|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli in
ministerium mittantur. Nulli enim dubium est quin divinae personae
excedant omnes Angelos in infinitum. Sed divinae personae mittuntur,
ut filius et spiritus sanctus, ut in 1 Lib., dictum est. Ergo
multo fortius omnes Angeli.
2. Praeterea, inter omnes ordines primus ordo est Seraphim. Sed
Seraphim leguntur missi. Isai. 6, 6: volavit ad me unus de
Seraphim. Ergo videtur quod multo fortius alii mittantur.
3. Praeterea, apostolus ad Hebraeos intendit probare per
ministerium Angelorum, Christum Angelis majorem esse, per hoc quod
ipse, non sicut minister, sed sicut verus haeres in domo Dei patris
est. Unde dicit ad Hebr. 1, 14, quod omnes sunt administratorii
spiritus, in ministerium missi. Sed Christus simpliciter omnibus
Angelis major est. Ergo videtur quod, secundum intentionem
apostoli, omnes Angeli in ministerium mittantur.
4. Praeterea, omnes caelestes spiritus Angeli dicuntur. Sed
Angelus idem est quod nuntius. Ergo videtur quod omnes ad exteriora
nuntianda mittantur.
5. Praeterea, quod Angeli ministrent nobis, hoc est propter
eximiam caritatem eorum in nos. Sed quanto superiores sunt, tanto
majori caritate fervent. Ergo videtur quod eis conveniat magis nobis
ministrare.
1. Sed contra, secundum Dionysium, haec est lex divinitatis
inviolabiliter stabilita; quod a primis ultima per media perficiantur.
Sed inter nos et primos Angelos sunt medii inferiores. Ergo primorum
actio immediate non pervenit ad nos, sed est per medios secundos.
2. Praeterea, inter agens et recipiens dicitur esse proportio. Sed
recipere divinas illuminationes proportionatas nobis, et per
convenientiam nostrae hierarchiae, convenit inferioribus Angelis.
Ergo videtur quod tantum immediate ipsi ad nos mittantur.
Respondeo dicendum, quod Gregorius istam quaestionem movet; sed in
neutram partem assertive determinat. Quidam vero dicunt, aliquos
Angelos ex officio ad ministerium deputari, ut inferiores; sed quod
aliqua causa extra communem dispensationem exorta, etiam superiores in
ministerium mittuntur. Sed istud non videtur necessarium: quia ad
quantumcumque maxima nuntianda vel exequenda inferiores ordines
sufficiunt. Et praeterea, quamvis hujusmodi magna fiant praeter
communem cursum naturae, non tamen fiunt praeter ordinem gratiae,
secundum quem ordinum distinctio attenditur. Et ideo secundum
Dionysium dicendum, quod superiores Angeli nunquam immediate circa
nos ministerium habent: et hujus ratio ex tribus potest assumi. Primo
ex dispositione divinae sapientiae, cujus ordinatione vel lege sancitum
est ut a superioribus in ultima per media actiones perveniant, ut sic
sit ordinata connexio in omnibus partibus universi, et nulli sua
nobilitas subtrahatur, quae est in hoc ut inferiorum quodammodo causa
existat quantum ad aliquid. Secundo ex parte illuminationum. Sicut
enim in actionibus corporalibus requiritur proportio inter agens et
recipiens, quod praecipue in sensibus patet, qui ab excellenti
sensibili corrumpuntur; ita etiam est in intellectualibus. Unde
intellectus hebes ad subtilissimas veritates non pertingit. Cum ergo
lumen intellectuale in supremis Angelis sit simplicissimum et
universalissimum, non est proportionatum intellectui nostro, qui est
in ultimo gradu intellectualium substantiarum; nisi prius contrahatur
et determinetur in ipsis inferioribus, qui sunt minoris simplicitatis.
Tertio ex parte ipsarum actionum quas circa nos exercent: cum enim
actiones ministerii sint particulares, et circa particularia, oportet
quod earum consecutio sit per formas magis contractas et particulares
quam in superioribus. Hae autem sunt formae quae sunt in Angelis
inferiorum ordinum: et ideo executio divinorum mysteriorum pertinet ad
inferiores Angelos: et haec est causa quare philosophi posuerunt
duplices motores orbium: scilicet quosdam conjunctos, quos vocabant
orbium animas, quorum conceptiones sunt determinatae et
particularizatae; et hos etiam Avicenna dicit Angelos ministrantes:
alios vero separatos, quos intelligentias dicunt, in quibus sunt
formae simplices et universales; et hos dicit Angelos esse
assistentes. Unde patet quod haec positio rationabilior est: tum quia
Dionysius hoc tradit, qui discipulus Pauli fuit, et dicitur ejus
visiones scripsisse; unde eum frequenter in auctorem inducit, et
praecipue in divisione hierarchiarum, et, sicut in 13 cap.
Caelest. Hier. innuit, haec positio vulgata erat tempore primitivae
Ecclesiae: tum etiam quia dictis philosophorum magis consonat, ut ab
eis ea quae contra fidem non sunt, accipiamus, aliis resecatis.
Ad primum ergo dicendum, quod missio aequivoce convenit divinis
personis, et ipsis Angelis: divinae enim personae non mittuntur
mutando locum, sed per novum effectum gratiae gratum facientis in
sanctis animabus; sed Angeli mittuntur mutando locum, et operando in
nos, non sicut agens primum, sed sicut agentia secunda determinata et
proportionata respectu propriorum receptivorum: et ideo ratio procedit
ex aequivoco.
Ad secundum dicendum, quod illam objectionem solvit Dionysius
dupliciter. Primo ut dicatur, quod ille qui missus est ad purgandum
labia Isaiae, fuit de inferiori ordine, et dictus est de Seraphim
aequivoce, quia per ignem purgare venerat. Secundo ut dicatur, vere
eum fuisse de ordine Seraphim. Non tamen ille Angelus qui visionem
revelabat, erat de superiori ordine, sed de inferiori. Sed cum
virtus hierarchica quae est in inferioribus Angelis, sit primo a
Deo, et consequenter a superioribus descendens; Angelus visionem
formans reduxit prophetam in cognitionem non solum virtutis immediate
agentis, sed etiam virtutis divinae, unde ostendit dominum super
solium sedentem; et per consequens virtutem supremorum in Angelis,
unde ostendit Seraphim circa thronum stantia; et ostendit virtutem
purgativam ab eis per inferiores Angelos usque in homines devenire,
per hoc quod Seraphim videbatur ad eum volans pervenire. Et ponit
exemplum de sacerdote, qui absolvit ex potestate a pontifice
descendente; ac si diceret: pontifex te absolvit, qui mihi tradidit
potestatem absolvendi te: ita et Angelus ostendit Seraphin
purgantem, quia ipse in virtute ejus purgabat.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium: quod omnes dicuntur
ministrare, inquantum inferiores virtute superiorum, ministerium
exequuntur. Vel potest dici, quod apostolus, Hebr. 1, intendit
probare praeeminentiam novae legis ad veterem, propter eminentiam
Christi, qui novam legem dedit, ad Angelos, per quos vetus lex
tradita est. Unde loquitur quantum ad Angelos ultimi ordinis, per
quos lex tradita est; ut sic lex nova, cujus Christus est auctor,
legi veteri praeponatur.
Ad quartum dicendum, quod omnes caelestes spiritus, secundum
Dionysium, dicuntur Angeli, non quia ad aliquid nobis nuntiandum
mittantur, sed quia divinum lumen, quod caligini et tenebris propter
sui simplicitatem, et immensitatem fulgoris comparatur, secundum quod
est in suo fonte, in ipsis recipitur cum minori simplicitate; et ideo
magis est proportionatum intelligibilibus sequentium; et propter hoc
dicuntur nuntiare vel manifestare lumen divinum; et sic unusquisque
Angelus inferior sui superioris manifestativus est, sicut nubes
nuntiant lumen solis, quod in suo fonte inspici non potest. Si autem
dicantur Angeli propter nuntiationem exteriorem, ut Gregorius dicere
videtur, tunc etiam Angelis superioribus convenit, inquantum de rebus
nuntiandis inferiores illuminant.
Ad quintum dicendum, quod superiores Angeli propter caritatem quam in
nos habent, inferiores movent et dirigunt ad operandum nostram
salutem: nec aliquid perfectae caritati detrahitur, si ministerium
immediate non exequuntur.
|
|