|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non omnes hierarchiae
sint connexae. Quorumcumque enim ratio consistit in distinctione,
eorum non est aliqua connexio: quia connexio distinctioni opponitur.
Sed ratio hierarchiae consistit in distinctione superioris et
inferioris. Ergo earum non est connexio.
2. Praeterea, quae differunt in eo quod est maxime commune, non
habent ulterius in quo connectantur; sicut quae specie differunt,
genere conveniunt; et quae differunt generibus generalissimis, non
univocantur in aliquo. Sed hierarchia est quid communissimum
comprehendens sub se ordines et personas. Ergo diversae hierarchiae in
nullo connectuntur.
3. Praeterea, in Angelis non est invenire nisi naturalia et
gratuita. Sed in naturalibus non connectuntur, cum sint diversarum
specierum: nec iterum in gratuitis, cum diversis muneribus gratiae
diversi ordines perficiantur. Ergo videtur quod in nullo
connectuntur.
4. Praeterea, ea quae non conjunguntur in aliquo uno termino
communi, non videntur connexionem habere, sicut discreta. Sed
hierarchiae et ordines non uniuntur in aliquo uno termino communi, cum
non sit unus ordo diversarum hierarchiarum, nec unus Angelus
diversorum ordinum. Ergo videtur quod non sit aliqua eorum connexio.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit assignans connexionem ordinum
et hierarchiarum.
2. Praeterea, dicit Commentator in 11 Metaph., quod ordo
substantiarum separatarum sub Deo et ad invicem, est sicut plurium
artium sub una arte communi; (unde scientiam Dei assimilat
metaphysicae, sub qua sunt omnes scientiae), et sicut plura officia
ordinantur sub principe civitatis. Sed in omnibus his est aliqua
connexio, secundum quod ad invicem dependent. Ergo videtur quod
hierarchiarum caelestium et ordinum sit connexio.
Respondeo dicendum, quod ordines angelicae hierarchiae omnes sunt
connexi ad invicem, et etiam ordinibus nostrae hierarchiae, ut
Dionysius tradit ubi supra. Haec autem connexio intelligenda est ad
modum ordinis universi. Sicut enim universi partes ad invicem
ordinatae sunt, inquantum una alteram juvat ad consecutionem sui
finis, et etiam ad ultimum bonum, quod est finis totius universi, ita
etiam connexio hierarchiarum est et secundum relationem in unum finem
ultimum, secundum quod omnis hierarchiae finis est unitas et similitudo
ad Deum: et secundum ea quae sunt de essentia ipsius hierarchiae,
scilicet secundum ordinem, scientiam, et actionem. Secundum ordinem
quidem, inquantum in omnibus invenitur distinctio per primum, medium
et ultimum: sicut enim angelica hierarchia, media est inter Deum et
nos; ita etiam est accipere in ipsa hierarchia primam hierarchiam, et
mediam et ultimam; et in unaquaque primum ordinem, medium et ultimum:
in quorum unoquoque est accipere primos Angelos, medios et ultimos,
et hoc a primo usque ad ultimum. Secundum scientiam vero, inquantum
irradiatio divini luminis extenditur a primis usque ad ultimos, ut
dicitur Job 25, 31: numquid est numerus militum ejus, et super
quem non surgit lumen ejus? Quod tamen non uniformiter ab omnibus
recipitur; sed a superioribus in majori simplicitate, et ab
inferioribus in minori. Secundum actionem autem, quia primi habent
actionem hierarchicam in medios, et medii in ultimos; et medii
manifestant primos et ultimi medios eo modo qui supra expositus est: et
sic secundum quatuor quae in definitione hierarchiae ponuntur,
quadruplex ejus connexio assignatur.
Ad primum ergo dicendum, quod distinctio quae est de ratione
hierarchiae, est ordinatorum ad invicem, et ad aliquod unum: et talis
distinctio connexionem non excludit, sed ponit.
Ad secundum dicendum, quod plurium hierarchiarum est unus finis
communis, et una communis perfectio et ratio: et ideo quae differunt
in hierarchia, connectuntur in fine ultimo, et in communi ratione
hierarchiae, et in lumine perficiente hierarchiam; sed ordines unius
hierarchiae praeter hoc connectuntur in his quae sunt propria illius
hierarchiae: et qui sunt unius ordinis, in propriis illius ordinis.
Ad tertium dicendum, quod Angeli perficiuntur duplici lumine: lumine
scilicet naturali, prout sunt intellectus quidam, et lumine gratuito
perficiente ad actus hierarchicos: et utrumque lumen est unum in
omnibus ex parte principii a quo est, et finis ad quem ordinantur; sed
utrumque distinguitur et appropriatur diversis secundum diversam
capacitatem recipientium; tamen distinctio ordinata est, et ipse ordo
connexionem ponit; et ideo talis distinctio connexionem non excludit.
Ad quartum dicendum, quod invenitur in hierarchiis et in ordinibus
quidam communis finis, non quod unum sit in diversis, sed inquantum
inveniuntur in uno diversorum proprietates secundum convenientiam et
secundum ordinem sapientiae divinae, quae finem primorum conjungit
principiis secundorum, ut dicit Dionysius. Et hoc patet discurrenti
per singulas hierarchias. Primus enim ordo primae hierarchiae
quodammodo secundum maximum excessum accedit ad divinas proprietates:
unde nominantur Seraphim ex proprietate ignis, qui maxime significat
divinas proprietates, ut dicit Dionysius. Ultimus vero ordo illius
hierarchiae habet quamdam conglutinationem cum ordinibus secundae
hierarchiae: unde et non denominatur tantum ab actu qui est circa
Deum, sed et ab actu qui est in inferiora: et ideo dicuntur throni,
inquantum Deus in eis sedet ut omnia judicans. Similiter etiam in
secunda hierarchia primus ordo, scilicet dominationum, habet aliquid
simile cum hierarchia prima, scilicet praeesse, et non exequi. Ita
etiam primus ordo tertiae hierarchiae, scilicet principatus, habet
aliquid simile cum ordinibus secundae hierarchiae: unde et nomen ejus
praelationem importat. Similiter etiam et summus ordo nostrae
hierarchiae habet aliquid simile eum ultimo ordine caelestis
hierarchiae; et ideo sacerdos vocatur Angelus; Malach. 2, 7:
labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus:
quia Angelus domini exercituum est.
|
|