|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur
angelica hierarchia in tres hierarchias, et in novem ordines. Aut
enim illa divisio est per divisionem totius integralis in partes, vel
generis in species. Primo modo non dividitur, quia definitio communis
non conveniret partibus, sicut definitio domus non convenit parieti:
nec item per modum generis, quia non omnes ordines aequaliter se habent
ad participandum rationem hierarchiae. Ergo videtur quod nullo modo
possit esse competens divisio.
2. Praeterea, quanto aliquid est propinquius uni primo, tanto est
minoris multiplicationis. Sed hierarchia angelica media est inter nos
et Deum, ut in 4 cap. Caelest. Hier. dicitur. Ergo cum hominum
sit tantum una hierarchia, videtur quod Angelorum non sint tres
hierarchiae.
3. Praeterea, superius et inferius in Angelis non est secundum
diversam proportionem et receptionem divinorum. Sed ordines se habent
sicut superius et inferius. Ergo videtur quod sit in eis diversa
proportio ad receptionem divinorum. Sed similiter hierarchiae se
habent secundum superius et inferius. Ergo videtur quod eadem sit
ratio distinguendi ordines et hierarchias.
4. Praeterea, ratio hierarchiae consistit in ordine potestatis.
Sed potestates determinantur per actus. Cum ergo ratio hierarchica
sit triplex, ut dictum est, videtur quod sint tantum tres ordines
caelestis hierarchiae.
5. Praeterea, ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti,
secundum Dionysium. Sed in ecclesiastica hierarchia, secundum
eumdem, sunt tantum tres ordines. Ergo videtur quod similiter in
caelesti.
6. Praeterea, unitas ordinis est, ut in littera dicitur, ex hoc
quod multi spiritus conveniunt in uno munere gratiae. Sed dona
spiritus sancti sunt septem, ut habetur Isa. 11. Ergo videtur
quod sunt tantum septem ordines Angelorum.
7. Praeterea, videtur esse diversitas in distinctione hierarchiarum
secundum Gregorium et Dionysium: quia Dionysius ponit virtutes
medium ordinem secundae hierarchiae, et principatus primum tertiae
hierarchiae, Gregorius autem e converso: et quaeritur ratio hujus.
Respondeo dicendum, quod in Angelis invenitur triplex distinctio:
una est hierarchiarum ad invicem; secunda est ordinum in eadem
hierarchia; tertia est personarum ejusdem ordinis: et quaelibet
illarum sumitur secundum diversam proportionem ad receptionem divini
luminis. Diversitas enim hierarchiarum est secundum diversum modum
recipiendi divinas illuminationes; diversitas vero ordinum est secundum
diversos actus quos divinum lumen perficit secundum perfectius et minus
perfectum; diversitas vero personarum unius ordinis est secundum
diversam virtutem in executione actus minus vel magis efficaci: verbi
gratia: nostra hierarchia distinguitur ab angelica in hoc quod nostra
perficitur divino lumine velato per similitudines sensibiles tam in
sacramentis quam in metaphoris Scripturarum; sed angelica perficitur
lumine simplici et absoluto: et cum dictus modus sit communis omnibus
qui sunt in nostra hierarchia, tamen eorum sunt diversi actus,
secundum quos diversi ordines distinguuntur. Alius enim est actus
sacerdotum et diaconorum; et in exercitio cujuslibet horum actuum
quidam sunt aliis magis idonei. Angeli autem omnes, quamvis in hoc
modo conveniant quod sine inquisitionis discursu et sine velamine
figurarum, divinum lumen recipiunt; tamen differunt in hoc quod quidam
eorum recipiunt in majori universalitate quam alii; unde superiores
dicuntur habere scientiam magis universalem, ut dictum est. Hoc autem
non potest nisi tripliciter variari. Aut enim cognitionem divinorum
effectuum recipiunt in ipsa causa prima universali; et hic modus est
proprius primae hierarchiae, quae est proportionata ad recipiendum
illuminationes in ipso fulgore divini luminis; et propter hoc dicuntur
circa Deum esse, ut omnes ordines ejus denominentur ab operatione
circa Deum. Aut cognoscunt res in universalibus rerum rationibus; et
hic est modus secundae hierarchiae: et ideo Angelorum hujus
hierarchiae est accipere perfectionem cognitionis per illuminationem
primae hierarchiae, in qua sunt formae maxime universales; et propter
hoc ordines hujus hierarchiae non denominantur ab operibus circa Deum,
sed nominibus pertinentibus ad potestatem operandi in res, inquantum
formae per quas cognoscunt, sunt operativae ad minus respectu
effectuum, in quibus Deo ministrant: et quia istae formae sunt
universales, nominantur a potestate non limitata vel determinata ad
aliquem vel ad aliquos. Aut cognoscunt res in propriis rationibus: et
hic est modus ultimae hierarchiae, in qua sunt formae particulares et
proportionatae ut ab eis recipiantur in intellectus nostros: propter
quod dicuntur Angeli hierarchiae tertiae accipere divinum lumen,
secundum convenientiam hierarchiae nostrae; et inde est quod ordines
tertiae hierarchiae denominantur ab actibus limitatis circa unum
hominem, vel unam provinciam. Hujus autem simile potest videri in
terrenis principatibus: quia ministrorum qui sunt sub uno rege, quidam
operantur immediate circa personam regis, quasi cubicularii et
consiliarii et assessores; et hoc competit primae hierarchiae respectu
Dei. Quidam vero habent officia ad regimen regni in communi, non
deputati huic vel illi provinciae, ut domini regalis curiae, et
principes militiae, et judices curiae, et hujusmodi: et his similes
sunt Angeli secundae hierarchiae. Quidam vero praeponuntur ad regimen
alicujus partis regni, ut praepositi et balivi, et hujusmodi
officiales minores: et his similes sunt ordines tertiae hierarchiae.
Et sic patet definitio trium hierarchiarum. Ordinum autem primae
hierarchiae sic potest accipi numerus et distinctio, secundum tres
actus fruitionis quibus anima Deo fruitur: quorum unus est
comprehendere vel tenere, quo perficitur memoria; et secundum hoc
accipitur ordo thronorum, quia in eis sedet Deus et quiescit, dum eos
in se quiescere facit. Alius actus est videre, quo perficitur
intellectiva; et secundum hoc accipitur ordo Cherubim, qui
interpretatur plenitudo scientiae. Alius actus est amare, quo
perficitur voluntas, et secundum hoc accipitur ordo Seraphim, qui
interpretatur ardens vel incendens: et quia in hoc actu est
completissima unio ad Deum, ex eo quod amor facit interiora amati
penetrari; ideo ordo Seraphim est primus: secundus Cherubim,
propter unitatem assimilationis, in qua completur scientia in actu;
tertius est thronorum, quia in sessione importatur unio secundum
contactum solum. Ordinum vero secundae hierarchiae sic potest accipi
divisio et numerus: quia regimen alicujus communitatis est secundum hoc
quod ordinate et pacifice bonum commune dispensatur. Hic autem ordo
pacis disponitur tribus: scilicet aliquo sententiante quid unicuique
debeatur; et ad hoc est ordo potestatum, unde dicuntur arcere aereas
potestates; et hic non est ultimus finis, sed quietem et utilitatem
bonorum dispensare, sicut potestas saecularis suspendit latronem ad
pacem civitatis. Sed sententia debet esse efficax et recta: sed ad
hoc ut sit efficax, indiget aliquo adjuvante et propugnante, ut nihil
sit impossibile exequi quod per sententiam determinatur; et ad hoc est
ordo virtutum, quae attingunt ultimum in operandis omnibus difficilibus
pertinentibus ad ministeria divina; et ideo attribuitur eis miracula
facere: quia obviare legibus naturae, est arduissimum. Ad hoc autem
quod sit recta, indiget aliquo dirigente et imperante; et ad hoc ordo
dominationum est, ad quem pertinet dirigere in omnibus ministeriis
divinis, sicut architector in mechanicis, qui etiam est praeceptivus;
et ideo hic ordo est primus secundae hierarchiae, quia ab ipso
dirigitur et imperatur quidquid in ministeriis divinis per Angelos
agitur; et secundus est ordo virtutum, a quibus actus potestatum
efficaciam habet, sicut et leges saeculares oportet esse armatas, ut
habeant vim coactivam. Ordinum autem tertiae hierarchiae sic numerus
et ordo accipitur: quia cum habeant potestatem limitatam, oportet quod
actus eorum vel limitentur ad unam provinciam, vel ad unum hominem.
Si ad unam provinciam, sic est ordo principatuum, ut princeps
Persarum, qui praeerat Persis, de quo habetur Daniel. 10. Si
autem limitatur ad unum hominem, aut est de his quae pertinent ad ipsum
tantum; et sic est ordo Angelorum, unde dicuntur minima nuntiare,
quorum est etiam singulos custodire: aut de his quae pertinent ad bonum
multorum, quae explentur per actum unius singularis personae; et ad
hoc est ordo Archangelorum, sicut Gabriel qui nuntiavit nativitatem
Christi, et Joannis Baptistae; et ideo nomen eorum compositum est
ex duobus ordinibus extremis: dicuntur enim Archangeli, quasi
principes Angeli: et propter hoc etiam dicuntur majora nuntiare, quia
bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis, secundum
philosophum. Numerus autem eorum qui sunt in unoquoque ordine,
ignotus est nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod divisio hierarchiae in ordines est
totius potestativi in partes potentiales, sicut anima dividitur in suas
potentias: et hoc totum est quasi medium inter totum universale et
integrale. Universale enim est secundum essentiam et completam
virtutem in qualibet sua parte, unde de omnibus aequaliter
praedicatur; sed integrale nec est secundum essentiam nec secundum
virtutem totam in unaquaque suarum partium, et ideo nullo modo de parte
praedicatur; sed totum potentiale adest quidem secundum essentiam
cuilibet parti, sed secundum completam virtutem est in parte suprema,
quia semper superior potentia habet in se completius ea quae sunt
inferioris: et ista est comparatio hierarchiae ad ordines.
Ad secundum dicendum, quod omnes homines sunt unius speciei; et ideo
in omnibus est unus modus communis recipiendi divinas illuminationes,
et propter hoc omnium est hierarchia una. Sed Angeli sunt diversarum
specierum; et propter hoc in diversis hierarchiis ordinantur secundum
diversum modum receptionis, ut dictum est. Sed verum est quod
quaelibet natura in Angelis est magis una et simplex quam natura
humana, quae est ultima natura intellectualis.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia sicut humanae hierarchiae
sunt tres ordines, secundum Dionysium, ita et cujuslibet caelestis;
unde secundum tres hierarchias sunt novem ordines, ut sic in omnibus
Trinitatis similitudo reluceat, secundum principium, medium et
finem.
Ad quartum dicendum, quod in nostra hierarchia distinguuntur ordines
secundum tres actiones hierarchicas: quia ministrorum est purgare,
sacerdotum illuminare simul et purgare; sed episcoporum perficere.
Talis autem distinctio non potest esse in caelesti hierarchia: quia
minimus ordo Angelorum est superior supremo ordine nostrae
hierarchiae: unde potest et perficere et illuminare et purgare.
Ad quintum dicendum, quod diversitas proportionum potest sumi
multipliciter; aut secundum diversum genus proportionis, sicut duplum
et sesquialterum; quorum primum est multiplex, secundum
superparticulare: alia est enim genere proportio quatuor ad duo,
quoniam dupla; et trium ad duo, quoniam sesquialtera: aut secundum
diversas species ejusdem generis, sicut duplum et triplum; quorum est
unum genus proportionis, scilicet multiplex: aut secundum diversos
numeros in eadem specie proportionis, ut quatuor ad duo, et sex ad
tria: et prima diversitas competit distinctioni hierarchiarum, secunda
distinctioni ordinum, tertia distinctioni personarum unius ordinis.
Ad sextum dicendum, quod dona secundum quae distinguuntur ordines,
sunt dona perficientia in actibus hierarchicis, et haec variantur, ut
dictum est: dona autem et virtutes perficiunt ad actus personales; et
ideo secundum ea ordines non distinguuntur.
Ad septimum dicendum, quod ordinatio Dionysii est rationabilior;
quia ipse distinguit secundam hierarchiam a tertia secundum universale
et particulare, non limitatum et limitatum: et ideo virtutes ponit in
secunda, et principatus in tertia. Gregorius autem non multum
intendit ordinare, sed numerare. Nihilominus ista ordinatio potest
sumi secundum actus exteriores et secundum conformitatem ad nostram
hierarchiam: et quia in nostra hierarchia habentes praelationem sunt
super personas privatas, ideo in secunda hierarchia ordinat illos
quorum nomina important officium praelationis, scilicet dominationes,
principatus, et potestates: in tertia autem ordines quorum actus sunt
etiam personarum privatarum; ut mirabilia facere, quae est virtutum;
et nuntiare magna, quod est Archangelorum; et nuntiare parva, quod
est Angelorum.
|
|