|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nomina Angelorum non
convenienter distinguantur. Nomen enim totius non debet parti imponi.
Sed ordo est pars hierarchiae. Cum ergo hierarchia sit idem quod
sacer principatus, ut dictum est, videtur quod nullus ordo principatus
debeat dici.
2. Praeterea, nomen totius non debet imponi alicui ordini illius
naturae. Sed omnes caelestes spiritus Angeli vocantur. Ergo videtur
quod ultimus ordo Angelorum non debeat nomine Angelorum vocari.
3. Praeterea, illud quod est superioris ordinis, non necessario
invenitur in inferiori, quamvis e contrario. Sed nomina respondent
rebus. Cum ergo omnes Angeli dicantur caelestes virtutes secundum
Dionysium, videtur quod hoc nomine non debeat nominari medius ordo
secundae hierarchiae: quia nomina superiorum non sunt inferiorum.
4. Praeterea, omnis virtus est media inter essentiam et
operationem. Sed nullus ordo vocatur in Angelis nomine essentiae vel
operationis. Ergo nec etiam nomine virtutis.
5. Praeterea, per nomina ordinum devenimus in proprietates eorum,
secundum Dionysium. Sed nulli Angelo convenit per caritatem
inflammare, nec in voluntatem imprimere: quia hoc solius Dei est.
Ergo videtur quod inconvenienter dicantur Seraphim incendentes.
6. Praeterea, ardere caritate, et videre Deum, et tenere ipsum,
sunt de substantia beatitudinis. Sed omnes Angeli sunt beati. Ergo
nulli ordines debent ab his actibus nominari.
7. Praeterea, quaeritur, quomodo differant haec tria, Seraph,
Seraphin, et Seraphim; et Cherub, Cherubin, et Cherubim.
Respondeo dicendum, quod circa nominationes ordinum attendendum est,
quod sicut unusquisque ordo est altior, ita etiam a perfectiori
nominatur: et quamvis ea quae sunt superiorum, participentur
quodammodo ab inferioribus et e contrario; non tamen debent esse
confusa nomina, sed distincta. Ad hoc enim quod aliquod nomen nominet
proprie aliquam rem, duo requiruntur: scilicet quod hoc quod
significatur per nomen, habeatur perfecte secundum completum actum, et
ut sit ultima perfectio ejus: et quia omnis denominatio est a forma,
quae dat esse et est principium operationis; ideo Angeli denominantur
ab eo quod est in eis loco formae, tamquam a digniori. Verbi gratia,
in homine est quaedam participatio intellectus: et quia non habet
plenum actum intellectus, ut sine inquisitione et imaginatione
intelligere possit, ideo in ordine intellectualium non ponitur.
Similiter etiam quamvis sensum habeat secundum completissimam
operationem respectu omnium animalium: quia tamen sentire non est
secundum ultimam perfectionem ejus, non ponitur in ordine
sensitivorum, sed in ordine rationalium: quia rationis actum plene
habet, et est actus ejus inquantum est homo. Secundum hoc ergo dico,
quod donum superiorum est in inferioribus secundum quamdam
participationem, non secundum completum actum: et ideo ab eo non
possunt denominari: e contrario vero dona inferiorum sunt in
superioribus eminentius; sed in illis actibus non est ultimum
complementum eorum, unde ab his non denominantur sicut proprio nomine:
et inde est quod dicuntur sibi in denominationibus cedere, ut scilicet
superior ordo ab excellentiori actu proprium nomen sortiatur.
Ad primum ergo dicendum, quod principatus communiter sumptus ad
cujuslibet praelationis officium, intelligitur nomine hierarchiae; sed
principatus specialiter sumptus ad regimen determinatae provinciae, est
nomen unius specialis ordinis.
Ad secundum dicendum, quod nomen Angeli designat manifestationem,
cum Angelus nuntius dicatur: esse enim manifestativum simpliciter
convenit omnibus ordinibus, inquantum scilicet secundum descensum
ordinum, lumen intellectuale est in eis minus simplex et magis
proportionatum intellectui sequentium; et ideo dicit Dionysius quod
semper inferior Angelus manifestat superiorem omnibus sub se
ordinatis; et ideo esse manifestativum omnium superiorum respectu
nostri est ultimi ordinis: propter quod ultimum ordinem, Angelorum
nomine significamus, aliis ordinibus nominatis ab his quae designant
excellentiorem modum nuntiandi vel manifestandi; et per hunc modum
Angelus est nomen naturae, quia conditionem naturae exprimit. Sed si
nuntiare sumatur secundum exterius ministerium quod exercent, sic
Angelus est nomen officii, non naturae, ut dicit Gregorius.
Ad tertium dicendum, quod nomen virtutum, secundum quod nominat
specialem ordinem, sumitur a speciali dono vel actu, quod est exequi
et perficere quidquid est arduum et difficillimum in ministeriis
divinis; sed secundum quod convenit omnibus caelestibus spiritibus,
sumitur a virtute sequente naturam.
Ad quartum dicendum, quod Angelorum nomina quaedam sunt communia
omnibus ordinibus, quaedam autem propria determinatorum ordinum.
Communium autem quaedam sumuntur ab essentia vel aliqua conditione
naturali, ut quod dicuntur caelestes essentiae, et Angeli et spiritus
et divinae mentes et divini intellectus et caelestes animi; quaedam
vero a virtute, ut quod dicuntur caelestes virtutes; quaedam vero ab
operatione, ut quod dicuntur Angeli; sed nomina specialium ordinum
sumuntur a donis superadditis et officiis consequentibus dona; et ideo
nomina specialium ordinum magis possunt aequivocari cum nominibus
generalibus quae sumuntur a virtute et ab operatione, quae essentiae
superadduntur, quam cum illis quae sumuntur a natura, quae non
superadditur sed substernitur.
Ad quintum dicendum, quod Seraphim non dicuntur incendentes quasi
habitum caritatis influant; sed quia illuminant de his quae ad amorem
caritatis pertinent.
Ad sextum dicendum, quod nomina superiorum ordinum non sumuntur
simpliciter ab actibus fruitionis, sed ab excellentia eorum quae tantum
in superioribus inveniuntur; quamvis fruitio communis sit omnibus: non
enim dicuntur amantes sed ardentes, in quo consummatio caritatis
exprimitur: similiter Cherubim non dicuntur simpliciter videntes vel
scientes, sed pleni scientia. Unde per istum modum scientiam habere
non est commune omnibus, quamvis scientia vel visio omnibus sit
communis: et propter hoc non possunt omnes dici Cherubim, ut dicit
Dionysius.
Ad septimum dicendum, quod nomina ista desinentia in in, ut
Cherubin, Seraphin, sunt neutri generis, pluralis numeri, et
ponuntur pro toto collegio unius ordinis. Desinentia autem in im,
sunt masculini generis, et pluralis numeri, et ponuntur pro pluribus
personis unius ordinis. Sed Cherub et Seraph sunt masculini generis
et singularis numeri, et significant unam personam illius ordinis.
|
|