|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima rationalis corpori
uniri non debuit. Ea enim quae sunt ad finem, determinantur secundum
rationem finis. Sed anima rationalis est propter divinam beatitudinem
et bonitatem. Ergo cum per corpus impediatur a participatione divinae
beatitudinis, quia per operationes corporales impeditur anima a
contemplatione spiritualium, videtur quod corpori uniri non debuit.
2. Praeterea, illud quod habet per se esse subsistens, non unitur
alteri nisi accidentaliter; quia quod advenit post esse completum, est
accidens. Sed anima est quiddam in esse suo subsistens; alias post
corpus remanere non posset. Ergo non est unibilis, ut ex ea et
corpore fiat unum essentialiter.
3. Praeterea, ea quae maxime distant, non uniuntur nisi minima
conjunctione. Sed anima et corpus maxime distant, ut in littera
dicitur. Ergo cum conjunctio formae ad materiam sit secundum maximam
unionem, videtur quod anima non sit corpori unibilis, sicut forma
materiae.
4. Praeterea, potentiae animae fluunt ab essentia ejus. Sed
principiatum non potest esse simplicius principio a quo fluit. Cum
ergo quaedam potentia animae nullius corporis actus sit, ut intellectus
et voluntas; videtur quod nec essentia animae rationalis.
1. Sed contra, divinae bonitatis est omnes gradus creaturarum
universi complere. Sed quaedam creaturae sunt pure corporales,
quaedam pure intellectuales. Ergo ad completionem universi oportet
esse creaturam ex corporali et intellectuali natura compositam.
2. Praeterea, intellectus possibilis, secundum philosophum, est
sicut tabula in qua nihil est scriptum. Sed non potest perfici ut
scribatur aliquid in eo nisi per species in sensibus receptas. Ergo
oportet quod uniatur corpori organico sensibili.
Respondeo dicendum, quod causa finalis ipsius conjunctionis animae et
corporis assignatur in littera a Magistro sufficienter. Finis enim
potest sumi vel ex parte agentis, vel ex parte ipsius operis. Ex
parte agentis, scilicet Dei, finis est bonitas ejus, secundum quod
cadit in voluntate ipsius volentis bonitatem suam in res diffundere: et
haec est prima ratio quam Magister assignat. Ex parte autem operis,
finis intentus est pertingere in assimilationem divinae beatitudinis.
Hoc autem est secundum esse ejus, prout ipsa conjunctio animae et
corporis est quaedam similitudo divinae beatitudinis, qua conjungitur
spiritus Deo: et haec est secunda ratio quam assignat. Et etiam
secundum operationem, prout scilicet anima per operationes quas in
corpore exercet, ad divinam beatitudinem accedit merendo: et haec est
tertia ratio.
Ad primum ergo dicendum, quod si anima non esset corpori unibilis,
tunc esset alterius naturae; unde secundum hanc naturam quam habet,
non potest melius ad divinam bonitatem accedere quam per hoc quod unitur
corpori.
Ad secundum dicendum, quod quidquid advenit rei subsistenti ita quod
ex ipsius adventu novum esse constituatur, oportet accidentaliter
advenire, quia unius rei non potest esse nisi unum esse essentiale;
unde aliud esse superveniens erit accidentale. Sed corpus adveniens
animae trahitur in consortium illius esse a quo anima subsistere
potest, quamvis aliae formae non possunt subsistere in illo esse,
sicut potest anima.
Ad tertium dicendum, quod propter hanc objectionem Plato posuit, ut
Gregorius Nyssenus narrat, quod anima est in corpore sicut motor in
mobili, ut nauta in navi, et non sicut forma in materia; unde
dicebat, quod homo non est aliquid ex anima et corpore, sed quod homo
est anima utens corpore; et propter hoc etiam quidam quaesierunt
quaedam media inter animam et corpus, ut spiritum corporalem, animam
vegetabilem et sensibilem, et lucem, quibus mediantibus anima
rationalis corpori uniretur; quae omnia absurda sunt secundum
philosophiam, et improbata a philosopho in 8 Metaph. Et ideo
dicimus quod essentia animae rationalis immediate unitur corpori sicut
forma materiae, et figura cerae, ut in 2 de anima dicitur. Sciendum
ergo, quod convenientia potest attendi dupliciter: aut secundum
proprietates naturae; et sic anima et corpus multum distant: aut
secundum proportionem potentiae ad actum; et sic anima et corpus maxime
conveniunt. Et ista convenientia exigitur ad hoc ut aliquid uniatur
alteri immediate ut forma; alias nec accidens subjecto nec aliqua forma
materiae uniretur; cum accidens et subjectum etiam sint in diversis
generibus, et materia sit potentia, et forma sit actus.
Ad quartum dicendum, quod in formis est quidam gradus nobilitatis; et
quanto aliqua forma est nobilior, tanto plus materiae praedominatur;
unde forma terrae est magis materialis quam forma aeris vel ignis.
Inter autem omnes formas anima rationalis nobilior est, unde maxime
praedominatur materiae. Omne autem quod unitur alteri ut vincens et
dominans super illud habet effectum non solum secundum conjunctionem sui
ad alterum, sed etiam per se absolute, inquantum non dependet ad illud
cui unitur; sicut patet in igne candelae, cujus lumen extenditur ultra
ascensionem vaporis, et calefactionem. Unde quaedam vires ab anima
provenire possunt quae sunt corporis actus, et quaedam sunt ab organis
corporalibus absolutae; quamvis enim essentia animae corpori uniatur ut
forma, non tamen sicut forma materialis non habens esse absolute in quo
subsistere possit.
|
|