|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli inferiores per
superiorum illuminationem in cognitionem rerum sive divinorum effectuum
non proficiant. Omnis enim operatio Angeli aut pertinet ad naturam
aut ad praemium. Sed in naturali cognitione non proficiunt, quam
totam simul in creatione receperunt; nec etiam in merito aut in praemio
proficiunt. Ergo videtur quod in eis cognitio divinorum effectuum non
crescat.
2. Praeterea, Deus est causa rerum per essentiam suam. Ergo in
hoc quod videtur essentia sua, cognoscitur ipse esse causa. Sed
quando cognoscitur aliquid inquantum est causa, cognoscitur etiam
effectus ejus. Ergo videtur, cum Angeli beati essentiam divinam
videant, quod etiam in ipsa effectus ejus cognoscant; et sic in
cognitione divinorum effectuum non crescunt.
3. Praeterea, nihil est cujus ratio non sit in Dei scientia, sive
verbo ejus, quod est ars plena rationum viventium, ut dicit
Augustinus. Sed Angeli beati vident Dei verbum. Ergo cognoscunt
omnes divinos effectus; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, qui videt speculum, necessario videt formas
relucentes in speculo, nisi diversitas partium speculi impediat, ut
dum intuetur unam partem speculi, formas resultantes in alia parte non
videat. Sed Dei verbum, quod est sapientia genita, est speculum
sine macula, ut dicitur Sap. 7, in quo omnes rerum rationes
resplendent. Ergo cum verbum sit indivisibile, Angeli intuentes
verbum omnia in eo cognoscunt; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, secundum philosophum, intellectus cum intelligit
difficilia, non minus intelligit infima, sed magis: altissimum autem
intelligibile est essentia divina. Sed eam Angeli vident. Ergo
videtur quod omnia alia cognoscere possunt; et ita eorum cognitio non
crescit.
1. Sed contra est quod dicit Dionysius in fine Cael. Hierar.
quod multae rationes sacramentorum latent supernas essentias, idest
Angelos. Sed quaecumque latent aliquem, ipse potest in cognitionem
eorum proficere. Ergo Angeli in cognitione proficere possunt.
2. Praeterea, in 6 cap. ejusdem libri dicit, quod Angeli
inferiores per superiores a nescientia purgantur. Sed non liberatur
aliquis a nescientia nisi per scientiae acquisitionem. Ergo videtur
quod Angeli in acquirendo scientiam proficiant.
Respondeo dicendum, quod Angeli proficiunt in cognitione divinorum
effectuum per illuminationes in inferiores a superioribus descendentes:
et hoc patet sic. Cum enim Deus sit universalissima causa omnium
entium, in visione essentiae ejus non cognoscuntur omnes effectus
ipsius de necessitate, nisi intellectus totam virtutem ejus
comprehendat: et quanto aliquis intellectus limpidius eam videt, tanto
plura in ea cognoscere potest; sicut in principiis primis
speculativis, qui perspicacioris intellectus est, plures conclusiones
in eis videt: et ita superiores Angeli plures effectus in essentia
divina cognoscunt quam inferiores, et de illis superiores inferiores
illuminare et instruere possunt: et tamen aliqui effectus sunt quos
omnes immediate in visione divinae essentiae percipiunt, quamvis etiam
hos superiores perfectius cognoscant, sicut et divinam essentiam
clarius intuentur; et unusquisque ordo ex illo nomen et rationem
recipit, quod est ultimum suae virtutis ad capiendam rerum cognitionem
immediate in visione divinae essentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod revelationes divinorum effectuum
pertinent ad praemium, non quidem essentiale, sed accidentale: et
dicitur praemium accidentale ad quod merita directe non ordinantur, sed
superadditur ex liberalitate retribuentis.
Ad secundum dicendum, quod per hanc rationem probat Algazel, Deum
creaturarum scientiam habere, inquantum suam essentiam cognoscit; non
tamen sequitur quod videns essentiam ejus omnia sciat, nisi ipsam
perfecta cognitione comprehendat; et hoc Angelis non convenit.
Et per hoc patet responsio ad tertium: quia quamvis verbum videant,
non tamen ipsum secundum modum rei cognitae vident, sed secundum modum
cognoscentium, idest sui ipsorum; et ideo non oportet quod omnia quae
in verbo sunt cognoscant.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Boetius in Lib. de
Trinit., in divinis non oportet ad imaginationem deduci. Unde non
est imaginandum rationes rerum resplendere in speculo aeterno sicut
formae visibiles in speculo materiali; sed magis sicut causatorum
rationes praeexistunt in sua causa, ut Dionysius dicit in Lib. de
divinis Nom. Non est autem necessarium ut qui causam videt, hoc ipso
omnes rationes effectuum in ea cognoscat, ut dictum est; et ideo ratio
non procedit. Vel dicendum, ut communiter dicitur, quod speculum
aeternum voluntarium est: quia in eo non videtur nisi quod ipse vult
ostendere. Secus est autem de speculo materiali, quod ex necessitate
naturae repraesentat formas in eo relucentes.
Ad quintum dicendum, quod quia nostra cognitio a sensu incipit, ideo
de minus notis in magis nota secundum naturam devenimus; et ideo
manifestissima naturae sunt nobis ultimo nota, et difficillima ad
cognoscendum, scilicet res immateriales, ut Deus et Angeli. Sed in
Angelis est e converso: quia ea quae sunt magis nota simpliciter,
sunt etiam notiora quo ad eos; et ideo licet essentiam divinam maxime
cognoscant, non tamen ex hoc sequitur quod omnia alia cognoscant; sed
secundum quod perfectius ipsam vident, ex ea in plurium effectuum
cognitionem procedere possunt.
|
|