|
Plato namque tria initia existimavit. Sciendum, quod in hoc Plato
erravit, quia posuit formas exemplares per se subsistentes extra
intellectum divinum, et neque ipsas neque materiam a Deo esse habere.
Aristoteles vero duo principia dixit. Videtur imperfecte tangere
positionem ejus: quia ipse ponit tria principia, in 1 Phys.,
materiam, formam, et privationem. Praeterea, ipse ponit non solum
causam effectivam exemplarem, quae intelligitur per principium
operatorium, sed etiam causam finalem. Praeterea, secundum ipsum,
forma et agens et finis incidunt in idem, ut in 2 Phys. dicit; et
ita videtur tantum duo principia posuisse. Ad quod dicendum, quod
Aristoteles non erravit in ponendo plura principia: quia posuit esse
omnium tantum a primo principio dependere; et ita relinquitur unum esse
primum principium. Erravit autem in positione aeternitatis mundi. Ad
primum ergo dicendum, quod privatio ab eo non ponitur per se
principium, sed per accidens; nec in esse rei, sed in fieri tantum.
Ad aliud dicendum, quod secundum ipsum, primum principium agens et
ultimus finis reducuntur in idem numero, ut patet in 12 Metaph.:
ubi ponit quod primum principium movens movet ut desideratum ab
omnibus. Forma autem quae est pars rei non ponitur ab eo in idem
numero incidere cum agente, sed in idem specie vel similitudine: ex
quo sequitur quod sit unum principium primum extra rem, quod est agens
et exemplar et finis; et duo quae sunt partes rei, scilicet forma et
materia, quae ab illo primo principio producuntur. Intelligendo
amaret. Hic ponit quatuor, quae se secundum ordinem habent.
Intellectus enim secundum apprehensionem boni gignit amorem, amor
autem unit amato, et quodammodo illud suum esse facit possidendo. Et
ex hac conjunctione sequitur delectatio quae perficit rationem
fruitionis. Cetera ex praedictis manifesta sunt.
|
|