|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ordines post diem judicii
non durabunt. Dicitur enim 1 Corinth. 15, quod cum Christus
tradiderit regnum Deo et patri, evacuabit omnem principatum et
potestatem. Hoc autem erit in resurrectione. Ergo videtur quod eadem
ratione alios ordines evacuabit.
2. Praeterea, quidam ordines actum proprium habent in directione
divinorum; sicut principes, ut praesint regnis et provinciis; et
Angeli, ut custodiant homines. Sed ista ministeria cessabunt post
diem judicii. Ergo et ordines.
3. Praeterea, major perfectio erit in Angelis quam in corporibus
inferioribus. Sed in corporibus post diem judicii non erit actio,
quia cessabit motus primi mobilis, et hoc propter perfectionem
universi. Ergo multo minus in Angelis. Sed hierarchia est scientia
et actio. Ergo non erunt hierarchiae et ordines post diem judicii.
4. Praeterea, post diem judicii, Angeli in cognitione non
proficient. Sed per purgationem et illuminationem superiorum
inferiores proficiunt in cognitione, ut dictum est. Ergo non erit
illuminatio et purgatio; et ita nec hierarchiarum et ordinum
distinctio.
1. Sed contra, homines assumuntur ad ordines Angelorum. Sed
frustra esset tam distincta et ordinata assumptio, si completo numero
electorum, ordinata distinctio esse desineret. Ergo videtur quod
ordines post diem judicii remanebunt.
2. Praeterea, ad distinctionem ordinum duo concurrunt, scilicet
gradus naturae et distantia gratiae. Sed utrumque remanebit post diem
judicii. Ergo et ordinum distinctio.
Respondeo dicendum, quod distinctio ordinum et hierarchiarum
caelestium potest considerari vel quantum ad essentialia hierarchiae et
ordinis, et sic semper erit, quia semper manebunt distincti gradus
naturae in Angelis et diversae sortes gloriae et etiam actiones
hierarchiae, quia unus alium illuminabit, purgabit, et perficiet:
vel quantum ad actum consequentem, secundum quod mediantibus ordinibus
Angelorum homines reducuntur in Deum; et quantum ad hoc praelatio
ordinum cessabit, cessante statu viatorum.
Et per hoc patet responsio ad primum: quia secundum hoc ultimum
intelligitur auctoritas.
Ad secundum dicendum, quod actus essentialis ordinum est principaliter
in receptione divini luminis, et consequenter in transfusione ejusdem
in inferiores; sed quod hoc ordinetur ad reductionem hominum viatorum,
accidit ipsis ordinibus; unde cessante statu viae, non oportet quod
cesset distinctio ordinum. Nihilominus tamen remanebit modus
recipiendi divinum lumen, proportionatum statui viatorum reducendorum,
si essent.
Ad tertium dicendum, quod actio corporum quae est per motum,
tolletur, quia motus cessabit et omnis imperfectio evacuabitur; sed
actio quae est sine motu, manebit: semper enim sol illuminabit
inferiorem aerem: ita etiam et actiones hierarchicae, quae sine motu
sunt, post diem judicii remanebunt.
Per hoc etiam patet responsio ad quartum: quia si non sit illuminatio
et purgatio ordinata ad quorumdam novorum cognitionem per modum
profectus et motus cujusdam, erit tamen continuatio illuminationis,
secundum quod inferiores in lumine superiorum, rationes secretorum
divinorum cognoscent.
|
|