|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angelus quandoque
relinquat hominem cui deputatur custos. Primo per hoc quod habetur
Hierem. 51, 1: curavimus Babylonem, et non est sanata.
Derelinquamus ergo eam. Sed hoc dicitur ex persona Angelorum, ut
dicit Glossa. Ergo videtur quod relinquat, quando a peccato non
corrigitur.
2. Praeterea, Isa. 5, 5, dicitur: auferam sepem ejus et erit
in direptionem. Glossa: idest custodiam Angelorum. Ergo idem quod
prius.
3. Praeterea efficacius custodit Deus hominem quam Angelus. Sed
Deus quandoque relinquit hominem, ut in Psal. 21, 1, dicitur:
quare me dereliquisti? Ergo multo fortius Angelus.
4. Praeterea, Zachariae 4 dicitur, quod reversus est Angelus qui
loquebatur ad eum: et similiter etiam Danielis 10. Sed non
revertitur nisi qui abscedit. Ergo videtur quod Angelus quandoque
hominem relinquat.
5. Praeterea, Angeli quandoque sunt in caelo Empyreo. Sed cum
sunt ibi, non sunt circa nos, secundum Damascenum. Ergo videtur
quod aliquando nos relinquant.
6. Praeterea, medicus sapiens infirmum desperatum relinquit. Sed
Angeli custodes possunt scire aliquem esse praescitum per
revelationem, et videre aliquem obstinatum in peccatis. Talis autem
est sicut infirmus desperatus. Ergo videtur quod etiam Angelus, qui
est quasi medicus spiritualis, talem relinquat.
1. Sed contra, boni Angeli sunt magis proni ad juvandum quam mali
ad infestandum. Sed mali nunquam cessant ab infestatione. Ergo nec
boni a custodia.
2. Praeterea, de nemine est desperandum, quamdiu est in statu
viae. Sed infirmus non relinquitur a medico nisi propter
desperationem. Ergo videtur quod Angelus non dimittat hominem,
quantumcumque peccatorem.
Respondeo dicendum, quod cum custodia Angelorum sit quaedam executio
divinae providentiae, oportet esse idem judicium de utroque. Divina
autem providentia nunquam relinquit hominem ex toto, quia omnino in
nihilum redigeretur; sed verum est quod magis et minus providet
diversis, secundum eorum conditionem: et ideo in Psalm. 33,
16, oculi Dei super justos dicuntur, et aures ejus ad preces
eorum; quibus adeo perfecte providet ut omnia eis cooperentur in
bonum, ut dicitur Rom. 8. Sed malos secundum aliquid derelinquit,
inquantum permittit eos subjacere tribulationibus, et quod gravius
est, etiam in peccata ruere; unde ad Rom. 1, 28: propterea
tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non
conveniunt. Similiter etiam Angeli dicuntur aliquos derelinquere
secundum quid, inquantum exponuntur tribulationibus, vel etiam justo
Dei judicio ab aliquo peccato non retrahuntur; nunquam tamen ita
relinquunt quin sit aliquis effectus custodiae, inquantum aliquod malum
prohibent, et ad aliquod bonum promovent.
Ad primum ergo dicendum, quod haec intelligitur esse vox Angelorum
discedentium ab homine peccatore in hora mortis; quia tunc primo
desperatur de ejus salute. Vel potest dici, quod derelinquunt
secundum quid, ut dictum est, sicut etiam et Deus.
Unde patet responsio ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod Angelus ab eo recesserat quantum ad aliquem
effectum, quia scilicet ipsum de futuris non illuminaverat, et non
quantum ad omnem effectum custodiae.
Ad quintum dicendum, quod quandocumque aliquod agens imprimit fortem
impressionem, remanet illa impressio in patiente per aliquod tempus,
etiam ad absentiam agentis, ut patet in motibus violentis: et ita
dico, quod ad unam actionem Angeli in hominem potest homo bonam
dispositionem accipere, quae manet in eo ad aliquod tempus, ut patet
quando aliquis semel devote orat, ad plures dies remanet inde
devotior; et ita Angelus quamvis non semper sit praesens, potest
semper custodire, inquantum effectus ejus manet post actionem suam.
Ad sextum dicendum, quod nullus in statu viae est adeo obstinatus quin
possit per poenitentiam converti; unde non est de eo desperandum; et
si Angelus sciret eum praescitum, posset tamen multa mala in eo
impedire, sicut de Antichristo dictum est, art. praeced.
|
|