|
Et unum malum ad exercitium habet. Videtur injuste agi cum homine:
quia Daemones multo potentiores sunt hominibus: non enim est potestas
super terram quae ei comparetur, ut dicitur Job 41. Ergo non
justum est pugnam inter hominem et Daemonem constitui. Et dicendum,
quod cum liberum arbitrium non possit cogi ad peccandum, quantumcumque
sit Daemon fortis, homo resistere potest. Unde dicitur, quod
debilis est hostis qui non potest vincere nisi volentem; et super hoc
homini adest praesidium Angeli, et auxilium divinum, si suscipere
velit.
|
|