|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Angeli per homines
mysterium incarnationis didicerint. Primo per hoc quod habetur
Ephes. 3, 9: ut innotescat principatibus et potestatibus in
caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.
2. Praeterea, superioris est illuminare et instruere inferiores.
Sed quidam homines quibusdam Angelis superiores sunt: quod probatur
ex hoc quod dicitur 1 Corinth. 6, 3: nonne Angelos judicabimus?
Comparatione melioris facti, secundum Glossam. Ergo Angeli per
homines illuminari possunt et instrui.
3. Praeterea, illi qui immediate a Deo recipiunt cognitionem,
alios instruunt. Sed apostoli immediate de mysteriis Ecclesiae a Dei
filio instructi sunt. Ergo videtur quod de hoc etiam Angelos
instruere possint.
4. Praeterea, Paulus dicitur ad tertium caelum raptus 2 Corinth.
2. Et exponit quaedam Glossa tertium caelum, tertiam Angelorum
hierarchiam. Sed illi qui sunt in tertia hierarchia ascendendo, idest
in summa, illuminant inferiores Angelos. Ergo videtur quod Paulus
inferiores Angelos illuminare potuerit.
5. Praeterea, Angeli cognitionem aliquorum accipiunt et per
illuminationem et per locutionem. Sed loqui etiam possunt inferiores
superioribus. Ergo videtur quod Angeli ab hominibus, etsi sint
inferiores, cognitionem accipere possint.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit, quod Angeli de nativitate
Christi primo edocti sunt, et per eos ad homines devenit. Ergo ipsi
ab hominibus non didicerunt.
2. Praeterea, mysterium incarnationis a prophetis est
praenuntiatum. Sed revelationes factae patribus et prophetis,
mediantibus Angelis a Deo processerunt, ut sancti communiter dicunt.
Ergo videtur quod ipsi praecognoverint mysterium incarnationis, et non
ab hominibus didicerint.
Respondeo dicendum, quod in hoc videtur esse quaedam controversia
inter Hieronymum et Augustinum et Dionysium. Hieronymus enim ponit
duo: scilicet Angelos ante incarnationem mysterium humanitatis
Christi nescivisse: et quantum ad hoc videtur Augustinus, sibi
obviare, dicens, eos a saeculis, idest a principio mundi,
cognovisse. Secundo ponit Hieronymus quod hoc per homines
didicerunt: et quantum ad hoc videtur sibi obviare Dionysius, ponens
homines de hoc ab Angelis edoctos esse, secundum ordinem divinae legis
inviolabiliter constitutum. Ut autem sciatur qualiter unumquodque
veritatem habere possit, distinguendum est quantum ad primum, quod
mysterium incarnationis dupliciter potest considerari: vel quantum ad
substantiam facti; et sic omnes a principio cognoverunt, scilicet
incarnationem, passionem, et hujusmodi; vel quantum ad conditiones et
circumstantias mysterii, scilicet quod sub tali praeside, vel tali
hora, et hujusmodi; et hoc a principio non cognoverunt. His etiam
modis differenter enarrant propheta et Evangelista: quia propheta
annuntiavit substantiam facti; sed Evangelista recitat expletionis
modum. Quantum etiam ad secundum distinguendum est, quod Angeli
dupliciter accipiunt cognitionem aliquarum rerum: aut per
illuminationem; et sic Angeli per homines nihil recipiunt, sed
inferiores a superioribus illuminantur, et superiores immediate a
Deo, per quem modum multas rationes mysteriorum Ecclesiae edocentur:
aut per modum expletionis rerum; et sic futura contingentia cognoscunt
quando actu complentur, per hoc quod eorum causae ad effectus
determinantur, ut in eis cognosci possint; et ita quaedam quae circa
incarnationis mysterium nesciebant, quando explebantur praedicantibus
apostolis cognoverunt, non tamen ab apostolis edocti.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus vult, ut dicitur in Glossa
super eumdem locum, quod haec determinatio per Ecclesiam non
determinet hoc verbum innotescat; sed praecedens, scilicet illuminare
omnes; ut sit sensus, quod apostolo erat data gratia illuminandi omnes
per Ecclesiam, idest omnes de Ecclesia. Hieronymus tamen vult quod
determinet hoc verbum innotescat; et tunc intelligendum est modo
praedicto. Vel potest intelligi de Ecclesia Angelorum, ubi prima
fuit Ecclesia, et ubi ultimo nostra Ecclesia congreganda est; ut sit
sensus: incarnationis mysterium fuit absconditum in Deo, ita tamen
quod a saeculis innotuit principibus per Ecclesiam, idest in Ecclesia
caelesti: et hanc expositionem ponit Augustinus super Gen.
Ad secundum dicendum, quod secundum conditionem status, quilibet
Angelus quolibet homine simpliciter viatore major est; unde dicitur
Matth. 11, 11, quod qui minor est in regno caelorum, major est
illo, scilicet Joanne Baptista, quo tamen nullus major inter natos
mulierum surrexit. Sed quantum ad causam potest dici secundum quid
aliquis homo aliquo Angelo major, inquantum per gratiam quam habet,
meretur gradum quibusdam Angelis altiorem.
Ad tertium dicendum, quod apostoli immediate instruebantur a verbo
incarnato, non quod essentiam verbi immediate viderent, quam tamen
inferiores Angeli videbant; et ideo multo plura a verbo discebant quam
etiam ipsi Angeli.
Ad quartum dicendum, quod Paulus in illo raptu secundum quid
participavit statum comprehensorum, non tamen tanta gloria perfectus
fuit ut lumen in Angelos transfundere posset: quia, ut dicitur,
factus est illius gloriae particeps miraculose quantum ad actum, et non
quantum ad habitum, quod est lumen gloriae.
Ad quintum dicendum, quod Angelus ab homine per locutionem,
quorumdam cognitionem accipere potest, eorum scilicet quae subduntur
libero arbitrio hominis; sed talia non sunt mysteria incarnationis.
|
|