|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli per executionem
ministerii a contemplatione retardentur: quia, ut habetur Tobiae
12, 20, Angelus in ministerio existens, dixit: tempus est ut
revertar ad eum qui misit me. Sed non revertitur nisi per
contemplationem. Ergo videtur quod per ministerium a contemplatione
Dei abscesserit.
2. Praeterea, una potentia finita non potest simul in plures
operationes. Sed potentia Angeli finita est. Ergo videtur quod non
potest simul contemplari et ministrare.
3. Praeterea, intellectus creatus non potest simul plura
intelligere. Sed quando ministrant Angeli, intellectu considerant ea
quae agunt. Ergo videtur quod tunc divina contemplari non possunt.
4. Praeterea, locus contemplationis est caelum Empyreum. Sed cum
sunt hic, secundum Damascenum non sunt in caelo. Ergo videtur quod
exequendo circa nos ministerium, a contemplatione retardentur.
1. Sed contra est quod dicit Gregorius quod sic ad exteriora
prodeunt quod ab intimis nunquam recedunt. Ergo videtur quod semper
contemplentur vel assistant, si sunt iidem ministrantes et
assistentes.
2. Praeterea, beatitudo Angelorum non minuitur ex eorum
ministerio. Sed eorum beatitudo tota est in contemplatione
divinitatis. Ergo in nullo per ministerium eorum contemplatio
retardatur.
Respondeo dicendum, quod Angeli beati nullam operationem habent quae
non sit essentialis beatitudini, vel in qua per contemplationem beatam
non dirigantur; et ideo contemplatio eorum se habet ad ministeria quae
exequuntur, sicut in artifice consideratio regularum artis ad
executionem operis: eo quod ipse Deus est finis omnium operum
hierarchicorum, et a fine sumitur ratio cujuslibet operis; et ita se
habet finis ad operabilia sicut principium ad speculabilia, ut in 2
Physic. dicitur. Et ideo, sicut artifex simul considerat rationem
artis et exequitur opus; ita et Angelus simul contemplatur Deum et
ministrat nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod Angelus dicitur discedere a Deo non
per intermissionem contemplationis, aut per locum (quia intra Deum
currunt quocumque mittantur, ut dicit venerabilis Beda, eo quod Deus
ubique est), sed per hoc quod ab invisibilitate recedens visibilis
apparet, sicut filius exivit a patre et venit in mundum, visibilis
hominibus factus, Joan. 16: et similiter dicuntur reverti ad
Deum, quando deposita visibili specie ad pristinam invisibilitatem
revertuntur.
Ad secundum dicendum, quod contemplatio Angelorum magis se habet per
modum receptionis quam actionis; et ideo, sicut luna simul recipit
lumen a sole et illuminat inferiora corpora; ita etiam Angelus simul
illuminatur a superiore et illuminat inferiorem, vel ministrat circa
nos.
Ad tertium dicendum, quod ea quae cognoscuntur diversis rationibus,
intellectus non potest simul considerare: quia non potest consignari
diversis similitudinibus simul, sicut nec corpus diversis figuris; sed
ea quae cognoscuntur una ratione, vel quorum unum est ratio alterius,
nihil prohibet simul intelligi.
Ad quartum dicendum, quod caelum Empyreum non est locus
contemplationis secundum necessitatem, sed secundum congruentiam,
sicut et Ecclesia domus orationis dicitur; et ideo ratio non
sequitur.
|
|