|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angeli in visione Dei
proficiant. Perfectio enim virtutis non tollit sed auget efficaciam
merendi. Sed in Angelis beatis est perfecta caritas, quae est radix
merendi, qua omnes eorum actus informantur. Ergo videtur quod semper
magis et magis mereantur divinam visionem in eis augeri.
2. Praeterea, secundum Avicennam, omnis actio creaturae est ad
aliquod commodum agentis; unde liberalitatem puram solius Dei propriam
dicit. Sed Angeli creati sunt. Ergo ex actibus eorum circa nos
aliquid eis accrescit; et ita videtur quod eorum bonum semper magis ac
magis augeatur.
3. Praeterea, quanto aliquis intellectus est clarior, tanto
perspicacius intuetur. Sed inferiores Angeli continue a superioribus
illuminantur. Ergo videtur quod semper limpidius Deum contemplentur.
4. Praeterea, si non possunt proficere in Dei visione, aut hoc est
quia pervenerunt ad summam perfectionem, aut quia majoris perfectionis
capaces non sunt. Sed primum esse non potest, quia summa perfectio
solius Dei est, quia seipsum comprehendendo videt: similiter nec
secundum, quia sic homines essent capaciores inferioribus Angelis:
quia homines, ut dictum est, possunt pervenire ad modum
contemplationis supremorum ordinum. Ergo videtur quod Angeli etiam in
divina contemplatione proficere possunt.
1. Sed contra, Magister supra dixit, quod perfectio naturae
glorificatae est, quando habet quidquid nata est habere. Sed Angeli
sunt glorificati. Ergo totum id quod nati sunt habere, habent.
2. Praeterea, in termino motus non contingit esse motum. Sed
Angeli non sunt in statu viae, cui competit motus, sed in termino.
Ergo videtur quod ipsi proficere non possint, cum profectus sit motus
quidam.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, operatio et motus
differunt: operatio enim est actus perfecti, ut lucidi lucere, et
intellectus in actu, intelligere; sed motus est actus imperfecti
tendentis in perfectionem: et ideo id quod est in sua ultima
perfectione, habet operationem sine motu, sicut Deus; quod autem
distat ab ultima perfectione, habet operationem conjunctam motui: quia
proficere in beatitudine est quidam motus naturae tendentis in
perfectionem: ideo quandocumque Angelus vel homo ponitur in ultima sua
perfectione, operatio ejus non est meritoria nec proficiens. Sed in
hoc, quando scilicet Angelus sit in sua ultima perfectione, est
duplex opinio. Una quam Magister approbat, scilicet quod erit in die
judicii. Alia est quae in littera tangitur, quod hoc fuit in prima
eorum confirmatione; et haec videtur mihi probabilior: tum quid ultima
perfectio rei est in termino suae viae; terminus autem viae Angelorum
fuit eorum confirmatio: non enim nunc viatores dicuntur, nisi forte
secundum quid, inquantum circa viatores operantur: tum quia idem
judicium est de hominibus post mortem, et de Angelis post
confirmationem vel casum. Homini autem statim post mortem ultima sua
perfectio confertur, nisi forte aliquid purgandum repugnet, nec
differtur usque ad diem judicii, ut Graeci errantes dicunt; et ideo
dicimus, quod Angeli statim in confirmatione ultimam perfectionem
beatitudinis consecuti sunt, nec postmodum in visione Dei proficiunt,
in qua eorum beatitudo essentialiter consistit.
Ad primum ergo dicendum, quod perfectio virtutis includens finem,
tollit rationem meriti et motus, qui repugnat fini; sed in via ad
finem auget efficaciam meriti.
Ad secundum dicendum, quod omnis operatio creaturae ordinata est ad
perfectionem ejus; sed quandoque operatio non est ad alium finem, sed
ipsamet est finis, ut in 1 Ethic. dicitur; et sic dico, quod
illuminare inferiores, in Angelis est dignitas eorum: quia in hoc
maxime consequuntur Dei similitudinem: et ideo non oportet quod per
hujusmodi operationes aliquid mereantur.
Ad tertium dicendum, quod unus Angelus non illuminat alium, ut
dictum est, de his quae ad essentiam beatitudinis pertinent, sed de
aliis; et ideo non oportet quod propter hoc limpidius videant Deum,
sed ea de quibus illuminantur.
Ad quartum dicendum, quod Angeli summum gradum contemplationis non
attingunt; sed propter hoc dicuntur non proficere, quia tota eorum
capacitas plena est: nec ampliari potest illa capacitas Angelorum per
meritum, sicut in hominibus qui sunt in statu viae.
|
|