|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli homines non
custodiant. Deus enim est custos hominum, ut dicitur Job 7. Sed
perfectior est custos qui per seipsum sufficit ad custodiam quam qui
custodit mediantibus aliis. Cum ergo omne quod est perfectissimum,
Deo sit attribuendum, videtur quod ipse nos per Angelos non
custodiat.
2. Praeterea, custodia et conservatio hominum est per gratiam. Sed
gratiam Deus immediate infundit animae, et non per Angelos. Ergo
videtur quod eis non competat custodire nos.
3. Praeterea, unus effectus custodiae Angelorum ponitur quod
deferant orationes nostras ad Deum. Sed hoc videtur omnino
superfluum, cum Deus omnia cognoscat. Ergo videtur vanum ponere
Angelos hominum custodes.
4. Praeterea, custos ponitur alicui aut propter imbecillitatem, ut
scilicet juvetur et defendatur, aut propter ignorantiam, ut
instruatur; sicut mulieribus et pueris doctores et paedagogi dantur.
Sed homo per se potest cognoscere ea quae sunt facienda vel vitanda,
per legem naturalem cordi impressam; et potest etiam exequi propter
arbitrii libertatem. Ergo videtur quod custodia Angelorum non egeat.
5. Praeterea, custodis officium est retrahere custoditum ab his quae
sibi sunt nociva. Sed Angeli non retrahunt homines a peccatis, cum
multos in peccata praecipitari videamus. Ergo videtur quod Angeli
hominum custodes non sint.
6. Praeterea, custodis est instruere custoditum secundum modum
ejus. Sed modus hominis est cognitionem a sensibilibus accipere.
Ergo videtur quod visibilibus apparitionibus nos deberent instruere.
Hoc autem non faciunt, nisi forte raro. Ergo videtur quod vel non
custodiunt, vel sunt negligentes in custodiendo.
1. Sed contra est quod dicitur in Psalm. 90, 2: Angelis suis
Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis
2. Praeterea, Deus est pronior ad miserendum quam ad puniendum.
Sed Deus hominibus dedit Daemones ad exercitium, ut habetur ad
Ephes. ult., 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum. Ergo videtur quod multo fortius dederit
Angelos ad custodiendum.
Respondeo dicendum, quod, secundum Boetium in libro de Consolat.,
Deus providentiam suam quam de omnibus rebus habet, mediantibus
quibusdam causis exequitur. Ut autem in primo dictum est, quamvis
omnium rerum providentiam habeat, speciali tamen modo substantiae
rationales suae providentiae subduntur, inquantum altiori modo prae
ceteris finem divinae bonitatis natae sunt consequi, et per altius
principium, quod est voluntas. Quia ergo inter Deum et homines media
est natura angelica, et secundum legem sapientiae suae hoc est
ordinatum ut inferioribus per superiora provideat; ideo ipsi Angeli
exequuntur divinam providentiam circa salutem hominum, adjuvando ad
tendendum in finem, et liberando ab his quae processum in finem
impediunt: et haec executio divinae providentiae per Angelos de
hominibus, vocatur custodia Angelorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus est custos primus et principalis,
apud quem summa providentia residet: nec est propter suam
insufficientiam quod suam providentiam de hominibus exequitur per
Angelos, sed propter ordinem suae sapientiae. Tum quia congruit
Angelis, ut scilicet eis haec dignitas non negetur, quod sint duces
hominum reductionis in Deum; et in hoc Deum quodammodo imitantur,
inquantum cooperantur Deo in introductione hominum in finem. Tum quia
congruit hominibus, qui sunt in statu imperfectionis, quem pueritiae
apostolus comparat 1 Corinth. 13; unde eis custodes tamquam pueris
assignantur, donec veniente quod perfectum est, evacuetur quod ex
parte est.
Ad secundum dicendum, quod sicut in operationibus artificialibus, in
quibus instrumenta quodammodo disponunt ad formam, ut ignis
mollificando ferrum, et martellus dilatando; sed forma cultelli
inducitur ab artifice per similitudinem artis quam habet: ita etiam
Deus, qui est primus custos, inducit ultimam perfectionem
conjungentem fini, et per hoc conservantem, scilicet gratiam et
gloriam. Sed Angelorum est praeparare homines ad susceptionem gratiae
per illuminationes, et alia hujusmodi.
Ad tertium dicendum, quod non dicuntur Deo orationes nostras deferre
quasi ipsum de hoc docentes, sed quasi ipsum orantes pro nobis; sicut
etiam sacerdos offert Deo orationem populi, inquantum sua
interventione effectum orationibus impetrat.
Ad quartum dicendum, quod lumen naturalis cognitionis imperfectum
est, et praecipue ad dirigendum in illa quae naturam excedunt:
voluntas etiam ejus potest ad malum inclinari multis occasionibus: et
ideo providet hominibus Angelorum praesidium.
Ad quintum dicendum, quod sicut providentiae divinae est sic impedire
mala, ut tamen salvetur naturae conditio; ita etiam et Angelorum
custodiae: et ideo ad Angelos non pertinet quod homines custodiendo ad
virtutem cogant, et a vitiis retrahant: quia sic periret libertas
arbitrii et ratio meriti.
Ad sextum dicendum, quod hujusmodi apparitiones visibiles Angelorum,
eo quod sunt supra cursum naturae, stuporem quemdam incutiunt, et
quodammodo violenter incitant ad consensum: in quo perit aliquod bonum
hominis quantum ad conditionem naturae, quod est inquisitio rationis.
Unde hujusmodi apparitiones non omnibus fiunt; sed aliquibus factae
sunt ad confirmationem fidei in multis, sicut etiam miracula.
Nihilominus tamen per modum nostrum instruunt nos, illustrando
phantasmata, et confortando lumen intellectus nostri, et excitando ad
aliquid rectius considerandum.
|
|