: hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, unitas et
similitudo. Cum ergo in praeassignata descriptione praeter divinam
similitudinem multa ponantur, videtur quod sint superflua.
2. Praeterea, pars non debet poni in definitione totius, ad minus
sicut genus. Sed ordo est pars hierarchiae, cum unaquaeque hierarchia
tres ordines contineat. Ergo videtur inconvenienter dicere:
hierarchia est ordo.
3. Praeterea, in Angelis non tantum est ordo secundum scientiam,
sed etiam secundum alia dona et naturalia et gratuita; quae omnia
excellentius sunt in superioribus quam in inferioribus. Ergo sicut
ponit scientiam, debuit alia dona ponere.
4. Praeterea, actio pertinet ad ministrantes. Sed hierarchia est
communis ministrantibus et assistentibus. Ergo videtur quod describat
commune per proprium; quod est contra artem definitionum.
5. Praeterea, idem non potest poni in diversis generibus non
subalternatim positis. Ergo videtur, cum scientia et actio et ordo
non subalternentur invicem, quod inconvenienter assignantur hierarchiae
tamquam genera in praedicta descriptione.
6. Praeterea, in divinis personis non est ordo scientiae et
actionis, cum sit una scientia et actio trium. Hoc autem pertinet ad
rationem hierarchiae, quod sit ordo scientiae et actionis. Ergo
videtur quod non similet deiforme.
7. Praeterea, idem est deiformitas et similitudo divina. Ergo
videtur esse verborum inculcatio, cum dicit: in divinam similitudinem
ascendens, postquam dixerat: deiforme similans.
Respondeo dicendum, quod hierarchia dicitur quasi sacer principatus a
hieron, quod est sacrum, et archon, quod est princeps. In omni
autem principatu requiritur gradus potestatis et finis; unde in sacro
principatu oportet hujusmodi sacra et divina esse: et ideo, sicut in
principatu saeculari finis est ut subjecta multitudo pacifice disponatur
ad bonum intentum a principe, sicut patet in exercitu, qui, secundum
philosophum, ordinatur ad bonum ducis sicut ad finem ultimum; ita
oportet quod in sacro principatu finis sit assimilatio ad Deum. Hunc
autem finem non est possibile Angelos consequi nisi per ordinatam
actionem, ad quam exigitur ordinata potestas et scientia dirigens: et
ideo in definitione hierarchiae ponitur ordo, in quo exprimitur gradus
potestatis, et scientia sicut dirigens, et actio sicut ad finem
inducens, et Dei similitudo sicut finis intentus.
Ad primum ergo dicendum, quod finis est causa causarum: et ideo
definitio quae sumitur ex fine, formalior est inter omnes
definitiones, et medium demonstrans eas; et ideo illa descriptio
hierarchiae: est ad Deum unitas et similitudo, est sicut definitio
quae est medium demonstrationis. Haec autem, hierarchia est ordo,
scientia, et actio, si nihil addatur, est quasi demonstrationis
conclusio, quia includit essentialia principia hierarchiae; unde
Dionysius eam ex praedicta concludit. Sed illa quae posita est,
perfecta est, quia comprehendit utrumque; unde est quasi demonstratio
positione differens.
Ad secundum dicendum, quod ordo potest sumi dupliciter: vel secundum
quod nominat unum gradum tantum, sicut qui sunt unius gradus, dicuntur
unius ordinis; et sic ordo est pars hierarchiae: vel secundum quod
nominat relationem quae est inter diversos gradus, ut ordo dicatur ipsa
ordinatio; et sic sumitur quasi abstracte, et sic ponitur in
definitione hierarchiae; primo autem modo sumitur concretive, ut
dicatur ordo unus gradus ordinatus.
Ad tertium dicendum, quod sicut anima in corpore quemdam effectum
inducit immediate in omnibus membris, ut esse, inquantum est forma
corporis, alium autem inducit in uno membro mediante alio, ut motum:
ita etiam Deus in omnibus ordinibus caelestis hierarchiae immediate
inducit vitam naturae, gratiae et gloriae; sed ad executionem
officiorum divinorum movet eos ordinate, per primos medios, et per
medios ultimos: et ideo non ponitur natura vel gratia vel gloria in
definitione hierarchiae, sed scientia, velut dirigens actionem in
divinis officiis.
Ad quartum dicendum, quod actio circa nos exercita, est propria
ministrantium, quae non ponitur in definitione hierarchiae; sed actio
cognitionis, prout significat transfusionem percepti luminis a Deo ex
uno in alium, communis est omnibus.
Ad quintum dicendum, quod Dionysius non intendit ordinare
definitionem, sed principia essentialia hierarchiae tangere: quorum
aliquod est sicut materiale, per modum generis se habens, scilicet
ordo; alia vero sunt sicut formalia complentia rationem hierarchiae per
modum differentiae; quorum primum est ipsa receptio divini luminis,
quae in scientia importatur, quia scientia illa est secundum
receptionem divini luminis; et secundum est ejus transfusio in
alterum, quam designat actio; et tertium est consecutio finis in Dei
similitudinem; et sic patet quod semper sequens est formale respectu
praecedentis. Unde si debet ordinate tradi definitio, potest sic
dici, quod hierarchia est divinus ordo secundum scientiam et actionem
et cetera.
Ad sextum dicendum, quod secundum quosdam in divinis personis est
quaedam hierarchia, quam dicunt supercaelestem, quae attenditur
secundum ordinem naturae in personis divinis, quam assimilat hierarchia
caelestis Angelorum et subcaelestis hominum. Sed hoc non est
conveniens, nec secundum intentionem Dionysii: quia in divinis
personis principatum ponere unius ad alterum, est haereticum; aut quod
pater purget filium, vel illuminet vel perficiat, vel quod id quod
patris est, recipiatur in filio inferiori modo: quae tamen requiruntur
ad rationem hierarchiae, secundum intentionem Dionysii et secundum
vocabuli significationem. Et ideo dicendum est aliter; scilicet
quod, similat deiforme, inquantum per lumen perceptum divinae
claritati assimilatur, non quidem per aequiparantiam, sed secundum
suam proportionem: propter quod dicit: quantum possibile est. Omnis
etiam perfectio creaturae est similitudo divinae bonitatis, licet
quaedam sit expressior alia.
Ad septimum dicendum, quod alicui agenti vel imprimenti, potest
aliquod recipiens assimilari dupliciter: vel secundum formam tantum;
vel secundum formam et actionem; sicut aliquid illuminatur a sole, ut
etiam alia illuminet ad similitudinem solis, sicut luna; et haec est
assimilatio secundum convenientiam in forma et actione. Aliqua autem
illuminantur ut in seipsis luceant, sed lumen in alterum non
transfundant, ut terrestria colorata, quia color est aliquid lucis.
Sic etiam assimilantur Angeli Deo in receptione divini luminis, et
haec assimilatio ostenditur in hoc quod dicit: deiforme, inquantum
possibile est, similans, et etiam in transfusione ejusdem in alios;
et hoc ostenditur cum dicitur: ad inditas illuminationes, idest
secundum virtutem et regulam datarum illuminationum ascendens in Dei
similitudinem, operando in alios secundum suam proportionem; et ideo
nominat ascensum, quia in hoc est perfectio similitudinis, et omnium
divinius est Dei cooperatores fieri, sicut ibidem dicit Dionysius:
propter quod etiam philosophi posuerunt finem intelligentiarum moventium
orbes (quem intendunt) assimilationem divinam in causando. Et sic
patet quod prima similitudo respondet scientiae, sed secunda actioni.
|
|