|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli doleant de
damnatione hominum quos custodiunt. Exterior enim luctus est signum
interioris doloris. Sed Isai. 33, 7, dicitur: Angeli pacis
amare flebant. Ergo videtur quod doleant.
2. Praeterea, amicorum est compati sibi in necessitatibus. Sed
Angeli ferventissima caritate nos diligunt. Ergo videtur quod
contristentur, hominum damnationi compatiendo.
3. Praeterea, sapientis est dolere de his per quae suum gaudium
minuitur. Sed per damnationem hominum minuitur gaudium Angelorum quod
esset de conversione eorum, de quo habetur Lucae 15, 10: gaudium
est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ergo de
hominum damnatione dolent.
4. Praeterea, omne id quod est contrarium volito et repugnans fini,
est contristans. Sed damnatio est contraria saluti quam volunt et per
officium custodiae procurant. Ergo damnatio hominum eos contristat.
1. Sed contra, Apoc. 21 dicitur, quod in caelesti Hierusalem
nec est luctus nec est dolor. Illius autem urbis cives sunt Angeli.
Ergo de nullo dolent.
2. Praeterea, perfecta beatitudo non compatitur secum miseriam.
Sed omnis tristitia ad miseriam pertinet, et fugienda est, ut in 7
Ethic. philosophus dicit. Ergo Angeli beati tristes esse non
possunt.
Respondeo dicendum, quod cum Angeli beati sint in divinae voluntatis
continua contemplatione, cui perfectissime conformantur, nihil potest
esse contra voluntatem eorum, sicut nec contra voluntatem Dei; potest
tamen esse aliquid praeter voluntatem eorum: sed hoc ipsum, inquantum
est permissum a Deo, est volitum ab eis, sicut a Deo; et ideo nihil
potest accidere de quo doleant Angeli, sicut nec de quo doleat Deus.
Et ideo simpliciter dicendum est quod neque de peccatis hominum
tristantur, neque de damnatione; sed utrobique laetantur de justa
permissione et punitione.
Ad primum ergo dicendum, quod illud secundum litteram intelligitur de
nuntiis Ezechiae, quos misit ad pacem ab Assyriis quaerendam, qui
audientes blasphemias Rapsacis, scissis vestibus fleverunt.
Allegorice vero exponitur de apostolis in Glossa. Si autem ad
Angelos referatur, intelligendus est dolor non proprie, sed
metaphorice, per modum quo etiam frequenter in Scripturis Deo
attribuitur.
Ad secundum dicendum, quod compati non potest qui passibilis non est;
et ideo ex impassibilitate Angelorum hoc accidit quod condolere non
possunt, non ex caritatis defectu.
Ad tertium dicendum, quod Angelorum gaudium non minuitur ex
damnatione, quia electorum numerus minui non potest. Vel potest
dici, quod ipsi semper gaudent de suis bonis operibus quae custodiendo
egerunt, licet ille qui custoditus est non salvetur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli volunt salutem hominis voluntate
antecedente sicut et Deus; sed voluntate consequente volunt hominem
damnari, si meruerit; unde consequens est ut de ejus damnatione non
doleant.
|
|