|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod tali corpori uniri non
debuit. Cum enim forma proportionetur materiae, nobilissimae formae
debetur nobilissimum corpus. Ergo videtur quod corpori caelesti debeat
uniri anima, quae est nobilissima formarum.
2. Praeterea, simplici formae magis proportionatur corpus simplex
quam compositum. Sed anima est simplicissima formarum. Ergo non
debet uniri composito, sed simplici.
3. Praeterea, corpus organicum est magis difforme quam corpus
homogeneum. Sed anima est simplicissimus motor. Ergo corpus cui
unitur sicut mobili, debet esse homogeneum et non organicum.
4. Praeterea, quanto corpus est subtilius, tanto magis accedit ad
nobilitatem formae et continentis. Sed ignis est subtilissimum
corpus; unde in 2 de generatione dicitur, quod habet plus de specie.
Ergo videtur quod ad minus secundum praedominium ignis debeat esse in
corpore animato; cujus contrarium ostendit motus gravis quem habet;
unumquodque enim movetur motu praedominantis in ipso, ut in 1 de caelo
et mundo dicitur.
1. Sed contra est quod dicitur Genes. 2, 7: formavit Deus
hominem de limo terrae. Et hoc etiam ad sensum videmus.
Respondeo dicendum, quod oportuit talem formam, scilicet animam
rationalem, corpori bene complexionato uniri: cujus rationem assignat
Avicenna dicens, quod oportet ordinem perfectibilium esse secundum
ordinem perfectionum. Inter omnes autem perfectiones illa est
nobilissima quae movet caelum, cui inter omnes alias perfectiones
maxime anima rationalis assimilatur: et ideo corpus oportet quod sit
simillimum caelo. De nobilitate autem corporis caelestis est, quod
non habet contrarium; unde quanto plus corpus separatur a
contrarietate, similius caelo efficitur. Hoc autem non potest esse in
generabilibus et corruptibilibus hoc modo quod a contrariis omnimode
absolvantur, scilicet calido et frigido, per hoc quod conveniunt ad
medium, quia medium neutrum extremorum est actu; et ideo illud corpus
quod venit ad maximam aequalitatem mixtionis, est simillimum caelo; et
tale corpus debet esse corpus humanum; et inde est quod dicitur 2 de
anima quod homo habet meliorem tactum ceteris animalibus; et quanto est
melioris tactus, tanto est melioris intellectus, quia subtilitas
tactus sequitur aequalitatem complexionis. Instrumentum enim tactus
debet esse in potentia respectu suorum sensibilium sicut medium et non
privatio, sicut pupilla est potentia album et nigrum, ut in eodem
libro dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus caeleste est nobilius quam corpus
humanum, et perfectio sua est nobilior quam anima humana. Sed, sicut
dicit Commentator, in Lib. 1 de substantia orbis, corpus caeleste
non est generabile neque corruptibile sicut corpus humanum; et ideo non
indiget perfectione terminante ipsum sensificando et vegetando, sed qua
moveat ipsum in loco: et quaecumque sit virtus illa, sive Deus sive
Angelus, est superior in natura quam anima humana, quae est motor
corporis humani; et corporeitas caeli quam corporeitas corporis
humani.
Ad secundum dicendum, quod corpora simplicia maxime removentur a
similitudine caeli, inquantum in eorum natura est habere contrarium cum
intentione, et ideo corpori tali anima rationalis uniri non debuit.
Ad tertium dicendum, quod anima rationalis quamvis sit simplex in
essentia, tamen est multiplex in potentiis et operationibus: et ideo
oportet quod corpus suum multa habeat organa ad diversas operationes
apta; et propter hoc natura dedit homini manus, quibus plurimas
operationes facere potest; et propter hoc etiam quanto anima est minus
nobilis, requirit minorem diversitatem in organis, sicut patet in
plantis et in animalibus annulosis.
Ad quartum dicendum, quod elementa quanto plus habent de specie et de
qualitatibus activis, tanto plus habent de virtute agendi: unde non
posset fieri adaequatio, nisi de elemento magis materiali esset plus
secundum quantitatem vel materiam. Ideo oportet corpus humanum
secundum quantitatem habere plus de terrestri, quamvis non secundum
qualitatem, quia in corpore vivo dominatur calidum: unde in libris de
anima dicitur, quod nihil est sensitivum sine calore, et quod calor
ignis est instrumentum animae. Et quia gravitas et levitas, quae sunt
principia motus localis, consequuntur quantitatem materiae, ideo motus
gravis apparet in corpore humano.
|
|