|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli assistant.
Assistere enim dicuntur regi qui ejus vultum praesentialiter
intuentur. Sed Matth. 18, 10, dicitur de Angelis ad custodiam
deputatis, quod semper vident faciem patris; qui tamen sunt inferioris
ordinis. Ergo videtur quod omnes Deo assistant.
2. Praeterea, secundum Gregorium illi dicuntur assistere qui intima
contemplatione perfruuntur. Sed omnes Angeli intime contemplantur,
cum eos a contemplationis acumine nec pondus corporis neque culpa
retardet. Ergo videtur quod omnes assistant.
3. Praeterea, cuicumque convenit illud quod majus est, videtur
etiam quod minus est sibi convenire, si utrumque sit dignitatis. Sed
inter omnes actus patriae, fruitio est nobilissima. Ergo cum omnes
fruantur, videtur multo fortius quod omnes assistant.
4. Praeterea, a conspectu Dei multo amplius distant mali Angeli
quam boni. Sed mali Angeli etiam dicuntur Deo assistere, ut habetur
Job, 1, 6, quod cum venissent filii Dei ut assisterent coram
domino, affuit inter eos etiam Satan. Ergo videtur quod omnes
Angeli assistant.
1. Sed contra, Daniel. 7, 10 dicitur: millia millium
ministrabant ei; ubi dicit Gregorius, quod alii sunt qui assistunt,
alii qui ministrant. Ergo non omnes assistunt.
2. Praeterea, illi dicuntur regibus assistere qui in eorum palatiis
habitant. Sed, secundum Dionysium, esse in vestibulos divinitatis
est proprium primae hierarchiae. Ergo videtur quod illi tantum
assistant.
Respondeo dicendum, quod assistere dicitur in Angelis ad
similitudinem eorum qui regibus assistunt. Assistere autem regi
dicuntur qui circa eum sunt. Unde cum proprium primae hierarchiae
assignet Dionysius circa Deum esse, eis tantum convenit assistere.
Dicuntur autem circa Deum esse, inquantum immediate illuminationes
percipere possunt in ipsa simplicitate divini luminis, et hoc propter
perspicacitatem suae intelligentiae. Quanto enim aliquis intellectus
est perspicacior, tanto ex principio universali cognito in plures
conclusiones et in plura scibilia potest devenire: et illi qui minus
sunt perspicacis intellectus, non possunt quaestionum veritates videre
nisi in principiis contractis et appropriatis ad materiam illam. Et
ideo illi supremi intellectus primae hierarchiae in ipso primo
illuminationum principio omnis illuminationis rationes percipiunt; et
propter hoc circa Deum esse dicuntur, et ei assistere; inferiores
vero cognitionem accipiunt ex ipso lumine jam diviso et multiplicato in
ipsis supremis Angelis respectu divinae simplicitatis; et propter hoc
non dicuntur circa Deum esse, et sibi assistere.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis omnes immediate essentiam
divinam contemplentur, non tamen in ipsa omnes inspicere possunt hoc
quod ad eorum ordinem, idest hierarchiam, pertinet: et ideo non
assistunt, proprie loquendo, omnes.
Ad secundum dicendum, quod intime contemplari potest dici aliquis
tripliciter. Vel secundum quod ejus consideratio non distrahitur ad
exteriora sensibilia; et sic omnes Angeli boni et mali intime
contemplantur, quia scientiam a sensu non accipiunt: aut per hoc quod
non indigent exteriori similitudine in qua Deum contemplentur, quae
scilicet sit extra essentiam ejus, sed eum in essentia sua vident; et
sic intime contemplantur omnes beati, non autem in statu creationis,
nec iterum mali Angeli: aut per hoc quod non tantum essentiam Dei
vident, sed ipsam penetrantes, in ipsa inspiciunt ejus effectus, qui
in ipsa per similitudinem relucent; et sic intime contemplari est
proprie assistere; et hoc solum Angelis primae hierarchiae convenit;
secundum alios vero modos dicitur secundum quid assistere.
Ad tertium dicendum, quod fruitio est nobilissimus actus patriae; qui
quamvis omnibus communis sit, non tamen aequaliter omnibus contingit;
sed sunt diversi gradus fruitionis, et altissima fruitio est in
assistendo. Unde non sequitur quod omnes fruentes assistant.
Ad quartum dicendum, quod Daemones dicuntur inter assistentes,
inquantum cum eis conveniunt in primo modo intimae contemplationis.
|
|