|
Hic inquirit Magister, utrum Angeli, dum officium custodiae durat
in merito vel praemio proficiant; et dividitur in partes duas: primo
ponit duas opiniones; secundo eligit alteram illarum, ibi: illud vero
quod alii superius dicunt, probabilius videtur. Prima in duas,
secundum duas opiniones; quarum secunda incipit ibi: alii autem dicunt
Angelos in confirmatione tanta deitatis dilectione atque notitia fuisse
praeditos, ut in his ulterius non profecerint vel profecturi sint.
Circa primum tria facit: primo ponit opinionem; secundo confirmat per
auctoritatem, ibi: et quod Angeli proficiant in cognitione, ac per
hoc in beatitudine, testimoniis sanctorum confirmant; tertio solvit
contrarietatem ibi: his autem videtur contradicere Augustinus. Illud
vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur. Hic eligit
alteram opinionem; et circa hoc duo facit: primo eligit primam
opinionem; secundo respondet ad quasdam auctoritates quae sunt in
contrarium, ibi: quibus tamen videntur obviare quarumdam auctoritatum
verba. Hic quaeruntur sex: 1 utrum Angeli proficiant in cognitione
Dei, quae est praemium essentiale; 2 utrum proficiant in cognitione
aliarum rerum per illuminationem superiorum; 3 utrum accrescat eis
aliqua cognitio per mutuam locutionem; 4 utrum mysterium incarnationis
per Ecclesiam didicerint; 5 utrum inter eos sit pugna et
contradictio; 6 utrum ordinum distinctio maneat post diem judicii.
|
|