|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod homines nunquam ad
ordines Angelorum assumantur. Quia, secundum Dionysium,
distinguuntur quatuor gradus rerum, scilicet intellectualium, in quo
comprehenduntur Angeli; rationalium, in quo sunt homines;
sensibilium, in quo sunt bruta animalia; et existentium, in quo sunt
res insensibiles. Sed sensitiva nunquam possunt pertingere ad gradum
rationalium. Ergo rationalia nunquam possunt pertingere ad gradum
intellectualium; et ita homines non assumuntur ad ordines Angelorum.
2. Praeterea, plus distat natura hominis a natura Angelorum, et
praecipue superiorum, quam natura unius Angeli a natura alterius.
Sed Angelus inferioris naturae non fuit capax illius doni per quod
superiores ordinantur in suo ordine; nec breviter Angelus unius
ordinis potest pertingere ad superiorem ordinem. Ergo videtur quod nec
homines ad ordines Angelorum assumantur.
3. Praeterea, quantumcumque intellectus perficiatur lumine gratiae
vel gloriae, semper oportet quod intelligat sub lumine naturali: quia
gratia non tollit naturam, sed perficit. Sed lumen naturale in nobis
est obumbratum respectu luminis naturalis Angeli. Ergo homo semper
magis obscure videbit quam Angelus. Sed tota substantia gloriae est
in visione. Ergo videtur quod homo nunquam pertingat ad gloriam
Angelorum.
4. Praeterea, quaecumque differunt in hierarchia, differunt et
homines differunt in hierarchia. Ergo videtur quod etiam in ordine;
et ita homines non assumantur ad ordines Angelorum.
5. Praeterea, quicumque est in ordine aliquo, habet actum illius
ordinis. Sed actus alicujus ordinis est custodire homines et mitti in
ministerium, quod non convenit animabus sanctis. Ergo videtur quod
homines ad ordines Angelorum non assumantur.
1. Sed contra est quod dominus dixit Matth. 22, 30: quod
erunt sicut Angeli Dei in caelo. Dionysius etiam dicit, quod
homines Angelorum gloriam sortiuntur. Gregorius etiam dicit in
homilia de centum ovibus, quod homines secundum diversitatem meritorum
ad diversos ordines transferuntur.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex positio. Quidam enim
Commentator Graecus episcopus Eustratius nomine, dicit in commento
super 6 Ethic. Aristotelis, quod nullus tantum animae suae
profectum sperare potest ut ad operationem intellectuum separatorum
pertingat; et secundum hoc, hominum qui in gloriam assumuntur, esset
unus ordo decimus, inferior novem ordinibus Angelorum. Sed haec
positio est contraria dictis sanctorum, et videtur sapere haeresim,
cum etiam beata virgo super choros Angelorum exaltata sit: nisi forte
dictum Commentatoris intelligatur quantum ad naturalem operationem,
inquantum scilicet ex naturalibus pertingere potest. Alia positio
est, quod hominum quidam assumuntur ad ordines Angelorum. Alii vero
faciunt unum ordinem decimum: et sic impletur similitudo de decima
drachma perdita, quae ponitur Lucae 15. Sed hoc diversimode
assignatur. Quidam enim dicunt, quod solum virgines ad hos ordines
assumuntur, eo quod cognata est Angelis virginitas, ut dicit
Hieronymus; alii vero electi decimum ordinem constituunt. Sed hoc
non est verum, cum multi non virgines, ut Petrus et Magdalena,
multis etiam virginibus eminentiores sint. Unde alii dicunt, quod
perfecti assumuntur ad ordines Angelorum; sed illi qui sunt
imperfectorum meritorum, decimum ordinem consummabunt. Sed cum ex
hominibus et Angelis futura sit una Ecclesia et una hierarchia, non
est probabile quod numerus ordinum qui caelesti hierarchiae competit,
per tria terna distinctus, ut ipse numerus ordinum exprimat Trinitatis
increatae vestigium, per homines augeatur. Unde tertia positio plus
mihi placet, quae etiam dictis sanctorum magis consonat, scilicet quod
omnes electi assumantur ad ordines Angelorum, quidam ad superiores,
quidam ad inferiores, quidam ad medios pro diversitate suorum
meritorum; sed beata virgo Maria super omnes. Sed utrum assumantur
tot de hominibus quot ceciderunt Angeli, vel quot perstiterunt, vel
quot fuerunt utrique, vel plures vel pauciores: ille scit cui soli
cognitus est numerus electorum, in superna felicitate locandus.
Ad primum ergo dicendum, quod plus distat ratio a sensu quam
intellectus a ratione: quia sensus et ratio non communicant in uno
objecto; cum sensus apprehendat intentiones rerum cum conditionibus
materiae; ratio autem et intellectus intentiones a conditionibus
materiae separatas; unde in objecto conveniunt; differunt autem in
modo: quia in cognitionem veritatis ratio inquirendo pervenit, quam
intellectus simplici intuitu videt; unde ratio ad intellectum
terminatur; unde etiam in demonstrationibus certitudo est per
resolutionem ad prima principia, quorum est intellectus: et ideo non
est inconveniens, si homines in sui ultimo gradu ad gradum
intellectualium pertingunt.
Ad secundum dicendum, quod meritum hominis est efficacius quam meritum
Angeli: tum propter difficultatem, quae est occasio majoris conatus:
tum etiam propter continuum augmentum gratiae, quod potest esse in
homine, ut de virtute in virtutem proficiat, cum homo sit diutius
viator quam Angelus fuerit: tum etiam inquantum merita nostra
efficaciam habent ex merito Christi, cujus gratia est quodammodo
infinita: nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae,
Hebr. 2, 10, et ideo magis possunt homines virtute meriti
transferri in gradum altioris naturae quam etiam Angeli.
Ad tertium dicendum, quod in homine naturalis actio nunquam potest
attingere ad aequalitatem Angelorum; sed lumen gloriae superabundans
omnem umbram evacuabit, non quidem tollendo naturam, sed perficiendo
lumen intellectuale, quod secundum naturam in nobis defective
participatur.
Ad quartum dicendum, quod secundum Dionysium, sicut se habet nostra
hierarchia vel Ecclesia ad caelestem, ita hierarchia veteris legis ad
nostram; unde sicut vetus hierarchia erat via in nostram et
significabat eam, et propter hoc, veniente nova, vetus assumpta est
in illam et ad ordines ejus, ita etiam nostra hierarchia est via in
caelestem, et signum ejus; unde in patria non erit alia hierarchia
hominum et Angelorum, sed una et eadem et homines in ordines
Angelorum distribuentur.
Ad quintum dicendum, quod actus Angelorum in nos consequitur ordines
Angelorum magis quantum ad gradum naturae (quia angelica natura medium
est inter Deum et nos) quam secundum essentiales proprietates
ordinis. Ideo sicut animae damnatorum non dantur nobis in exercitium,
ita nec animae sanctorum in custodiam, quia hoc non competit eis
secundum gradum naturae suae.
|
|