|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnes Angeli secundae
hierarchiae mittantur. Omnes enim Angeli vel assistunt vel
ministrant. Sed assistere est proprium primae hierarchiae, cujus est
circa Deum esse, secundum Dionysium. Ergo omnes alii in ministerium
mittuntur.
2. Praeterea, secundum Gregorium, plures sunt qui mittuntur quam
qui assistunt. Sed si Angeli secundae hierarchiae non mittantur,
plures assisterent, quia sex ordines, tribus tantum ministrantibus.
Ergo illi de media hierarchia mittuntur.
3. Praeterea, cum nullus Angelus alteri sit aequalis, quilibet
Angelus praeter primum et ultimum, est medius inter aliquos duos. Si
ergo de ratione mediae hierarchiae esset quod in ministerium non
mitteretur, pari ratione nullus Angelus mitteretur in ministerium,
nisi ultimus tantum: quod dissonat et a veteribus Scripturis et a
dictis sanctorum. Ergo videtur quod illi de media hierarchia
mittantur.
4. Praeterea, omnis potestas est ordinata ad executionem operis.
Sed nomina ordinum secundae hierarchiae imponuntur a gradu potestatis.
Ergo videtur quod eorum sit mitti ad exequendum ministerium.
5. Sed contra, ordines unius hierarchiae videntur esse aequipotentes
in modo accipiendi divinas illuminationes. Sed dominationibus, quae
sunt in media hierarchia, non convenit in ministerium mitti: quia
ministrare est contra rationem dominii. Ergo videtur quod nec alii
ordines mediae hierarchiae mittantur.
6. Praeterea, lex divinitatis est ut superiores reducant ultimos per
medios. Sed inter mediam hierarchiam Angelorum et nostram est ultima
hierarchia angelica. Ergo videtur quod illuminationes non immediate
perveniant ad nos a media hierarchia; et ita Angeli illius hierarchiae
non mittuntur.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, Angelos primae hierarchiae
nullo modo mitti sed assistere; Angelos vero tertiae hierarchiae mitti
ad nos; sed Angelos mediae hierarchiae mitti ad illos de tertia: et
haec est opinio quae tangitur in littera. Sed non videtur conveniens.
Tum quia secundum hoc non esset differentia inter primam et mediam
hierarchiam: non enim potest intelligi missio Angeli ad Angelum nisi
per hoc quod unus alium illuminat: sicut autem secunda illuminat
tertiam, ita prima secundam. Tum etiam quia dictis sanctorum non
consonat, qui assignant ordinibus secundae hierarchiae actus qui in
executione exterioris ministerii complentur, ut miracula facere,
Daemones arcere, et hujusmodi. Et ideo sequendo rationes nominum in
sacra Scriptura nobis traditorum, ex quibus, secundum doctrinam
Dionysii, ordinum proprietates et officia colligere oportet, dicimus
quod mediae hierarchiae duo ultimi ordines, scilicet virtutes et
potestates, in exterius ministerium mittuntur; dominationibus autem
mitti in ministerium non competit, sed dirigere omnes inferiores in
suis ministeriis: hoc enim pertinet ad dignitatem domini ut ad nutum
ejus dirigantur actiones subditorum, et ipse actionibus eorum non
admisceatur. Unde a Gregorio principatibus et potestatibus praeesse
dicitur, et a Dionysio major omni subjectione describitur dominationum
ordo. Et ita relinquitur quod ordo virtutum sit supremus omnium
ordinum qui mittuntur, quasi pertingens ad ultimum in divinis
ministeriis: quod nomini competit: quia virtus dicitur ultimum in re
de potentia, ut ponitur in 1 caeli et Mund.
Ad primum ergo dicendum, quod nullus ordo mediae hierarchiae est,
proprie loquendo, de dispositione assistentium, sed pertinet ad
dispositionem ministrantium. Sicut autem in artificialibus invenitur
aliquis artifex qui tantum manu operatur exequens praeceptum alterius et
nulli imperans, sicut ille qui praeparat materiam; alius vero qui
praecipit praeparanti materiam, et ipse operatur ad inducendam formam;
alius vero qui nihil operatur sed praecipit, habens rationes operis
sumptas ex fine cujus est conjectator, et talis dicitur architector,
quasi princeps artificum, vel usualis inquantum utitur ministerio
subditorum ad suum finem, ut ex 2 Physic. habetur; ita etiam in
ministeriis divinis dominationes sunt quasi artifices dirigentes et
imperantes; alii vero sicut exequentes secundum gradum et modum suum:
nihilominus omnes ministri dicuntur, sicut et isti omnes artifices.
Ad secundum dicendum, quod secundum hanc positionem verificatur dictum
Gregorii; quia plures erunt ordines ministrantium (quia sex) quam
assistentium, qui sunt tres, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod medium, inquantum hujusmodi, non est
immediate operativum: quia actio est secundum contactum vel secundum
situm in corporalibus, vel secundum ordinem in spiritualibus: sed si
aliquid sit medium quantum ad aliquid, et quantum ad aliud ultimum,
potest immediate agere. Hoc autem contingit quando plures secundum
gradum potentiae differentes, super idem operationem habent. Erit
enim aliqua actio quam circa illud potest efficere superior quam non
potest inferior facere; et quantum ad illam actionem illud supremum est
ultimum. Alia vero actio est quam poterit inferior facere; et in illa
est supremum operans et non ultimum; sed medium inter primum dirigens
et ultimum operans; unde hanc actionem non faciet medium nisi mediante
ultimo: quod patet in exemplo prius inducto. Artifex enim qui inducit
formam, in hac operatione est ultimus: quia nullus infra eum hoc
potest, ut verbi gratia, compaginare tabulas ad formam navis
complendam; et ideo hoc immediate facit. Sed praeparationem materiae
per dolationem tabularum facit mediante inferiori artifice, inquantum
dat sibi regulas, quales debeant esse tabulae aptae ad compaginationem
navis. Ita est etiam in ordinibus Angelorum. Potestates enim habent
actum circa ea quae pertinent ad tranquillitatem totius universi
inquantum habent potentiam non limitatam; et talia ordo potestatum per
se facit. Alia vero sunt quae pertinent ad statum unius provinciae vel
regni, et hoc non faciunt potestates nisi mediantibus principatibus,
qui haec per se exequuntur. Quaedam vero sunt pertinentia ad aliquem
vel ad aliqua specialiter: et haec etiam principatus non exequuntur
nisi mediantibus Angelis: in quibus etiam quae majora sunt, fiunt
immediate per superiores; et quae minora sunt, immediate ab
inferioribus.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod ordines secundae hierarchiae
nominantur a potentia, significatur quod ad ministrativam dispositionem
pertinent; sed non oportet quod omnes immediate ministerium
exequantur.
Ad alia etiam duo patet responsio per ea quae dicta sunt.
|
|