|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod creaturae non sint
propter Dei bonitatem. Sicut enim in 1 Cael. et Mund. dicitur,
nihil movetur naturaliter propter illud quod consequi non potest. Sed
nulla res potest consequi divinam bonitatem: quia ipsa non recipitur ut
perfectio alicujus creaturae, vel forma. Ergo res non sunt ordinatae
naturaliter in ipsam.
2. Praeterea, ut in 2 Cael. et Mund. dicitur, omnis res est
propter suam operationem, et res sempiterna vel incorporalis, est
propter sempiternalitatem sui esse. Sed esse rei et operatio non est
extra ipsam. Ergo videtur quod non sint propter Dei bonitatem, quae
est a rebus separata et impermixta.
3. Praeterea, omnis res producitur ab agente propinquius fini,
quantumcumque potest. Sed quanto aliquid est melius et diuturnius,
magis ad divinam bonitatem accedit. Ergo Deus fecit unumquodque
quantumcumque melius potuit, et ab aeterno, si facere potuit: quae
cum falsa sint, videtur quod bonitas Dei creaturarum finis non sit.
4. Praeterea, divina bonitas est sua beatitudo. Sed beatitudinis
ejus non est capax nisi intellectualis creatura, ut in littera
dicitur. Ergo non omnis creaturae finis est divina bonitas.
1. Sed contra, hoc propter quod res fit, est finis ejus. Sed,
sicut dicitur Proverb. 16, 4, universa propter semetipsum
operatus est dominus. Ergo videtur quod ipse sit finis omnium.
2. Praeterea, bonum habet rationem finis, ut in 3 Metaph.
dicitur. Ergo et summum bonum habet in Deo rationem finis ultimi.
Sed divina bonitas est summa bonitas. Ergo ipsa est ultimus rerum
finis.
Respondeo dicendum, quod finis et agens proportionantur ad invicem,
sicut materia et forma. Unde secundum differentiam agentis est
differentia finis. Est autem duplex agens. Quoddam quod suscipienti
suum effectum est proportionatum; unde formam ejusdem speciei vel
rationis in effectum inducit, sicut in omnibus agentibus univocis, ut
ignis generat ignem, et domus quae est in anima artificis, causat
domum quae est in materia. Quoddam vero agens non est proportionatum
recipienti suum effectum. Unde effectus non consequitur speciem
agentis, sed aliquam similitudinem ejus quantum potest, sicut est in
omnibus agentibus aequivoce, ut sol calefacere dicitur. Ita etiam est
duplex finis. Quidam proportionatus ei quod est ad finem; et talis
finis acquiritur ut perfectio in eo quod ad finem est, sicut sanitas
per operationem medicinae. Est etiam quidam finis improportionabiliter
excedens illud quod est ad finem: et hic non acquiritur ut perfectio
inhaerens ei quod est ad finem, sed aliqua similitudo ejus; et talis
finis est divina bonitas in infinitum creaturas excedens; et ideo non
acquiritur in creatura secundum se, ita ut sit forma ejus; sed aliqua
similitudo ejus quae est in participatione alicujus bonitatis; et ideo
omnis appetitus naturae vel voluntatis tendit in assimilationem divinae
bonitatis, et in ipsammet tenderet, si esset possibilis haberi ut
perfectio essentialis, quae est forma rei. Sed tamen ipsamet divina
bonitas potest acquiri a creatura rationali ut perfectio quae est
objectum operationis, inquantum rationalis creatura possibilis est ad
videndum et amandum Deum. Et ideo singulari modo Deus est finis in
quem tendit creatura rationalis praeter modum communem quo tendit in
ipsum omnis creatura, inquantum scilicet omnis creatura desiderat
aliquod bonum, quod est similitudo quaedam divinae bonitatis. Et ex
hoc patet quod in omni bono summum bonum desideratur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis res non acquirat divinam
bonitatem, tamen acquirit aliquam similitudinem ejus; et ex hoc
dicitur finis.
Ad secundum dicendum, quod ipsa operatio est ultima perfectio in qua
res existit: habitus enim et potentia imperfectionem dicunt: et ideo
idem est rei esse propter suam operationem et propter divinam
bonitatem, ad quam maxime accedit secundum quod maxime est in actu
perfecto. Similiter etiam ipsa sempiternitas essendi est quaedam
assimilatio divinae bonitatis; et propter hoc perpetuitas specierum
vocatur a philosophis divinum esse.
Ad tertium dicendum, quod finis non est causa rei, nisi secundum quod
est in voluntate agentis; et ideo ipsa bonitas divina secundum modum et
ordinem quo est ab eo volita est finis rerum. Et ideo tunc unaquaeque
res maxime ad suum finem accedit, quando imitatur divinam voluntatem,
secundum quod de ipsa re dispositum est a Deo.
Ad quartum dicendum, quod cum bonitas Dei sit finis rerum, ad ipsam
res diversimode se habent. Ipse enim Deus habet eam perfecte secundum
suum esse; unde summe bonus est; et etiam secundum suam operationem,
qua perfecte eam cognoscit et amat: unde beatus est, quia beatitudo
est operatio perfecta, secundum philosophum. Creatura autem
intellectualis non attingit ad eam secundum suum esse ut ipsa sit summum
bonum, sed secundum operationem intelligendo et amando eam; unde
particeps est beatitudinis et non tantum bonitatis divinae. Sed
creatura irrationalis accedit ad eam secundum aliquam assimilationem,
quamvis non pertingat neque secundum operationem neque secundum esse;
unde est particeps bonitatis, sed non beatitudinis.
|
|