|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod distinctio ordinum non
sit a natura, ita quod a creatione inceperit. Conformitas enim mentis
ad Deum est per gratiam. Sed hierarchia est deiforme, inquantum
possibile est, similans. Ergo videtur quod ordines hierarchiae non
distinguantur nisi per gratiam.
2. Praeterea, secundum Dionysium, per nomina ordinum ostenduntur
proprietates eorum. Sed quaedam nomina ordinum exprimunt gratiam,
praecipue nomen Seraphim, quod imponitur ab ardore caritatis. Ergo
videtur quod distinctio ordinum sit per gratiam.
3. Praeterea, nostra hierarchia exemplata est a caelesti. Sed in
nostra hierarchia non est distinctio ordinum per naturam, sed solum per
gratiam sacramentalem, quae confertur in sacramento ordinis. Ergo
videtur quod nec in caelesti sit distinctio ordinum per naturam.
4. Praeterea, ad distinctionem ordinum requiritur gradus secundum
actiones hierarchicas, ut unus alium purget, illuminet, et
perficiat. Sed hoc non potest esse nisi per divinum lumen in eis
receptum. Ergo videtur quod ante collationem gratiae, nulla fuerit
ordinum distinctio per naturam.
1. Sed contra est quod dicitur in definitione ordinis in littera
posita, quod ordo est multitudo caelestium spirituum qui conveniunt in
naturalibus datis, et in muneribus gratiae. Ergo videtur quod etiam
per naturam sit distinctio ordinum.
2. Praeterea, ubicumque est diversitas gradus secundum superius et
inferius, ibi est diversus ordo. Sed a principio creationis ante
infusionem gratiae, si in gratia creati non sunt, fuit in eis gradus
superior et inferior, secundum quod quidam erant subtilioris
essentiae, et perspicacioris intelligentiae, ut supra dictum est.
Ergo videtur quod a principio creationis fuerint in eis ordines
distincti.
Respondeo dicendum, quod donum gratiae est perfectivum naturae; et
ideo distinctio ordinum est per diversum donum gratuitum sicut per
principium formale, et per diversum donum naturale sicut per principium
quasi materiale et dispositivum: unde definitio ordinis utrumque
complectitur, comprehendens principia materialia et formalia. Sic
ergo quodammodo a principio creationis fuit distinctio ordinum, non
tamen secundum ultimum complementum.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam in natura angelica est quaedam
deiformitas, secundum quod prima et nobilior est inter naturas
creatas, et magis accedens ad similitudinem divinam, secundum
proprietates naturales; sed completa deiformitas est per dona
gratuita.
Ad secundum dicendum, quod in Angelis ante infusionem gratiae erat
etiam dilectio et cognitio naturalis, a cujus ardore et plenitudine
possent dici Cherubim et Seraphim, quamvis non secundum completam
rationem.
Ad tertium dicendum, quod homines nostrae hierarchiae, omnes sunt
unius speciei et naturae formaliter: unde tota diversitas individuorum
in eadem specie causatur ex principiis materialibus: et ideo secundum
naturam non est distinctio ordinis in nobis, sed secundum potestatem
gratis concessam. Nec oportet quod in omnibus nostra hierarchia cum
caelesti conveniat, etsi eam secundum modum suum imitetur.
Ad quartum dicendum, quod si Angeli haberent naturalia tantum, adhuc
lumen unius excederet lumen alterius; et ita posset esse aliqua
illuminatio et perfectio, sed non complete.
|
|