|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli non accipiant
cognitionem aliquorum per mutuam locutionem. Dicit enim Basilius: si
nuda et intecta anima viveremus, ex solis nutibus intentionum
cogitationes alterutrum panderentur. Sed Angeli habent intellectum
non obtectum corpore. Ergo unus alterius cogitationes videt; et ideo
mutua locutione non egent.
2. Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquod signum, quod
mentis occultum conceptum exprimat. Sed tale signum in Angelis
sensibile esse non potest, nec intellectuale: non sensibile, quia
sensitivam cognitionem non habent; nec etiam manens in intellectu
tantum, quia hoc esset aequaliter ignotum cum alio conceptu mentis qui
manifestandus esset. Ergo videtur quod in Angelis manifestatio per
locutionem esse non possit.
3. Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquod medium, per
quod intentio loquentis ad audientem deferatur. Sed tale medium in
Angelis inveniri non potest. Ergo nec locutio.
4. Praeterea, in locutione corporali sonus ad aures perveniens
excitat audientem ad audiendum. Sed in Angelis non potest poni
aliquod tale excitativum, cum nihil sit in uno postmodum in altero
factum; et tamen necessaria esset excitatio ad attendendum, si esset
locutio; quia unus Angelus non semper alterum considerat. Ergo non
est ibi locutio.
5. Praeterea, a loquente recipitur aliquid in audiente. Sed
superiores ab inferioribus nihil recipiunt. Ergo videtur quod ad minus
inferiores superioribus loqui non possint.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth. 13, 1: si linguis
hominum loquar et Angelorum. Sed locutio est actus linguae. Ergo
Angeli loquuntur.
2. Praeterea, Angelus est majoris virtutis naturaliter quam homo.
Sed homo potest alteri loquendo suam cogitationem exprimere. Ergo
multo fortius Angelus.
Respondeo dicendum, quod in Angelis est quaedam locutio, quae tamen
ab illuminatione differt in duobus. Primo quantum ad ea de quibus
sunt: quia illuminatio proprie est de his quae superior Angelus in
lumine divinae essentiae apprehendit, quae inferior ibi non videt;
unde indiget ut in lumine superioris Angeli magis determinato et
contracto quam sit lumen divinum, illa cognoscat. Sed locutio est de
motibus liberi arbitrii, quos in uno alius non videt. His enim duobus
modis aliquid potest esse notum uni Angelo et ignotum alteri. Secundo
quantum ad modum quo utrumque perficitur, differentem secundum duo quae
ad visionem intellectualem requiruntur, ad similitudinem visionis
corporalis, scilicet ipsa res quae intellectui proponitur, et lumen
sub quo videtur. Illuminatio ergo fit per hoc quod lumen intellectus
unius Angeli per perfectius lumen superioris confortatur ad aliquorum
cognitionem; sed locutio per hoc quod aliqua prius occulta proponuntur
ut cognoscenda sine hoc quod virtus cognoscentis fortificetur; ut patet
in recitationibus historiarum, in quibus aliquis cognoscit quod prius
nesciebat, sine hoc quod suus intellectus clarificetur. Qualiter
autem aliquid possit proponi Angelo ut cognoscendum ab ipso, patet ex
simili nostrae locutionis. Est enim aliquid in homine quod alius homo
de ipso naturaliter percipere potest, ut ea quae exterioribus sensibus
subjacent; aliquid vero quod videri non potest, sicut interiores
conceptus mentis. Species ergo conceptae interius, secundum quod
manent in simplici conceptione intellectus, habent rationem
intelligibilis tantum: secundum autem quod ordinantur ab intelligente
ut manifestandae alteri, habent rationem verbi, quod dicitur verbum
cordis; secundum autem quod aptantur et quodammodo ordinantur signis
exterius apparentibus, si quidem sunt signa ad visum, dicuntur nutus;
si vero ad auditum, dicitur proprie locutio vocalis: hi enim duo
sensus disciplinabiles sunt. Similiter in Angelis interior conceptus
mentis libero arbitrio subjacens ab alio videri non potest. Quando
ergo speciem conceptam ordinat ut manifestandam alteri, dicitur verbum
cordis; quando vero coordinat eam alicui eorum quae unus Angelus in
alio naturaliter videre potest, illud naturaliter cognoscibile fit
signum expressivum interioris conceptus; et talis expressio vocatur
locutio, non quidem vocalis, sed intellectualibus signis expressa; et
virtus exprimendi dicitur lingua eorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Basilius intendit ab anima separata
excludere indigentiam vocalis locutionis: non autem spiritualis,
qualis dicta est in Angelis esse; et sic etiam exponendae sunt multae
auctoritates similes quae ad hoc induci possunt.
Ad secundum dicendum, quod illud naturaliter notum in uno Angelo ab
alio, est quasi signum latentis interius cogitationis, non sensibile,
sed intellectuale.
Ad tertium dicendum, quod Angeli non debent cogitari ut distantes
secundum situm, sicut dicimus duo corpora vel duo puncta: quia quod
facit in corporalibus situs, hoc facit in spiritualibus ordo, ut dicit
Augustinus. Unde non exigitur aliquod medium per quod deferatur
locutio unius ad alterum; sed sufficit ad hoc solus ordo intentionis
unius ad manifestandum alteri. Vel dicendum, quod omnes continuantur
in radiatione divini luminis, vel naturalis vel superadditi, ut supra
dictum est: quod non fit unum numero in omnibus, sed ab uno
principio, et in unum finem, et ordinate in diversis acceptum. Unde
per illud lumen unus alterius locutionem cognoscit, sicut et
essentialia ejus.
Ad quartum dicendum, quod Angelus, praecipue beatus, semper est in
actuali consideratione sui ipsius, et per consequens eorum quae ad
ipsum pertinent, quorum omnium ipse est ratio cognoscendi. Nihil enim
prohibet plura intelligi simul, quae una ratione cognoscuntur. Quam
cito autem unus Angelus ordinat locutionem suam ad alterum, efficitur
locutio ejus de pertinentibus ad illum, et ita ab eo cognoscitur; et
inde patet quomodo unus Angelus plures sibi loquentes audire potest,
et unus sanctus plures eum invocantes.
Ad quintum dicendum, quod inferior Angelus potest loqui superiori,
non illuminare eum: quia loquens non influit aliquid in audientem, sed
solummodo proponit sibi ut cognoscibile.
|
|