|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnibus hominibus
deputentur Angeli ad custodiam. Custodia enim Angelorum valet
hominibus ad evitandum pericula, et ad instruendam ignorantiam. Sed
Adam in primo statu ab utroque liber fuit. Ergo Angelum custodem non
habuit.
2. Praeterea, gratia confirmata in quibusdam hominibus hoc efficit
ut mortaliter peccare non possint, ut patet in sanctificatis in utero.
Sed contra impedimentum salutis per peccatum principaliter ordinata est
custodia Angelorum. Ergo videtur quod tales ea non indigeant.
3. Praeterea, ante nativitatem ex utero sacramenta salutis puero
conferri non possunt. Sed hoc est quod Angelus custos in homine
promovere intendit, scilicet salutem. Ergo puerperio animato ante
nativitatem Angelorum custodia non debetur.
4. Praeterea, custodia Angelorum est per hoc quod homines
illuminando instruunt. Sed pueri ante perfectam aetatem non sunt
capaces doctrinae. Ergo videtur quod careant Angelorum custodia.
5. Praeterea, 2 Thessal. 1, dicitur, quod omnis actus
Antichristi erit secundum operationem Satanae. Sed custodia
Angelorum ordinatur contra tentationes malignorum spirituum. Ergo
videtur quod frustra ab Angelo custodietur.
6. Sed contra, videtur quod etiam Christus Angelum custodem
habuit. Primo per hoc quod dicit Dionysius quod subdebatur paternis
dispositionibus mediantibus Angelis. Sed, ut dictum est, per
custodiam executio divinae dispositionis fit de hominibus per Angelos.
Ergo videtur quod Christus Angelum custodem habuit.
7. Praeterea, Lucae 22, 43, dicitur, quod apparuit Angelus
domini, confortans eum. Ergo videtur, cum confortare sit unus actus
custodiae, quod Angelum custodem habuit.
Respondeo dicendum, quod, sicut in 1 libro, dictum est,
providentia proprie est ad conferendum ea quae promovent in finem, et
removendum ea quae impediunt. Ultimum autem in his adjutoriis est id
quod conjungit fini, quod a solo Deo est: et ideo ea quae ab Angelis
custodibus per divinam providentiam circa singulares personas
exequuntur, sunt quaedam praeparationes juvantes ad consequendum finem
ultimum. Praeparans autem non habet operationem circa rem, nisi quae
est ordinata ad finem, ante finis consecutionem; et ideo omnibus
hominibus, ab infusione animae rationalis per quam ad finem salutis
ordinantur, custodia debetur usque ad mortem, quando terminatur via
proficiendi in finem. Nulli ergo carent custodia Angelorum, nisi vel
per hoc quod fiunt impoenitibiles, ut damnati, vel per hoc quod finem
gloriae consequuntur, ut beati.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in Adam non esset periculum ex
aliqua corruptione carnis instigante ad malum, erat tamen periculum ex
potentia peccandi, et ex Daemone oppugnante: et similiter erat
debilioris cognitionis quam Angelus; et ideo indigebat praesidio
custodis Angeli.
Ad secundum dicendum, quod etiam si confirmati peccare non possint,
possunt tamen proficere, et eorum profectus potest impediri; et
propter hoc indigent custodia Angelorum ad promovendum in bonum, et
removendum impedimentum.
Ad tertium dicendum, quod pueri in materno utero non recipiunt
sacramenta Ecclesiae, quia non subduntur actibus ministrorum: sed
operibus divinis et Angelorum subduntur; et ideo eis ab infusione
animae rationalis, custos Angelus assignatur, per quem prohibetur
virtus Daemonis ab ejus nocumento, et propter multa impedimenta,
quibus potest ejus complexio deteriorari, ut efficiatur pronior ad
peccandum, vel etiam ipsa vita extingui: et in hoc etiam prosunt
parvulis natis, quamvis eos non illuminent.
Unde patet responsio ad quartum.
Ad quintum dicendum, quod Antichristus etiam habebit Angelum
custodem: quia lex communis propter unum mutari non debet: et in hoc
ejus poena justior apparebit, quia beneficia toti naturae humanae
provisa, sibi non subtrahuntur. Nec tamen est omnino frustra
custodia; quia etsi ad bonum non convertatur, a multis tamen malis
cessabit, retractus ab Angelo custode: hunc enim effectum ad minus
semper consequitur Angelus per custodiam in quocumque obstinato.
Ad sextum dicendum, quod Christus non habuit Angelum custodem: tum
quia anima sua omnibus Angelis superior fuit, immediate a verbo sibi
unito illuminata: tum quia erat verus comprehensor: unde ejus bonum
nec impediri nec juvari poterat. Dicitur vero subdi paternis
dispositionibus per Angelos quodammodo indirecte, inquantum Angeli
instruebant Joseph et matrem ejus de his quae circa ipsum puerum
existentem agenda erant, ut habetur Matth. 2.
Ad septimum dicendum, quod Angelus dicitur confortasse eum, non
aliquid in ipsum imprimendo, sed per modum ministerii, inquantum
congratulabatur fortitudini ejus; sicut homo naturaliter in
tribulatione confortatur ad praesentiam amicorum: et ita per modum quo
fuerat vera tristitia, fuit confortatio vera, et non apparens tantum,
ut quidam dicunt.
|
|