|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non competit agere
propter finem. Finis enim est terminus motus: unde in his quae carent
motu, sicut in mathematicis, non est finis neque bonum, ut in 3
Metaph. dicitur. Sed Deus non producit res per motum, ut prius
dictum est. Ergo sibi non competit propter finem agere.
2. Praeterea, finis est perfectio agentis: unde sicut materia
appetit formam, ita agens finem. Sed Deo non competit ab aliquo
perfici, cum sit primum movens, et perfectio summa. Ergo non agit
propter finem.
3. Praeterea, unicuique agenti propter finem, melius est suum opus
esse quam non esse: quia per illud finem consequitur, ut patet
inducendo in singulis. Sed non melius, immo indifferens est Deo
utrum creaturae sint vel non sint; quia bonorum nostrorum non eget.
Ergo non agit propter finem.
4. Praeterea, actio ejus est ultimus finis rerum, quia est sua
substantia. Sed finis ultimi non est aliquis alius finis. Ergo
videtur quod actio ejus non sit propter finem.
1. Sed contra, omne agens quod non agit propter finem aliquem, opus
ejus est vanum. Sed Dei opera non sunt hujusmodi: unde in Psalm.
88, 48, dicitur: numquid enim vane constituisti omnes filios
hominum? Ergo agit propter finem.
2. Praeterea, secundum philosophum, omne agens per intellectum,
agit propter finem. Sed Deus est hujusmodi, cum sua scientia sit
causa rerum. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod agere aliquid propter finem est dupliciter:
vel propter finem operis, vel propter finem operantis. Finis operis
est hoc ad quod opus ordinatum est ab agente, et hoc dicitur ratio
operis; finis autem operantis est quem principaliter operans intendit:
unde finis operis potest esse in alio; sed finis operantis semper est
in ipso; sicut patet in aedificatore, qui lapides congregat ad
componendum eos, quod ista compositio, in qua consistit forma domus,
est finis operis; sed utilitas quae provenit ex hoc operanti, est
finis ex parte agentis. Cum autem omne opus divinum in finem quemdam
ordinatum sit, constat quod ex parte operis Deus propter finem agit.
Sed quia finis operis semper reducitur in finem operantis, ideo
oportet quod etiam ex parte operantis, finis actionis ejus
consideretur, qui est bonum ipsius in ipso. Sciendum est ergo, quod
agere hoc modo, est dupliciter: vel propter desiderium finis; vel
propter amorem finis: desiderium enim est rei non habitae; sed amor
est rei quae habetur, ut Augustinus dicit; et ideo omni creaturae
convenit agere propter desiderium finis, quia unicuique creaturae
acquiritur bonum ab alio quod ex se non habet; sed Deo competit agere
propter amorem finis, cujus bonitati nihil addi potest. Ipse enim
bonitatem suam perfecte amat, et ex hoc vult quod bonitas sua
multiplicetur per modum qui possibilis est, ex sui scilicet
similitudine, ex quo provenit utilitas creaturae, inquantum
similitudinem divinae bonitatis recipit: et ideo dicitur in littera,
quod Deus fecit creaturam propter bonitatem suam, considerando finem
operantis; et propter utilitatem creaturae, considerando finem
operis; et propter hoc etiam dicit Augustinus, quod inquantum Deus
est bonus, sumus: et Dionysius dicit, quod divinus amor non dimisit
eum sine germine esse.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Avicennam, sicut est duplex
agens, quoddam quod agit per motum, sicut naturale; et quoddam quod
agit sine motu, dando esse; ita duplex est bonum: quoddam acquisitum
per motum, et hoc est tantum in rebus naturalibus; et quoddam
acquisitum sine motu in recipiendo influentiam agentis sine motu, et
tale est bonum etiam in rebus immobilibus.
Ad secundum dicendum, quod illud quod agit propter desiderium finis,
habet finem extra se, quo perficitur. Hoc autem non convenit Deo qui
agit propter amorem finis, quia ipsemet est sibi finis a se habitus et
amatus: et ideo dicimus, quod divina voluntas non est perfecta quodam
alio, sed seipsa, quia ipsa voluntas est bonitas.
Ad tertium dicendum, quod omne id quod agit propter desiderium finis,
per actionem suam ordinatur ad consecutionem desiderati. Unde oportet
quod apud eum differat an sit vel non sit suum opus. Non autem apud
eum qui agit propter finis amorem, quia non agit ad acquirendum aliquod
bonum.
Ad quartum dicendum, quod actio divina est essentia ejus; et ex hac
parte non quaeritur finis ejus, sed ex parte illa qua effectum
creaturae communicat.
|
|