|
Dicto exitu rerum a primo principio, hic prosequitur ordinem earum in
ultimum finem; et dividitur in partes tres: in prima ostendit finem
ultimum creaturarum: in secunda ex fine ostendit creaturarum
diversitatem, ibi: et quia non valet ejus beatitudinis particeps
existere aliquis nisi per intelligentiam (...) fecit Deus
rationalem creaturam: in tertia, ex distinctione concludit tractandi
ordinem, ibi: ex praemissis apparet, rationalem creaturam in
angelicam et humanam fuisse distinctam. Secunda dividitur in tres: in
prima ostendit ordinem spiritualis naturae in finem; in secunda ordinem
corporalis, ibi: et sicut factus est homo propter Deum (...) ita
mundus factus est propter hominem; in tertia ordinem conjuncti ex
utroque, ibi: solet etiam quaeri, cum majoris dignitatis esse
videretur anima si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori.
Circa primum duo facit: primo ex fine concludit spiritualis naturae
institutionem; secundo concludit ordinem ipsius in finem, ibi:
ideoque si quaeratur, quare creatus sit homo vel Angelus, brevi
sermone responderi potest: propter bonitatem ejus. Et circa hoc tria
facit: primo assignat finem ex parte agentis; secundo ex parte
operis, ibi: et si quaeratur, ad quid creata sit rationalis
creatura, respondetur, ad laudandum Deum; tertio conjungit
utrumque, ibi: cum ergo quaeritur quare vel ad quid facta sit
rationalis creatura, brevissime responderi potest: propter Dei
bonitatem et suam utilitatem. Circa hoc duo facit: primo ostendit
finem corporalis creaturae; secundo excludit quamdam dubitationem,
ibi: de homine quoque in Scriptura interdum reperitur quod factus sit
propter reparationem angelicae ruinae. Hic quinque quaeruntur: 1
utrum Deo conveniat agere propter finem; 2 utrum finis omnium sit
Dei bonitas; 3 utrum omnia sint propter hominem facta; 4 propter
quid homo ex anima et corpore constitutus sit; 5 utrum tali corpori
anima ejus uniri debuerit.
|
|