|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia sint facta
propter hominem. Finis enim est intentus ab agente. Sed humana
natura non potest esse intenta a Deo: quia nullius intentio est ad hoc
quod est vilius se. Ergo videtur quod Deus non fecit omnia propter
hominem.
2. Praeterea, sicut universale agens non est nisi primum agens, ita
universalis finis non videtur esse nisi finis ultimus. Sed homo non
est finis ultimus creaturae, sed divina bonitas, ut dictum est. Ergo
non est finis omnium creaturarum.
3. Praeterea, non est sapientis artificis facere multa magna
instrumenta propter aliquod parvum. Sed humana natura est quasi
quoddam minimum in universo. Ergo videtur ridiculum quod totum
universum propter hominem factum sit.
4. Praeterea, illud quod non juvat ad id propter quod fit, est
superfluum et inane. Sed multa sunt in universo quae sunt homini
nociva, ut serpentes, spinae et hujusmodi: multa sunt etiam ex quibus
nullum juvamentum habet, sicut aliqui pisces in profundo maris
existentes. Ergo cum nihil sit vanum in operibus Dei, videtur quod
non omnia propter hominem facta sint.
1. Sed contra est quod dicitur in 2 Phys., quod sumus et nos
quodammodo finis omnium.
2. Praeterea, ordo universi est finis totius creaturae. Sed in
homine est quaedam similitudo ordinis universi; unde et minor mundus
dicitur: quia omnes naturae quasi in homine confluunt. Ergo videtur
quod ipse sit quodammodo finis omnium.
Respondeo dicendum, quod finis alicujus rei dicitur dupliciter: vel
in quem tendit naturaliter, vel ex eo quod ad ipsum sicut ad finem
ordinari dicitur, ut utilitatem aliquam consequatur secundum
intentionem et ordinem agentis. Utroque autem modo homo finis
creaturarum dicitur: et primus quidem ex parte operis, sed secundus ex
parte agentis. Differenter tamen homo dicitur finis, et divina
bonitas: quia ex parte agentis divina bonitas est finis rerum, sicut
ultimum intentum ab agente: sed natura humana non est intenta a Deo
quasi movens voluntatem ejus, sed sicut ad cujus utilitatem est
ordinatus effectus ejus. Ipse enim duplicem ordinem in universo
instituit; principalem scilicet, et secundarium. Principalis est
secundum quod res ordinantur in ipsum; et secundarius est secundum quod
una juvat aliam in perveniendo ad similitudinem divinam; unde dicitur
in 12 Metaph., quod ordo partium universi ad invicem est propter
illum ordinem qui est in bonum ultimum, et sic dicitur esse propter
aliud omne illud ex quo provenit ei utilitas. Sed hoc contingit
dupliciter; aut ita quod illud ex quo provenit alicui utilitas, non
habeat participationem divinae bonitatis nisi secundum ordinem ejus ad
hoc cui est utile, sicut sunt partes ad totum, et accidentia ad
subjectum, quae non habent esse absolutum, sed solum in altero: et
talia non essent nec fierent, nisi aliud esset, cui ex eis provenit
utilitas. Sed quaedam sunt quae habent participationem divinae
bonitatis absolutam, ex qua provenit aliqua utilitas alicui rei: et
talia essent etiam si illud cui provenit ex eis utilitas non foret: et
per hunc modum dicitur, quod Angeli et omnes creaturae propter hominem
a Deo factae sunt; et sic etiam homo factus est propter reparationem
ruinae angelicae: quia haec utilitas consecuta est et a Deo praevisa
et ordinata. Similiter ex parte operis ipsae creaturae tendunt in
divinam bonitatem sicut in illud cui per se assimilari intendunt. Sed
quia optimo assimilatur aliquid per hoc quod simile fit meliori se,
ideo omnis creatura corporalis tendit in assimilationem creaturae
intellectualis quantum potest, quae altiori modo divinam bonitatem
consequitur, et propter hoc etiam forma humana, scilicet anima
rationalis, dicitur esse finis ultimus intentus a natura inferiori, ut
in 2 de anima dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod homo non hoc modo dicitur esse finis
sicut intentum ab agente: quia haec est ratio finis ultimi et
principalis: sed sicut ad quod ordinatum est opus agentis aliquo modo,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod homo non est finis omnis creaturae sicut
ultimo intentum ab omni creatura, sed sicut illud cui provenit utilitas
ex omni creatura: et hoc contingit propter communicationem ejus cum
omni creatura, ut dicit Gregorius, ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod omnis creatura corporalis, quantumcumque
sit magna quantitate, est tamen inferior homine ratione intellectus.
Unde non est inconveniens, si omnis creatura talis etiam in
assimilationem ejus tendit, inquantum per hoc summae bonitati
assimilatur. Sed Angeli sunt nobiliores homine secundum conditionem
naturae; unde non sunt propter hominem praedicto modo, sed solum sicut
ex quibus provenit homini utilitas; sicut si diceretur regem esse
constitutum propter aliquem rusticum, cui provenit utilitas pacis
propter leges regis.
Ad quartum dicendum, quod hujusmodi non fuerunt a principio homini
nociva; sed postea per peccatum nociva sibi facta sunt; ex quibus
tamen aliqua utilitas sibi provenit, dum per hoc humilior fit, et in
talibus etiam visibilibus gloriam et sapientiam Dei considerat. Et
sic etiam in utilitatem cedunt ea quae in usum operis ejus non veniunt,
dum de eis aliquam cognitionem habet vel in universali vel in
particulari. Tamen auctoritas philosophi in 5 Physic., in
contrarium inducta, intelligitur de rebus artificialibus.
|
|