|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inter Angelos pugna
esse non possit. Omnis enim discordia et pugna repugnat unitati
caritatis. Sed Angeli sunt perfecti in caritate. Ergo inter eos
pugna esse non potest.
2. Praeterea, quicumque patrocinium praestant contrariis causis,
ita se habent quod alter eorum injustam causam defendit. Sed hoc
sanctis Angelis convenire non potest, quorum rectitudo confirmata,
injustitiam non patitur. Ergo videtur quod non possint dici contrariis
causis patrocinando pugnare.
3. Praeterea, ubicumque est ordinata praelatio, non potest esse
pugna vel contrarietas: quia hoc est contra rationem praelationis ut
inferior superiori resistat. Sed Angeli ordinantur omnes secundum
superius et inferius, ut prius dictum est, dist. 9, quaest.
Unic. art. 3. Ergo videtur quod unus alteri non repugnet.
4. Praeterea, cum nullus Angelus nitatur nisi ad hoc quod rectum
sibi videtur, oportet si ad contraria nitatur, quod contrarias
opiniones habeat. Sed contrariarum opinionum altera est falsa. Ergo
aliquis Angelus habebit falsam opinionem. Hoc autem est falsum: quia
falsitas in nobis appropriatur phantasiae, secundum philosophum in 4
Metaph., qua tamen Angeli carent. Ergo inter eos non potest esse
pugna.
1. Sed contra est quod habetur Daniel. 7, quod quatuor venti
caeli repugnabant, per quos, secundum Glossam Hieronymi super eumdem
locum, intelliguntur quatuor angelicae potestates, regnis
principalibus praelatae. Ergo Angeli invicem repugnant.
2. Praeterea, hoc expresse habetur Danielis 10, 13, ubi
Angelus ad eum loquens dixit: princeps Persarum restitit mihi viginti
et uno diebus. Ergo videtur quod etiam longas concertationes ad
invicem habeant.
Respondeo dicendum, quod ista verba Danielis, unde tota dubitatio
oritur, a sanctis diversimode exponuntur. Hieronymus enim dicit,
quod ille princeps Persarum, qui restiterat liberationi populi, erat
malus Angelus, Persis praelatus: sicut enim unicuique homini datur
ad exercitium unus bonus et alter malus Angelus; ita singulis gentibus
duo spiritus praeponuntur, unus bonus, et alter malus. Sed in hoc
non est minor dubitatio. Constat enim quod Angelus Danieli loquens,
bonus Angelus erat. Quomodo autem sibi efficaciter tot diebus malus
Angelus restitisset, nisi justam causam haberet, non potest dici.
Quod si justam habebat, etiam impossibile erat illam resistentiam
multo magis per bonum Angelum fieri. Et ideo dicendum est cum
Gregorio, quod uterque bonus Angelus fuit: quod etiam magis litterae
consonat, quae in eadem locutionis serie principem Persarum nominat,
et Michaelem principem Judaeorum, quem constat bonum Angelum esse.
Haec autem pugna sic intelligenda est secundum Gregorium. Cum enim
judicia Dei sint abyssus multa, profunditatem judiciorum ejus Angeli
comprehendere non possunt: et ideo quid unicuique genti vel homini
debeatur secundum dispositionem divinam non semper intelligunt, nisi
eis reveletur. Contingit autem quandoque quod in diversis gentibus
inveniantur diversa merita, secundum quorum diversitatem videtur quod
una gens alteri subesse debeat, vel ab ejus dominio liberari, sicut
tunc in Judaeis erat: quia Danielis oratio, quantum in se erat,
liberationem populi merebatur; sed peccata populi, et etiam utilitas
quam Judaei faciebant in regno Persarum, dum per eos Dei notitia
diffundebatur, erant in contrarium. Et quia unusquisque Angelus
secundum officium suum, ad examen divinae scientiae referebat merita
sibi subditorum, ideo relatio contrariorum meritorum per diversos
Angelos facta, sententiam divinam expectantes, pugna inter Angelos
vocatur; et eorum concordia est in divinae illuminationis perceptione,
per quam de divina voluntate instruuntur: hoc enim omnes concorditer
volunt quod percipiunt Deum velle; unde dicitur Job 15, de Deo,
quod facit concordiam in sublimibus.
Ad primum ergo dicendum, quod, secundum philosophum in 9 Ethic.,
amicitiae vel concordiae non repugnat diversitas opinionum, sed solum
diversitas voluntatum: unde talis pugna quae est secundum judicia ex
diversis meritis sumpta, non obstat unitati caritatis, cum voluntas
eorum sit una, ut divina scilicet providentia expleatur.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens contrariarum causarum
utramque aliquid justitiae habere; et secundum hoc utraque a bono
defendi potest; et praecipue expectando divinam sententiam.
Ad tertium dicendum, quod ordo praelationis Angelorum perficitur per
illuminationes divinitus receptas; et ideo ea recepta, unus alteri non
obsistit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis in Angelis non possit esse falsa
opinio, potest tamen in eis esse quorumdam nescientia, ex hoc quod
intellectus eorum propter potentialitatem admixtam, non omnino
terminatur ad unum; et secundum quod eorum quae nesciunt, cognitionem
a Deo vel superioribus Angelis expectant, interrogare in Scriptura
dicuntur. Quia tamen ei quod nesciunt, per judicium non adhaerent,
ideo falli non possunt; sed secundum contrarietatem rerum quae in
judicium divinum veniunt, contrarietates inter eos memorantur.
|
|