|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli unius
ordinis sint aequales. Major enim est convenientia eorum qui sunt
unius ordinis, quam eorum qui sunt unius hierarchiae. Sed Dionysius
frequenter vocat aequipotentes eos qui sunt unius hierarchiae. Ergo
videtur multo fortius quod illi qui sunt unius ordinis, sint aequales.
2. Praeterea, quaecumque se habent sicut superius et inferius, sunt
in diverso gradu vel ordine ordinati. Sed quicumque in Angelis sunt
aequales, se habent sicut superius et inferius. Ergo videtur quod
sint diversorum ordinum. Ergo si aliqui sint unius ordinis, videtur
quod sint aequales.
3. Praeterea, dignitas Angelorum est secundum dona percepta. Sed
illi qui sunt unius ordinis, perficiuntur uno dono, ut habetur ex
definitione ordinis in littera posita. Ergo videtur quod sint
aequales.
4. Praeterea, quanto aliquid immediatius conjungitur alteri, tanto
minus distat ab illo; sicut tria minus distant a duobus quam decem.
Sed si Angeli qui sunt unius ordinis, essent inaequales, inferior
Angelus unius ordinis magis immediate se haberet ad primum Angelum
inferioris ordinis quam ad superiorem sui ordinis. Ergo Angeli
diversorum ordinum magis convenirent quam Angeli ejusdem ordinis: quod
videtur absurdum. Ergo omnes Angeli unius ordinis sunt sibi
immediati, ita quod se mutuo non excedunt.
1. Sed contra, ubicumque est primum, medium et ultimum, ibi est
inaequalitas. Sed in Angelis unius ordinis est invenire primos,
medios et ultimos, secundum Dionysium. Ergo Angeli unius ordinis
non sunt aequales.
2. Praeterea, in Angelis est summa pulchritudo post Deum. Sed in
diversorum graduum consonantia ordinata consistit ratio pulchritudinis.
Ergo videtur quod in Angelis etiam unius ordinis est hujusmodi gradum
invenire.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, Angeli secundum
diversitatem naturalium diversimode etiam in gratuitis perfecti sunt,
secundum quae dona in ordinibus distinguuntur. Cum autem supra dictum
sit, quod in una specie non sint plures Angeli, et species in
Angelis non possint differre nisi secundum quod magis et minus habent
de potentialitate et actu; oportet quod unius Angeli semper natura sit
sublimior quam alterius: ideo non est accipere duos Angelos aequales
in tota caelesti hierarchia.
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli unius hierarchiae dicuntur
aequipotentes, non simpliciter, sed secundum quid, scilicet quantum
ad modum accipiendi illuminationes divinas, qui est proprius illi
hierarchiae; et similiter Angeli unius ordinis sunt aequipotentes
secundum convenientiam in actu illius ordinis, et non simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet distinctio gradus facit
distantiam ordinum, ut supra dictum est, sed illa quae est secundum
diversos actus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis omnium sit unum donum, non tamen
aequaliter omnes illud participant, sed secundum magis et minus.
Ad quartum dicendum, quod sicut in naturalibus diversa quantitas et
diversa intensio qualitatis non facit diversitatem in specie, sed est
dispositio ad diversam speciem, inquantum unaquaeque species requirit
determinatam quantitatem dimensionis, ut dicitur in 2 de anima, et
similiter ad speciem ignis requiritur determinata intensio caloris;
unde possibile est ut aliqua minus distent in quantitate vel intensione
qualitatis, quae magis distant secundum speciem: ita etiam in
ordinibus Angelorum, si consideretur distantia secundum rationem
quantitatis tantum, non est inconveniens quod infimus Angelus alicujus
ordinis plus distet a supremo sui ordinis quam a supremo inferioris
ordinis, a quo tamen differentia formali et secundum speciem magis
distat, inquantum attingit rationem superioris ordinis, quam alius non
consequitur: sicut si diceretur, quod frigidissimus vir minus distat a
calidissima muliere quam a calidissimo viro, cum quo tamen magis
convenit ratione sexus. Et hoc universaliter invenitur verum in omni
re quae compatitur aliquam latitudinem diversorum graduum.
|
|