|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus Angelus alium non
purget. Purgatio enim non est nisi per gratiam. Sed solius Dei est
dare gratiam. Ergo ipse solus purgat.
2. Praeterea, purgatio non est nisi ab immunditia. Sed in Angelis
bonis post casum malorum, nulla remansit immunditia. Ergo non est ibi
purgatio.
3. Item, videtur quod nec illuminatio unius per alterum fiat. Quia
informare mentem est solius Dei, ut ait Augustinus. Sed illuminari
non potest Angelus, nisi mens sua informetur. Ergo videtur quod unus
Angelus alium non illuminet.
4. Praeterea, sicut habetur Matth. 23, 10, magister vester
unus est Christus; ubi dicit Augustinus, quod ipse solus est qui
interius docet. Sed illuminatio est per modum cujusdam doctrinae.
Ergo videtur quod solus Deus mentem Angeli illuminet.
5. Praeterea, omnes Angeli beatitudinem suam habent ex hoc quod
immediate vident Deum. Sed Deus est sufficiens medium ad omnium
cognitionem. Ergo videtur quod unus alium non illuminet.
6. Praeterea, si unus illuminat alium, aut hoc facit creando novum
lumen in mente ejus, aut transmutando lumen a Deo receptum. Sed
primum est haereticum, cum Angeli non sint creatores. Secundum autem
videtur impossibile, nisi ponatur aliquod medium deferens, sicut in
illuminatione corporali: quod ibi non est etiam facile fingere. Ergo
videtur quod unus alium non illuminet.
7. Item, videtur quod nec perficiat. Quia, ut supra, in 4
dist., dictum est, perfectio quae possibilis est in Angelo, est vel
naturae conditae, vel glorificatae. Sed neutra potest esse in Angelo
ab Angelo. Ergo videtur quod unus alium non perficiat.
8. Praeterea, nulla perfectio potest esse in Angelo nisi secundum
receptionem divini luminis. Sed haec receptio est per illuminationem.
Ergo perfectio ab illuminatione non differt.
Respondeo dicendum, quod actio non potest esse nisi secundum
exigentiam rei cujus est actio. Cum autem hierarchia perficiatur in
scientia, ut ex definitione patet, oportet ut actio hierarchica in
transfusione scientiae consistat: unde dicit Dionysius, quod
purgatio, illuminatio et perfectio, est divinae scientiae assumptio.
Ad scientiam autem concurrunt duo in sui acquisitione; scilicet
expulsio contrarii vel privationis, et consummatio ejus; sicut est
etiam in acquisitione cujuslibet formae. Sed consummatio scientiae in
duobus consistit, sicut et visio corporalis ad quam requiritur lumen
sub quo videatur visibile, et consequitur cognitio ipsius visibilis:
similiter etiam per lumen intellectuale habetur cognitio intellectiva.
Ergo quantum ad remotionem privationis est purgatio, quantum ad
influentiam luminis est illuminatio; sed quantum ad cognitionem
consequentem, in quam dirigit lumen sicut in ultimum terminum, est
perfectio; et propter hoc perfectiones a Dionysio dicuntur, secundum
traditionem sacrarum doctrinarum.
Ad primum ergo dicendum, quod purgatio a culpa est per gratiam; sed a
nescientia est per lumen doctrinae: et hoc etiam ab alio esse potest
quam a Deo.
Ad secundum dicendum, quod purgatio quae est in Angelis, non est ab
immunditia, sed a dissimilitudinis confusione, ut dicitur in 3
Caelest. Hierar.: vel a nescientia, ut dicitur in 6 cap.
Caelest. Hier., et haec duo in idem redeunt; confusio enim
intellectus est ex hoc quod est in potentia respectu plurium; et in hoc
dissimilis est a primo intellectu, scilicet divino, cui nulla
possibilitas admiscetur. Per lumen ergo receptum a Deo mediante
superiori Angelo, liberatur intellectus angelicus ab hac
dissimilitudinis confusione, inquantum terminatur ad unum; cui fortius
inhaeret, quanto magis medium cognitionis efficax est: sicut patet in
eo qui nescit quam partem contradictionis eligat; sed intento medio
probabili, magis ad unam flectitur; sed addito medio demonstrativo,
firmatur in illo.
Ad illud quod postea de illuminatione quaeritur, dicendum, quod circa
hoc contrarie quidam opinati sunt. Quidam enim dixerunt, Angelos
inferiores nunquam essentiam Dei videre; sed per illuminationem
superiorum, qui eum immediate vident, Dei notitiam capere: cui
obviat quod dicitur Matth. 18, 10: Angeli eorum semper vident
faciem patris mei; ubi loquitur de Angelis inferioris ordinis,
hominibus ad custodiam deputatis. Alii vero e contrario dicunt,
Angelos omnes immediate a Deo illuminationem recipere, negantes
inferiores a superioribus illuminari, et negantes totum hoc quod
Dionysius de Angelis tradit auctoritatibus sacrae Scripturae
probatum, et consonum philosophorum doctrinae. Unde mediam viam
eligentes, dicimus, omnes quidem Angelos essentiam divinam immediate
videre, ex quo beati sunt; sed non est necessarium quod qui videt
causam, videat omnes ejus effectus, nisi ipsam secundum totam
potentiam comprehendat; sicut Deus seipsum comprehendens, omnia
cognoscit; aliorum autem qui ipsum videndo non comprehendunt,
unusquisque tanto plura in eo cognoscit, quanto ipsum plenius capit
fruitione gloriae; sicut etiam ex principiis speculativis qui melioris
intellectus est, plures conclusiones elicere potest. Unde in his
divinis effectibus pertinentibus ad statum naturae vel gratiae, quae
per Angelorum officia dispensantur, superiores inferiores illuminant
et instruunt, ut expresse habetur in 7 Caelest. Hier., et in
principio 4 de divinis nominibus. Quod ergo tertio objicitur, quod
mentem solus Deus formare potest, dicendum, quod verum est
justificando per gratiam; sed de hac formatione nihil ad praesens.
Ad quartum dicendum, quod sicut in actionibus naturalibus inferius
agens non habet efficaciam in productione effectus nisi per virtutem
agentis primi, quae vehementius imprimit in effectum; ita etiam in
intellectualibus inferior illuminans nihil potest efficere nisi per
virtutem primi illuminantis: et propter hoc ipse Deus est qui omnes
docet; nec tamen excluditur ab aliis illuminatio, sicut nec ab
agentibus naturalibus naturalis actio. Vel dicendum quod docere
proprie dicitur qui in cognitionem rei ducit. Sicut autem in
cognitionem coloris sensibilem pervenit homo ex duobus, scilicet ex
visibili objecto, et ex lumine sub quo videtur (unde et uterque
dicitur demonstrare rem, scilicet qui lumen praeparat, et qui objectum
repraesentat) ita etiam ad cognitionem intellectualem duo exiguntur;
scilicet ipsum intelligibile, et lumen per quod videtur; et ideo
dupliciter dicitur aliquis docere; vel sicut proponens intelligibile,
vel sicut praebens lumen ad intelligendum. Hoc autem lumen est
duplex. Unum intrinsecum vel connaturale intellectui, cui similatur
lumen quod est de compositione oculi; et per collationem hujus luminis
solus Deus docere dicitur. Secundum lumen est superveniens ad
confortationem connaturalis luminis, cui similatur in visu corporali
lumen solis vel candelae; et sic potest Angelus alium Angelum vel
etiam hominem illuminare ad aliquid cognoscendum. Non autem homo sic
docere potest, cum in eo lumen intellectuale debilissime recipiatur.
Quidam tamen dicunt, quod nullo modo Angelus docet sicut lumen
praebens: quod expresse dictis Dionysii, contrariari videtur.
Similiter etiam intelligibile duplex est. Unum ad quod intelligendum
sufficit intellectus alicujus hominis, dummodo sibi considerandum
proponatur; unde et ipse proponens docere dicitur quasi in cognitionem
ducens, sicut in visu corporali monstrat rem qui eam coram oculis
ponit. Aliud est ad cujus cognitionem non sufficit intellectus
discipuli, nisi in hoc manuducatur per aliquid sibi notum: unde et qui
hoc magis notum sibi proponit, docere eum dicitur. Hujus simile est
in visu corporali in hoc quod aliquis alicui rem a longe apparentem
digito monstrat; et his duobus modis homo docere dicitur; et haec
doctrina est non per modum illuminationis, sed per modum locutionis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deum omnes videant, non tamen
ipsum comprehendunt; et ideo non oportet quod omnia omnes in ipso
cognoscant: et propter hoc non removetur quin unus Angelus, qui
aliquid in verbo Dei cognoscit, possit quantum ad hoc alium illuminare
Angelum qui hoc in verbo Dei non cognoscit.
Ad sextum dicendum, quod sicut in corporalibus illud quod est in
actu, agit per hoc quod educit potentiam patientis in actum; ita etiam
cum intellectus inferioris Angeli sit in potentia respectu quorumdam,
poterit per superiorem Angelum, qui est in perfectiori actu, reduci
in actum similem, non per creationem alicujus novi luminis, nec per
hoc quod idem numero lumen quod est in superiori, recipitur ab
inferiori. Nec oportet esse aliquod medium deferens virtutem agentis:
quia in eis falso imaginatur quis distantiam situalem, sed quod est in
corporibus situs, hoc est in spiritualibus ordo, secundum
Augustinum.
Ad septimum dicendum, quod perfectio hic dicitur illud ad quod
terminatur motus illuminationis; non autem perfectio gloriae vel
naturae.
Ad octavum dicendum, quod istae tres actiones quandoque conjunguntur,
et ideo non differunt nisi secundum rationem: quia omnis perfectio in
hoc quod perficit, illuminat et purgat, et omnis illuminans purgat;
sed non convertitur, ut patet praecipue in nostra hierarchia secundum
Dionysium: non enim quamlibet purgationem sequitur luminis receptio,
sed perfectam: et similiter non quamlibet illuminationem sequitur
perfectio cognitionis, sed consummatam.
|
|