|
Posita distinctione ordinum, Magister hic determinat quosdam actus
qui ordines distinctos consequuntur: et dividitur in partes duas: in
prima determinat de quibusdam actibus qui consequuntur omnes ordines,
scilicet assistere, et ministrare; in secunda determinat de actu
custodiae, qui specialiter uni ordini competit, distinctione 11:
illud quoque sciendum est, quod Angeli boni deputati sunt ad custodiam
hominum. Prima in tres, secundum tres opiniones, quae in littera
ponuntur; secunda incipit ibi: quibus objicitur quod Isaias ait;
tertia vero ibi: alii vero dicunt, tres ordines supremos (...)
ita creatori Deo assistere quod ad exteriora non exeunt. Circa
secundum tria facit: primo ponit ea quae sunt ad confirmationem
secundae positionis contra primam; secundo excludit quamdam
quaestionem, ibi: hic oritur quaestio. Si omnes mittuntur (...)
quare unus tantum inter novem ordines Angelorum nomine censetur?
Tertio respondet ad probationes primae opinionis, ibi: qui autem
omnes Angelos mitti asserunt, praedictas auctoritates (...) ita
determinant. Quaestio autem quam removet, sumitur ex nomine Angeli;
unde primo removet eam; secundo exponit quaedam nomina Angelorum,
ostendens in quibus conveniant, ibi: et putant quidam Michaelem,
Gabrielem, Raphaelem de superiori ordine fuisse. Hic quatuor
quaeruntur: 1 utrum omnes Angeli assistant; 2 utrum omnes
ministrent; 3 si non; qui assistant, et qui ministrent; 4 utrum
illi qui ministrant, per ministerium a contemplatione retardentur.
|
|