|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod custodire pertineat ad
omnes ordines tertiae hierarchiae. Quia, secundum Dionysium,
tertiae hierarchiae proprium est lumen divinum accipere per
convenientiam nostrae hierarchiae, idest proportionatum ad immediate
transferendum in nos. Sed ille Angelus dicitur custos hominis qui
immediate ipsum illuminat. Ergo videtur quod custodire ad omnes
pertineat.
2. Praeterea, Angelus custos defendit hominem ab impugnatione
invisibilis hostis. Sed arcere, secundum Gregorium pertinet ad
potestates. Ergo videtur quod illi ordini praecipue conveniat
custodire.
3. Praeterea, missio ordinatur ad custodiam. Sed Angeli quinque
ordinum mittuntur ad explendum exterius ministerium, ut dictum est.
Ergo omnibus convenit custodire.
4. Praeterea, in hominibus inveniuntur diversa officia. Sed
secundum diversa officia distinguuntur ordines Angelorum, quorum
officiorum aliquae similitudines inveniuntur in officiis humanis, ut
dicit Gregorius, ostendens qualiter homines ad ordines Angelorum
assumantur. Ergo videtur quod omnes ordines ad custodiam deputentur.
1. Sed contra est quod dicit Gregorius, Angelos esse qui minima
nuntiant. Sed minima sunt quae ad singulares personas pertinent: quia
quanto bonum est communius, tanto est divinius, secundum philosophum.
Ergo videtur quod illi qui singulis hominibus praesunt, sunt tantum de
ordine Angelorum.
2. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de Considerat.: putamus
Angelos dici qui singulis hominibus praeponuntur, in ministerium missi
propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Ergo videtur idem quod
prius.
Respondeo dicendum, quod illi Angeli dicuntur hominum custodes qui
immediate illos illuminant, et habent actus limitatos circa humana
officia, et procurant quae ad ipsos specialiter pertinent: et ex hoc
quod immediate illuminant, excluduntur a custodia Angeli assistentes;
ex hoc autem quod habent actus limitatos ad dirigendum in humanis
officiis, excluditur media hierarchia, quae habet potestatem non
limitatam ad humana officia. Per hoc autem quod per custodiam
procurant ea quae pertinent ad aliquas determinatas personas, quod est
ultimum et minimum in actibus Angelorum, deputatur custodia ultimo
ordini, qui est ordo Angelorum.
Ad primum ergo dicendum, quod tota tertia hierarchia accipit
illuminationes proportionatas ad actus et officia humana; non tamen ad
hanc vel ad illam personam; sed hoc est Angelorum; et ita eis
convenit custodire singulos homines, aliis vero convenit custodire
singulas provincias vel regna.
Ad secundum dicendum, quod inferiores Angeli participant virtutem
superiorum, inquantum ab eis illuminantur, sicut, secundum
Dionysium, dicitur inferior Angelus purgasse Isaiam per ignem
virtute Seraphin: et ita etiam inferiores Angeli virtute potestatum
Daemones cohibent; et similiter virtute aliorum superiorum ordinum
possunt exequi aliqua quae ad eos pertinent circa determinatas
personas.
Ad tertium dicendum, quod omnes Angeli custodes mittuntur; non tamen
omnes qui mittuntur, custodiunt; sed ultimi tantum custodiunt, ut
dictum est: quia superiores exequuntur ea quae ad multos pertinent; et
quanto ad plures, tanto est ordo superior: et ideo virtutes sunt
supremi inter exequentes ministeria, quia eorum actus se extendunt non
tantum ad res humanas, sed etiam ad res naturales, ut patet in
operatione signorum; et post potestates, quorum actus non tantum ad
homines, sed etiam ad Daemones se extendit; et post principatus,
quorum operatio est circa totam multitudinem; et ultimi Angeli, qui
operantur circa determinatas personas; Archangeli vero medii sunt,
habentes aliquid commune cum utrisque, ut prius dictum est.
Ad quartum dicendum, quod omnia officia humana pertinentia ad
singulares personas, cum quibuscumque ordinibus similitudinem habeant,
diriguntur per ultimum ordinem, inquantum participant virtutes
superiorum, ut dictum est; sed illa officia quae ad multitudinem
pertinent, diriguntur per principatus vel Archangelos: et ideo homo
in praelatione constitutus illuminatur ab Angelo inferioris ordinis de
his quae ad statum personae suae pertinent; sed ab Angelo principe de
his quae respectant ad regimen multitudinis.
|
|